Quaestio 2
Quaestio 2
An consanguinitas impediat matrimonium
⁋ Distinctionis Quadragesimae Quaestio Secunda Ecundo in hac quadragesima distinctione qui rtio an consanguinitas impediat matrimonium.
⁋ Pro solutione quaestionis pono conclusionem hypotheticam. Quam au gante dies Innocentii tertii no poterat contrahi matrimonium citra septimum gradum: post eum matrimonium est licitum supra quartum gradum, & non citra. prima pars patet per Isidorum Etymologiarum libro. xi. c. vi. &. xxxv. qui. v. per totum. beatus Gregorius tamen dispensauit cum Anglis & non tenuit legem communem quia recenter erant comuersi ad fidem: vt citra septimum contrahere possent. Secunda pars patet de consangui. & affi. c. Non debet. Vtrumque autem erat rationabile. nam in principio nascentis ecclesiae homines diutius seruabant amicitiam quam postca. ideo tempore Innocentii ampliata est materia matrimonii a generali concilio. de consan guini. & affi. c. Non debet, non enim semper conveniunt eaedem leges. Sed petis. si duo contraxissent in quina to gradu / anno ante determinationem concilii: an post determinationem fuisset verum matrimonium. Dico quod sic si denuo consensissent post constitutionem. sed sine dispensatione ante non erat matrimonium. si autem postea dissensissent, vel eorum alter non fuisset matrimonium.
⁋ Contra hanc conclusionem argumentor. Paucae sunt personae exceptae Leuiti. xviii. ci omnes igitur aliae erant relictae idoneae ad contrahendum matrimonium. ergo ecclesia non poterat illam materiam sacramentorum arctare. quia pari ratione posset facere quod non sit consecratio in vino rubro: vel non sit baptismus in aqua puteali vel fontali. Rursus ludaei contrahunt in secundo gradu & in tertio in linea collaterali de diuor. c. Gaudemus, nec est dicendum quod in hoc peccant. ergo christiani contrahere possunt.
⁋ Respodetur ne gado quod pontifex non potest inhabilem facere hunc virum in ordine ad hanc mulierem. & distinguo quod materiam sacramentalem restringere possit: vel vbi illud dependet ab vno contractu naturali antequam sacramentu conpleatur: & sic conceditur, vt est in matrimonio. In aliis autem sacramentis a Christo institutis non dependentibus ab vno contractu naturali non potest impedire quinu homines sacramentum perficiant: licet interdum male agant. sed materia baptismi / confirmationis / eucharistiae / sacerdotiii & extremae vnctionis non dependent ab vno contractu na turali. nam aliquis est sacerdos in cunabulis: licet dissensus impediat ordines in adulto. In sacramento poe nitentiae potest subtrahere materiam, vel quo ad hoc peccatum: sed non potest restringere subditum tempore quo est talis / respectu sui superioris. vt si panis triticeus fuerit subtractus consecrare nequit presbyter. Et illud est rationabile. cum enim totum corpus Christi mysticum a matrimonio dependeat: relicta est cura ecclesiae de dispositione illius. Ad secundum conceditur antecedens. ergo christiani: consequantia est nulla: quia nos illegitimat illos autem non, secundum illud apostoli. i. ad Corith. v. Quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare?
⁋ Sed contra istud argumentor. ducat Isaac iudaeus Annam iudaeam in secundo gradum: & convertantur ad fidem: iam dabis duos christianos in secundo gradu consanguinitatis com- iunctos sine dispensatione.
⁋ Rursus: quilibet non christianus rationis compos tenetur suscipere legem christianam: ergo tenetur suscipere omne illud quod sequitur ad legem christianam. sed ista statuta humana sequuntur ad legem christianam: igitur quicumque obligatur ad antecedens / non absoluitur a consequente.
⁋ Respondetur concedendo conclusionem quando illi contraxerum ante christiani nominis susceptionem: nec propterea datur occasio aliquibus non veniendi ad fidem quoi habaant consanguineas vxores.
