Quaestio 1
Quaestio 1
Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
⁋ Distinctionis Quadragesimae Quaestio Prima. Agister in quadragesima distinctio ne tractat de gradibus consanguinita is: circa quos quaeam tria. Primo quoodo cognoscatur gra us consanguinitas. Secundo an consanguinitas matrimonium impediat. Tertio an vt in eis ispensari possit. Pro primi elucidatione notandum est: quod licet consanguinitas per vinculum vel per habitudinem / communiter definiatur: nolo tamen sic definire: quia fortassis te latebit, quae res sit vinculum vel habitudo propterea sic definio.
⁋ Consanguinitas est homines ab eodem stipi te propinquo carnali propagatione descendentes. In hac definitione (homines) licet non sit verum genus huius termini consanguinitas: sed tamen terminus communior: ponitur loco generis: & facit definitum ab aliquibus differre puta a brutis. nam duo boues ex eodem patre descendentes in communi sermone non vocantur consanguinei / licet bene fratres. Alii termini ponuntur loco differentiae. Dicitur ( ab eodem stipite propinquo) alioquin nos omnes essemus consanguinei: quia descendimus omnes ab Adam & a Seth. omnes enim descendentes a Cain submersi sunt in diluuio Noe. (Carnali propagatione) ad excludendos angelos qui omnes erant facti a deo: sed non per carnale propagationem. per hoc etiam excludimus Euam, quae facta est ex costa Adae: quae non carnali propagatione, sed miraculose procreata est. Consanguinitas autem est terminus connotatiuus pro pluribus supponens: connotando illa quae ponuntur in ratione nominis: puta quod ex eodem sanguine descenderunt. sed consanguineus concretum pro vno supponit, & est terminus relatiuus. sicut enim dicitur vicinus vicini vicinus: sic consanguineus consanguinei consanguineus. vt autem est de praedicamento relationis consanguineam importat: sicut pater & filius. si vero sint de praedicamento qualitatis prout important sexum: pro solis masculis accipiuntur.
⁋ Consanguinitas diuiditur in lineas, hoc est iste terminus cosan guinitas diuiditur in inferiora saltem denominatiue: quia linea est de praedicamento quantitatis, non quiditatiue inferius: & sic connotatio eius est impertinens con notationi huius termini consanguineus. Consanguinitas itaque diuiditur in lineam rectam: & lineam collateralem. Accipe prae oculis arborem porphyria te ab alio descendat: & ita semper pro duobus accipitur in recto vel obliquo. & sic duae primae personae faciunt vnum gradum: secunda cum tertia vnum gradum quia tertius a secundo graditur: & primus genitus est secundus in ordine. semper enim secunda periona est primus gradus vel pars primi gradus: vel significatur per primum gradum: quod redit in eandem sententiam. Tres autem personae faciunt duos gradus: quatuor personae tres gradus. sicut duae colunnae requiruntur ad fenestram: tamen superadditio vnius columnae addit iliam fenestram: sed vna columna non sufficit ad primam fenestram. Abraham autem & Aminadab qui erat ab eo octauus, faciunt septimum gradum.
⁋ Pro lineis collateralibus animaduerte, quod dignosci non potest inter eas nisi per respectum ad stipitem communem: quia collateralis cosanguinitas a stipite procedit. lineae autem non dicuntur collaterales sicut in arbore porphyrii habentes lineam rectam in medio: sed duae lineae rectae simul comparatae sunt collaterales. & idem homo numero, vt sacob est in linea recta ad Abraham auum suum: & ad Ismaelem in linea collaterali. Pro istis videatur, an. illi duo. de quibus quaeritur, aequaliter distent a comuni stipite an inaequaliter. Pro primis ponitur hec regula. Quoto gradu aliqui in linea collaterali distant a communi stipite: toto gradu distant inter se. Toto autem non capitur hic categorematice, vel syncategorematice, sed vt est nomen ordinis. Pro secundis ponitur haec regula: Quoto gradu distat remotior a comu ni stipite: toto gradu distant illae personae inter se. lstud patet de consanguinitate & affi. c. Vir qui a stipite. Que duae regulae. in vna sic ponuntur. Quoto gradu distant aliqui a commumminus stipite: toto distant inter se. & respiciendum est ad maxime distantem. Ex omnibus his dictis probari non potest quod respiciendum est ad maxime distantem nisi assumpta determinatione iuris, quod est rationabile.
