Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

⁋ Distinctionis Quadragesimae Quaestio Tertia. Ertio. circa materiam quadragesimae distinctionis quaeritur. an Romanus pon prostifex possit dispensare vt con A trahatur matrimonium in gra ldibus lege prohibitis. Pro solu i tione quaestionis pono conclusiones: quarum Prima est. Romanus pontifex potest dispensare in omnibus gradibus lege humana prohibitis. Probatur: quia in qualibet lege sua dispensare potest. modo haec prohibitio coniunctionis gradumum consanguinitatis a lege pontificis prouenit: & si a concilio: adhuc in statutis ecclesiae dispensat. Praeterea passim (vt videmus) in talibus dispensat: & nec dispensati / nec alii in hoc faciunt conscientiam. igitur. Amplius. seclusa lege humana homines possunt in illis gradibus consanguinitatis contrahere. praeueniam igitur omnem legem: & simus in tempore ante legem huma nam: tunc licite contrahitur. Idem autem est postqui lata est. praedecessor enim istius pontificis non poterat istum liga re: quia par in parem non habet imperium. Rursus, rex potest dispensare etiam licite pro rationabili causa in sua lege positiua humana. ergo & maximus pontifex.

⁋ Secunda conclusio. nulla lex positiua diui na nunc vetat matrimonium inter aliquas personas. Probatur. vel illa lex esset Mosaica Leuitici: & hoc non, quia iudicialia legis sunt extincta: vel lex euangelica: & illa dari non potest. igitur.

⁋ Tertia conclusio, aliquae personae prohibentur omnino contrahere omni lege humana seclusa. hoc patet apud gentiles & omnes.

⁋ Sed quia hic sunt doctorum contrariae sententiae: aliqua commemorare libebit. Petrus Paludanus distin. ii. iiii. qui. i. art. ii. in quadam dubitatione dicit quod lege naturae solum duae personae prohibentur. Et hoc potest robo rari. nam Antoninus recitat quosdam dixisse Martinum quintum dispensasse vt quidam suam sororem vxorem teneret / propter maximum scandalum euitandum. Alii autem dicunt omnes personas Leuiti ci. xviii. prohibitas, esse de iure naturae vetitas, quod melius credo esse dictum. Pro cuius intelligentia illas personas ponam. sic habet litera. Omnis homo ad proximum sanguinis sui non accedet. vbi pulchra glossa interlinearis super hoc verbo ( homo. Qui enim accedit / non est homo sed iumentum. Illic hae per sone prohibentur, mater / nouerca / soror / siue ex par tre siue ex matre: neptis / soror patris aut matris. quas personas glossa in. c. Literas. de resti. spo. enumerat in his carminibus. Nata / soror / neptis / matertera / fratris & vxor: Et patrui coniunx / mater / priuigna / nouerca: Vxorisque soror / priuigni nata / nurusque, Atque soror patris coiungi lege vetantur. Duodecim sunt personae illic prohibitae, quod autem dicit de vxore fratris: paulo inferius attingam, dicturus quod llud male ponatur in carmine.

⁋ Quarta conclusio. Aliquae personae prohibentur contrahere de iure naturae. probatur. pater prohibetur contrahere cum filia: & filius cum matre. Refert siquidem philosophus. viii. de animalibus quod quidam equus absconsis oculis / cum matrem cogeretur cognoscere: vt primum agnouit seipsum praecipitauit ac scelus expiauit. Et quidam camelus simile faciens actorem interemit. Si autem hoc sit contra naturam brutorum bene sentientium: quis non videt illud esse contra legem naturae hominibus inditam: Hinc Ninus matrem Semiramidem trucidauit. & Cyniras rex filiam Myrrham perimere tentauit, quae patris congressum furtim sollicitauit vt videre est apud Ouidium. x. Metamorphoseos. hic locum habet illud Geneseos. ii. Relinquet homo patrem & matrem: & adhaerebit vxori suae