⁋ Ad confirmatio nem fateor: quilibet &c. tenetur suscipere legem christianam. Et distinguo quod tenetur ad omne cosequens ad legem christianam. vel ad omne illud quod sequitur in bona consequentia materiali vel formali: & sic conceditur. vel ad illud quod est superadditum ab hominibus: & sic non oportet: quales sunt multae constitutiones. Non tamen nego quin iudaei pariter & Mahumetani inter nos obligentur soluere vectigalia principibus more christianorum & decimas. tenentur etiam seruare vicinos indemnes: quomodo in eorum locis facerent boni christiani. Sed aliud est de iure diuino quod eos obligat. nam si aliquis ludaeus repudiauerit vxorem quam duxit in iudaismo, & superinducat aliam: veniendo ad fidem cogetur capere primam si ipsa redire voluerit: secunda enim nullo modo est vxor eius. vel si habeat duas vel tres vxores more eorum / cogel omnes relinquere praeter primam. Et si ponas quod simul contraxit cum duabus vel tribus, quarum quaelibet erat habilis tempore contractus seorsum: nulla illarum est ei vxor. Si ponas quod dicat iudaeus copulatiue, capio te in vxorem & te: & vna respondeat & consentiat: sola illa est vera vxor. Sed dices. ergo mutuus clamor & consensus non impedit quin aliqua earum sit eius vxor: cum sit mutuus consensus explicatus per verba: quod ad matrimonium sufficere videtur. Cosequentia est nulla: cum aequa sit ratio de omnibus. nulla autem est eius vxor vi illius contractus. Ex istis sequitur quod quilibet infidelis dans libellum repudii suae vxori, & cognoscens aliam / adulteratur cum secunda. Si cundo sequitur quod habens plures successiue inductas, cognoscendo secundam vel tertiam adulteratur: non tamen oportet quod peccet primam cognoscendo-
⁋ Secundo principaliter argumentorNulli sunt consanguinei: ergo quaestio falsum supponit. antecedens probatur: quia vel omnes qui descenderunt ab eodem patre, vel eadem matre sunt cosanguinei. & si sic: sum consanguineus Enoch & Heliae contra modum loquendi.
⁋ Pro solutione argumenti pono duplicem modum opinandi: elige quem volueris. & quo ad priorem pono propositiones. Prima est. oportet po nere statum in aliquo gradu in quo saluatur ratio consanguinitatis vltra quem desinit esse consanguinitas. Secunda propositio. dabiles sunt duo consanguinei: & tamen filii eorum, vel filius vnius cum alio / non sut consan guinei. Hae propositiones clarae sunt. Tertia propositio. consanguinitas insequitur ordinationem ecclesiae saltem alicuius legis, sicut solsequium solem. patet: quia ini terdum transit in plures gradus: vt ante Innocentium. & post eius constitutionem in pauciores. Rationabilius autem est ponere statum in termino matrimo nii quam in aliqua alia persona. & cum aliqui ponant in linea recta esse statum sicut in collaterali: habent dicere quod abauus meus est mihi consanguineus: proauus: auus: & pater. tritauus autem non est mihi sanguine iunctus. Sed rationabilior & communior est positio quam insequor quod consanguinitas protenditur in linea recta in abyssum. patet instit. de nup. S. secundo. it. de ritu nup. l. Nuptae. quo fit vt si Adam & Enoch eent, nullam mulierem possent habere vxorem. Quarta propositio. aliquis est mihi consanguineus ante meridiem & post meridiem desinit mihi ee consanguineus: & tamen tota die est. patet, si Innocentius ponat statutum in meridie. Quinta propositio. aliquis mulierem cognoscens ante meridiem facit incestum: & tamen post meridien illam cognoscens non facit incestum. vt ille qui cognoscit mulierem ante meridiem vel post / distantem in quinto gradu consanguinitatis. Sexta propositio. contingit aliquem esse haeredem alicuius qui no est consan gnineus eius per legem communem sine adoptione vel alio contractu. patet inter tritauum & vnum multum distantem, quemadmodum est aliquis. Septima propositio. aliqui sunt in gradu consanguinitatis qui non sunt consanguinei. Octaua propositio. potest dici cum est dispensatio pro duobus in secundo gradu quod desinunt esse cosanguinei. Sed illud non est valqe rationabile. praestat dicere: quod ante dispensationem & post / sunt consanguinei, prohibiti naque contrahere per