⁋ Ex hac regula infero corollaria. Primum. ludas & loseph sunt in primo grandu consanguinitatis. probatur: quia vter quod in ordine ad Iacob est in primo gradu: & toto ordine distant inter se per regulam: ergo sunt in rimo. Secundum corollarium. Manasses filius loseph & Phares filiuns ludae sunt in secundo gradu. loquor ac si essent: vt omnes apostoli dei sunt duodecim. probatur. nam stipes ex quo descenderunt, scilicet Iacob est in secundo gradu cum quolibet eorum. & sunt in gradibus aequalibus: ergo illi sunt in secundo gradu inter se. Tertium corollarium. Manasses & ludas patruus eius sunt in secundo gradu. Propatur: quia communis stipes est Iacob, & ludas est in primo gradu in ordine ad Iacob: & oportet repicere ad remotiorem gradum: ergo corollarium verum. Quartum. Aminadab abnepos ludae & Manasses sunt in quinto gradu probatur. Iacob est con- nam: homo, animal, corpus animatum, & sic ascendendo in linea recta. Linea recta est personae quarum vna ab alia descendit carnaliter. extendimus autem lineam rectam ad protoplastum vsque. sic potes istum terminum consanguinitas extendere. Et sicut rectum definitur ab Euclide cuius medium non exit ab extremis: sic quando personae descendunt a seinuicem: metaphorice est linea recta / vt Abraham / lsaac / Iacob / lu das: & tota illa coordinatio recitata Matth. i. cap. secundum quod linea accipi potest pro totali & partiali. Linea collateralis est consanguinei quorum nullus ab alio descendit, vt Isaac & lsmael: Esau & la cob: Iacob & lsmael. & quia vt dicitur. i de anima. Rectum est index sui obliqui: linea collateralis per lineam rectam dignoscitur. Linea item diuiditur in ascens dentem & descendentem. Ea pars lineae quae supra nos erigitur / vocatur ascendens: & altera descendens. Fadem vero linea respectu diuersorum est ascendens & descendens. vt Abraham, Isaac, Iacob, & ludas, sunt ludas Iacob Isaac & Abraham: quemadmodum Aristoteles. tertio physicorum dicit quod eadem est distantia a Thebis ad Athenas: quae est ab Athenis ad Thebas.
⁋ Gradus autem supponit pro consanguineis: hoc est, iste terminus gradus pro hominibus super ponit, connotando quod gressi sunt a seinuicem vel ab eodem tertio propinquo. Et vt omnia haec sint tibi peruia oportet respicere ad lineam rectam: qua cognita / facile collateralis lineae doctrina patebit. Primus gradus est quando vnus immediate ab alio descendit. Secundus gradus, quando vnus ab alio descendit solum mediante vno. Tertius quando mediantibus duobus. & sic consequenter. hoc est dicere, hoc complexum primus gradus supponit pro duobus hominibus connotando quod vnus immediate gradiatur ab alio vt Abraha & Isaac sunt primus gradus. vel ista propositio de actu exercito loco vnius de actu signato accipitur, Abraham & Isaac sunt in primo gradu. id est significantur per primum gradum. sicut diciu omne a. est b: & omne c. est a. ergo omne e. est b esse in barbara.
⁋ Ex istis infero corollaria. Primum. duae personae requiruntur ad hoc vt dicatur gradus. hoc clarum est: quia nihil graditur a seipso / sed ab alio. Secundum. corollarium est: Iacob nepos Abrahae est cum Abraham in secundo gradu. quia mediante vno ab eo descendit. Et eodem modo sequitur quod ludas & Abraham sunt in tertio gradu. quia mediatibus duobus vna generatio semper facit vnum gradum. nam primus gradus non inepte supponit pro primo qui graditur, & sic pro vno: sed connotat alium a cuius femore graditur. secundus gradus pro nepote. tertius supponit pro pronepote puta pro luda. Tertium corollarium quot sunt personae tot sunt gradus / vno minus. probatur. hoc complexum primus gradus vel supponit pro duobus connotando quod vnus immediate descendat ab alio: vel supponit pro vno connotando quod immedia munis stipes: non enim potest esse ludas quia ab eo non descenderunt ambo. respicias semper ad immediatum quem inuenies, a quo ambo mediate vel immediate descendunt. Aminadab autem est sextus ab Iacob, Matth. i ergo in quinto gradu cum ipso per tertium corollarium lineae rectae: & Manasses est tertius ab lacob: ergo in secundo gradu cum ipso. igitur compertum est quod Aminadab est in quinto gradu & Manasses in secundo: ergo ex regula iineae collateralis sunt in quinto gradu quo ad matrimonium. Quintum corollarium. primus gradus com sanguinitatis est secundus consanguinitatis, probatur ludas est primus gradus in ordine ad Iacob: & secundus in ordine ad Isaac auum eius in primo gradu, ad hunc sensum quod significatur per primum. eodem modo potes concludere quod primus gradus consanguinitatis est septimus. Sextu corollarium. haec consequentia est bona ego & tu summus in hoc gradu aequali: & ego possum capere filiam tuam: ergo tu filiam meam. Eodem autem modo inferendo consequens negatiuum, ego non possum caperi tuam: ergo nec tu meam, in linea inaequali: consequentia est nulla.
⁋ Praeterea nontambis alium esse modum suppu tandsex legibus, quim talis est. In linea recta seruetur idem modus qui in iure pontificio. in linea collaterali est discrimen. Collateralium in linea aequali quoto gradu distat quis a communi stipite: toto duplicato distant inter se. Quo fit vt duo fratres sint in secundo gradu consanguinitatis secundum leges: vt Priamus & Hector faciunt vnum gradum. Priamus & Alexander alium & per consequens Hector & Paris sunt in secundo gradu. sicut Parisii a Corbolio distant septem leucis: a Pontisara totidem: ergo Pontisara & Corbolium distant xiiii. leucis inter se. Sed tunc secundum leges dabis secundum gradum & quartum, & non primum & tertium. solum autem est discrime in modo loquendi. sed modum canonis seruare oportebit in hac materia sacramentorum. In linea enim inaequali quot sunt personae stipiti dempto, tot sunt gradus. Diuersa autem supputatio secundum leges, & Canones fit ob aliam atque aliam casm vt prolixe ostendit Alexander Secundus. ca. Ad sedi apostolicam. xxxv. qui. v. & per consequens neuter modus est reprobandus in sua via. vnus propter haereditatem & successionem: alter ob matrimonium procedit.
On this page