⁋ Quinta conclusio. aliquae personae nunc vltra duas prohibentur contrahere matrimonium probatur. nam frater prohibetur contrahere cum sorore: ergo plures prohibentur. consequentia est nota. Antecedens probatur: quia sapientes & legissatores in solo lumine na turali loquentes & philosophi ita dixerunt: & in hoc convenerunt. igitur. Et vt a philosophorum principe int tium loquendi sumam: patet impugnando politia Socratis & Platonis secundo Politicorum de vxorum pluralitate. illic enim infert vt absonum quod frater sororem / et filius matrem cognosceret, quod grande scelus existimabat. Et quia ab illo iussit socrates abstinere ne vnquam commixtio tantae propinquitatis foret: et ne esset nimis excessiuus amor inter coniuges: Aristo teles dicit esse disconveniens quod propter solam illam causam esset talis commixtio vetita. debent enim sibi ita propinqui quandam charitatiuam amicitiam mu tuo: quae tollitur per carnis commixtionem. Insuper Ouidius. ix. metamorphoseos describens quomodo Byblis caeco amore ardebat in concupiscentiam fratris: refert eius lamentationes de Cauno quod esset sibi frater: quem ipsa sanguinem exosa, non fratren sed dominum vocauit: indicans quod fraternitas ob staret cmmuniugio. sic enim inquit poeta. la dominum appellat: iam nominia sanguinis odit. Et dum illud colorare nite retur de diis qui suas sorores habuerunt vxores: dicebat / aliam legem esse mortalibus. Dii melius: dii nen pe suas habuere sorores. Sic Saturnus Opem ium ctam sibi sanguine duxit: Oceanus Tethyn: lunonem rector olympi. Sunt superis sua iura. quid ad caelestia ritus Exigere humanos / diuersaque foedera teto? Assumpsit autem dictum a vulgo admissum, quod viri belial vt lupiter & huiusmodi homines flagitiosi essent admissi in numerum diuum: sciens hoc hominibus non licere. Parthorum quoque coniugia qui sorores / fi lias / matres quoque ipsas sibi matrimonio copulapant, vt barbarica ac detestabilia, prorsusque ferina sic suggillat & execratur Lentulus apud Lucanum in octauo Pharsaliae. Num Barbata nobis Est ignota Venus: quae ritus caeca ferarum Polluit inume ris leges & foedera taede Coniugibus: thalamique patent secreta nefandi. Inter mille nurus epulis vesana meroque Regia non vllis exceptos legibus horret Concubitus. tot foemineis complexibus vnum Non lassat nox vna marem. iacuere sorores In fratrum thalamis: sacrataque pignora matrum. Troglodytae item vltra Aethiopes carnibus serpentum viuentes ( vt Plinius scribit) hoc vitio ab hominibus notati sunt quod more brutorum sanguinis rationem non haberent. Praeterea si inter fratrem & sororem esset admissum coniugium: esset superfluus amor, & confunderetur ordo inter eos institutus. quod est absurdum. Hoc ostendi potest de Byblide: & item Artemisia, quae Mausoli fratris & communiugis cineres in potu hausit. Hinc philosophus octaui Ethicorum xii. sic dicit. Fratres autem sese mutumo diligunt quod ex eisdem sint orti. identitas enim quae est ad illos /i idem inter ipsos facit. quapropter eundem sanguinem dicunt & stirpem & talia sunt. igitur. quodammodo idem & in diuisis. magnum autem ad amicitiam est & enutritos simul esse & aetatis aequalis. Aequalis enim aequalem delectat. & ipsi familiares sodales sunt: idcirco fraterna amicitia sodalitiae similis est. probarunt se mutuo in moribus: & amicitia longo tempore parta est. Hinc vbi videmus duos sese ve nementer amare: dicimus. diligunt se more duorum fratrum. frater enim est fere alter. hinc in religionibus pro nutrienda amicitia dicuntur fratres. idem. est de sorore. nam frater de praedicamento relationis sororem complectitur. Caeterum dum comes Armeniacus omni via sororem habere in vxoren apud pontificem maximum laboraret: nihil vnquam impetrare potuit. Cum igitur gentiles in omi politia bene instituta recusarint fratris & sororis connubium: credo illud esse omnino illicitum: nec hominem purum posse istic dispensare. Auctor tamen naturae deus cum Cain dispensauit quatenus propriam haberet sororem: quia nulla alia erat. Et probabilius est idem de omnibus personis Leuitici xviii. ca. prohibitis, quod pontifex dispensare nequeat.

⁋ Contra hanc vltimam conclusionem arguitur. Prohibetur frater accipere relictam fratris, Leuitici. xviii. & tamen in hoc dispensare potest Romanus pontifex. Nam Henricus octauus nunc in Anglia regnans habet relictam fratris sui Arthu ri, dispensante lulio secundo. & Emanuel Lusitanus habuit nunc successiue duas germanas sorores filias Ferdinandi regis Hispaniae dispensante Alexandro sexto. & Innocentius tertius cum quodam Liuoniensi dispensauit: vt patet de diuor. ca. vltimo. ergo male dictum est.