legem communem sunt consanguinei: & admissi per legem communem non sunt consanguinei. secus est per dispensationem. Et si ecclesia nunc ordinaret quod homines possent contrahere in quarto per legem comunem: tales desinerent esse consanguinei. Sed dices. tunc ante omnem prohibitionem ecclesiae stando in praecepto diuino nulli essent consanguinei in tertio gradu in linea collaterali & descendente. Si ista appareant extranea: Dicas secundo quod consanguinei dicuntur illi supra nos quos possumus proba re eundo a parentibus immmediate. eodem modo in linea collaterali & descendente. & tunc reges qui deducunt genealogias a Nembroth vel Alexandro sunt consanguinei eorum. & sic si scirem computare genealogiam meam ab Adamo, essem eius consangumi neus. Si velis ponere statum: non videtur alicubi aptior quam in hoc quod dictum est, quia in hanc disiunctiuam incide re oportet quod omnes sunt consanguinei in mundo cum omnes descenderint a Seth: vel est ponendus status. & hoc vel est quamdiu nouimus supputare gradus: vel est ponendus status secundum legem caesaream vel pontificiam vel aliquam aliam. Primum est contra pede: totum esset longum decem pedibus. & caelum Saturni adeo velociter mouetur vt superficies conuexa eius: & illa tam celeriter mouetur quam aequator vel punctum velocissime motum in ea. Et nego quod oportet metiri velocitatem motus penes punctum medium eius diametri. nam vsus obtinuit quod velocitas motus localis mensu retur per punctum in eo velocissime motum. cui ratio suffragatur. sicut per hominem mensuratur nobilitas omnium ani malium collectiue. & si esset lignum decem pedum, cuius prima pedalitas sit lata vno pede: & quaelibet alia pedalitas lata digitaliter: totum lignum esset latum pedali ter. Et istud coloratur: quia per oppositum dabitur linea nullius latitudinis de potentia dei absoluta: quod non videtur admittendum. patet signando vnam lineam terminatam in porta sancti Victoris, quae protenditur in infinitum / orientem versus / & pars interiecta inter Roman & Parisios sit latitudinis vnius miliaris: aequalis pars extra Romam Ephesum versus sit latitudinis sub duplae puta vnius miliaris: & sic consequenter in infinitum decrescendo geometrice. Si oporteat reducere ad vniformitatem: quaero abs te: quantae latitudinis sit haec linea si non eas ad partem latissimam. Si dicas, nullius latitudinis est linea data, auferatur excessus latitudinis primi interualli super secundum in prima parte proportionali horae futurae: in secunda parte proportionali horae capiatur excessus duorum interuallorum supra tertiam: & sic per omnes partes proportionales horae futurae: tunc linea remanes erit alicuius latitudinis: & magna latitudo est ablata: ergo prius erat latior quam nunc. Dicis argumentum hoc est contra factorem. nam quaeratur a me quata sit latitudo in fine. sed non est idem: cu illud lignu vno miliari latum propter latiorem partem eius dixerimus. sed per depositionem successiuam latitudinis est difficultas vtrique parti rationis. Quicquid autem sit, mea pronunc non interest de veritate illius dicti physici: sed impedire argumentum quod nostro proposito obuiare videtur. verum impraesentiarum haec missa faciamus. Petis an absolute duo quorum vnus est in quarto, & altera in tertio sint in quarto gradu. Dico quod perinde erit de eorum matrimonio ac si essent in quarto. & sic debet regula intelligi de virtute sermonis. sunt in tertio & quarto copulatim: sed reputantur in quarto: & petenda est dispensatio pro quarto.
⁋ Quarto arguitur probando quod duo in primo gradu possint coniugi. accipio Rebeccam & Isaac. Ex dictis secundus gradus est primus: ergo Rebecca & Isaac erant in primo gradu, quod probo. bene sequitur. Isaac erat in primo gradu ad Abraham: & Rebecca ad Bathuelem: ergo erant in primo gradu. Et eodem modo arguam de rege & regina. Respondetur negando consequentiam. nam in antecedente est relatio extriseca: & in cosequen te intrinseca, quemadmodum non sequitur: Cain erat frater communem modum loquendi. secundum tibi non placebit ob supputationem. quis enim supputabitu: relinquitur ergo tertium, in quo sto.