⁋ Respondetur. illae per-: onae nullo modo erant prohibitae lege Mosaica contrahere matrimonium: sed scriptorum errore est in plerisque libris hoc suppositum. nam id repugnat legi de suscitando semine fratri defuncto, Deuteronomii. xv. quod intelligitur sicut dicit glossa marginalis, si frater habeat semen: vel de vxore repudiata: vel de fratre viuete: quod minus placet glossae, & bene: quia illae prohibentur per adulterium. Nec valet obiicere per illud quod Ioannes Herodi dixit, non licet tibi vxorem fratris tui habere. quia frater Herodis adhuc viuebat.

⁋ Secundo arguitur. Thamar dixit Amodo fratri suo. pete me a patre meo & dabit me tibi. Respondetur: Thamar non erat filia ipsius Dauidis sed alicuius vxoris Dauidis. propterea vocabatur eius filia & soror Amon. secundo mulier imprudens poterat hoc putare licitum.

⁋ Tertio arguitur. Abraham hapuit filiam fratris scilicet Saram quae erat filia Aram: & Othoniel tempore legis habebat Axam filiam fratris. ludicum primo. ergo aliquis potest habere amitam vel materteram: quia distant eodem gradu com sanguinitatis: scilicet secundo in linea collaterali: & tamen prohibetur matrimonium cum matertera vel amita: Leuitici. xviii. ergo quinta conclusio cum llic dictis sunt falsa.

⁋ Respondetur concedendo ante cedens quod illud erat licitum in lege: videlicet quod vir in linea ascendente accipere poterat neptem ex soro re vel fratre in linea descendente. sed consequentia est nulla: quia in ascendente peruertitur ordo naturae: quod scilicet mulier altera mater sit vxor & sub viri imperio quemadmodum mulierem decet esse: non curando de multitudine annorum mulieris super virum, sed de ipsis gradibus, quando autem quis accipit neptem ex fratre vxoris quae est subiecta in gradu / est etiam subiecta vi officii vxorii. Vides ergo non esse idem in omnibus gradibus. & patet aliumde. nam viro ducere matrem multo magis iniquum est quam accipere filiam: & tamen est idem gradus.

⁋ Quarto arguitur per argumentum Myrthae conquerentis de natura humana quod non permisit hominibus conmixtionem parentum cum filiis sicut brutis. quae cum recitasset quomodo bruta non discernunt copulam, inquit. Felices quibus ista licent: humana malignas Cura dedit leges: & quod natura remittit. Inuida iura negant. fabulam late prosequitur Ouid. x metamor.

⁋ Respondetur. brutis legem naturalem quam habent, hoc est illum instinctum naturae deus dedit. hominibus autem instinctum ad generatio nem secundum rectam rationem. bruta enim coeunt solum vt foetum habeant: deinde non cohabitant. homines vero requirunt certas personas quibus cohabitent, & vt sibi inuicem inseruiant, tam ante generationem quam post generationem pro educandis liberis. Quod bene notauit Aristoteles. viii. Ethicorum. xii. ca. inquiens. Atque caeterorum quidem animalium hic societatis est terminus ( ante loquu tus erat de procreatione communi animalibus), homines autem coniugium subeunt non solum procreationis causa: sed eorum etiam quae ad ipsam coferunt vitam. officia namque continuo sunt diuisa: at quod alia viri / alia sunt vxoris. opem itaque sibi mutuc ferunt: res proprias in commune ponentes. Et. vii Politicorum dicit idem. Si quis eat nisi ad suam coniugem / grauiter est puniendus secundum leges. propterea vocatur (inquit) coniugium. ac si diceret, cum lla debet vir iungi: & cum nulla alia: & econverso. Demens autem illa Myrtha toti posteritati fabula bene vidit illud esse contra naturam humanam nam, vt pulchre scribit poeta, dicebat alias leges dedisse deum hominibus: alias vero brutis. Conqueritur autem & Plinius libro septimo de natura humana dicens. Natura creauit bruta cum pilis i: cum cornibus, cum plumis: quorum aliqua statim sibi succurrere nouerunt: aliqua quambreuissime. solus homo nudus / eiulans / sine armis / sine vestibus producitur. Cui respondeo quod deus dedit & inclinatio nem & rationem parentibus filios in iuuentute moderandi vt filii magis amarent deum / & parentes quibus sic essent deuincti. primos autem parentes adultos tam corpore quam ratione produxit. Praeter ea deus hominem ad beatitudinem / sui capaces produxit: bruta vero caduca & mortalia cum terra peri tura: secundum illud Ouidii primo metamorpho seos. Pronaque cum spectent animalia caetera terram: Os homini sublime dedit, caelumque videre lussit: & erectos ad sydera tollere vultus. Potiores ergo partes & meliores homini dedit vt sit memor illius Aristotelici. ix. Ethicorum. Diis parentibus & magistris nemo potest referre gratiam ad condignum.