⁋ Tertio principaliter arguitur cotra eandem conclusionem. Titius in quarto gradu non potest ducere Tebergam in quarto. vt patet ex dictis: quia est gradus prohibitus: ergo Sempronius in quinto non potest ducere Bertam in secundo graduconsequens est falsum: ergo & antecedens. Falsitas: consequentis patet ex dictis. & probo consequentiam: quia maiori vinculo constringuntur & sunt plus consanguinitate coniuncti in secundo gradu, primo vel quinto quam duo in quarto ex vtraque parte. si enim illae duae lineae simul adderentur / quinque & vnum facerent sex. vel quinque & duo faciunt septem: quatuor & quatuor faciut octo. & hoc patet in philosophia. nam si esset vnum lignum latum duobus pedibus: & vna medietas haberet in longitudine decem pedes: altera octo: illud lignum non esset ita longum vt latus longius puta decem pedum: quia eadem ratione esset ita breue vt latus breuius. oportet ergo reducere ad vniformitarem re mouendo pedem ad imaginationem a latere longiore: & addere costae breuiori: & sic totum erit longum nouen pedibus: & per consequens non erat magis longum antea. ergo similiter debemus tollere quintum gradum ad imaginationem & superaddere secundo gradui: & tunc erunt in tertio & in quarto, & magi propinqui quam alii. & istud potest colorari de qualitate difformi: & de mobili cuius partes difformiter mouentur. Propter argumentum probabile esset dicere: nisi determinatio romani pontificis, & loquentium in hac parte esset ad oppositu, quod argumentu persuaderet rationabiliter quod quintus & primus essent in tertio gradu copulatim: remouendo ad intellectum duo a quinque & addendo primo. Sed oportet respicere ad remotiorem: quando vnus est in quarto & alter in quinto: quia bi poterat esse dubitatio quid faciendum esset: an esset quartus gradus compurandus an quintus: in aliis an essent in gradibus aequalibus: & tunc res est clara: an inaequalibus, & sic superadderem per calculationem: vel remouerem secundum quod gradus se offerrent. Sed teneo oppositum. nolo. n opinatiue restringere materiam.
⁋ Dico ad argumentum duo. primo oportet respicere ad gradum remotiorem non habendo respectum ad alium. & causa est: quia tediosum esset vulgaribus sic calculare. Et fortassis romanus pontifex illam calculationem euadere volens sic ordinauit. Secundo dico quod illud lignum cuius vna medietas est longa decem pedibus, & altera longa octo, est tota categorematice longa decem. nam oportet respicere ad partem longiorem: quia ab illa tota denominationem in longitudine accipit & latitudine duorum pedum. Et consequenter concedo quod si pars digitalis latitudinis esset longa decem / & totum residuum nisi vno Abelis, & Isaac frater Ismaelis: ergo Isaac & Cain erant fratres. in consequente enim denotatur quod erani fratres inter se: in antecedente vero quod erant fratres ad alios: & hoc patet quando sequitur obliquus.
⁋ Quinto arguitur. Titius in quarto gradu potest ducere Bertam in quinto: quamquam ex parte patris & matris descenderunt: & maior est coniunctio sanguinis ir eis in illo gradu quam duorum in quarto gradu ex vna parte tamenm / puta vel patris vel matris. Negatur minor. nam ecclesia non curat siue ex vna parte descendant siue duabus.
⁋ Sexto arguitur. Sortes potest contrahere cum sorore sua: ergo male dictum est, non dubitas de consequentia. Probatur antecedens: quia Sortes & plato contrahunt cum sororibus suis: posito quod sortes capiat sororem platonis, & econverso. Respondetur. sortes est frater Bertae, & Plato frater Tebergae: ergo sortes & plato sunt fratres istarum. Fodem modo Berta & Teberga sunt sorores istorum, cum vna sit soror vnius / & alia soror alterius. Tertia propositio duo viri habent sorores suas sine dispensatione vxores, nec denotatur quod quis habeat sororem suam quamuis ponatur relatiuum reciprocum, propter pluralem numerum. Quarta propositio. duae mulieres habent fratres suos legitimos coniuges. Quinta propositio Nulli licet in lege grantiae habere sororem suam vxe rem. At dicis, nunc sortes cognoscit mulierem, & generat mulierem occulte: nec constat aliis: euenire potest quod filius eius ducat illam: ergo tunc frater habet sororem coniugem. Nego quod sit eius coniunx. sed ignorantia inuincibilis eos excusat: vel illum quem latet / si solum alterum fugiat
On this page