⁋ Ostensum est igitur esse contra ius naturae quod imter parentes & liberos sit matrimonium. ad quod Myrrha nullum colorem inuenire poterat nisi per pruta. Est etiam contra ius naturae / fratrem contra here cum sorore: vel virum cum nouerca. & sic de aliis personis Leuitici. xviii. ca. nominatis. Et isti sunt gradus in quibus non contrahere Innocentius tertius in ca. Literas. de resti. spolia. vocat de iure diuino: in quo nec pontifex pot / nec consueuit dispensare: quia de iure naturae si in istis esset matrimonium, confunderentur nomina propinquissimi sanguinis & coniugii. & hoc graphice notat poeta ex per sona byblidis dicens. Oego si liceat mutato nomi ne iungi: Quam bene Caune tuo poteram nurus esse parenti. Quam bene Caune tuo poteras gener esse parenti. Et Myrtha seipsam sic alloquitur. Tu ne eris & matris pellex, & adultera patris ? Tu ne soror nati, genitrixque vocabere fratris? Simile facinus abominabile in natura curiosi de expositione car minis huius proponunt. Salue nepos frater, filio dixit sua mater. quod sine vitio naturae / nomninia confundendo fieri non potest: vtpote si ludas Scariothes vel Mahumetus arabs ex matre sua genuis set filiam Bertam: & postea ex Berta genuisset filium: Berta filio viro dicere poterat, salue nepos frater fili. primo est filius Bertae. secundo est nepos ex fratre. nam Mahumetus est frater Bertae. immo ludas erit auus filii & auunculus Bertae. auus filiii quia pater Bertae. auunculus / quia frater Bertae. Vbitatur: quare insti gradus consanguinitatis a matrimonio prohi ui beantur. Respondetur. hoc fit duplici de causa. Vna est, ne supersluus amor contrahatur in coniugio. nam cum amore coniugali accederet amor sanguinis. Alia causa est ad dilatandam charitatem & amicitiam in republica: & ad tollenda bela. regum enim & principum filiae pacem inter discor des familias nutriunt. Numquid lulia tamquam lsthmos pacem inter lulium Caesarem patrem & Pompeium Magnum suum maritum tenuit: qua de medio si ne liberis sublata horrida bella ciuilia inter eos ex orta sunt. Qua de re Lucanus in primo Pharsaliae sic perbelle canit. nam pignora iuncti Sangui nis, & diro ferales omine taedas Abstulit ad manes parcarum lulia saeua Intercepta manu. quod si tibus fata dedissent Maiores in lucae moras: tu sola furentem Inde virum poteras, atque hinc retinere parentem: Armatasque manus excusso iungere ferro. Vt generos soceris mediae iunxere Sabinae. Morte tua discussa fides: bellumque mouere Permissum ducibus. stimulos dedit aemula virtus.

⁋ Dubitatur secundo an praescriptio locum habeat in matrimonio. Dico quod non. nam praescriptio dat ius ex constitutione hominum: & secundum eorum intentum ius reddit. modo casus matrimonialis eximitur a praescriptione. vt patet de consangui. & affi. cap Non debet.

⁋ Dubitatur tertio. ponatur Berta cognita a sorte / postea contrahens matrimonium cum Platone fratre Sortis, iuris ignara / vel aliter ex malitia. ipsa ad cor rediens confitetur peccatum Ciceroni curato suo. An Berta teneatur reddere debitum Platoni, vel prodere suum peccatum occultum. lste casus his diebus proximis Parisiis vt intelleximus / accidit. Respondetur, non est verosimile quod cum ea dispensabitur. Nam de principibus pro pace communi illud reuocatur in dubium: an papa possit. dico ergo quod non debet reddere debitum: quia scit ipsum non esse virum suum: & fingat aliquid incompossibile reddendo debito, nec ipsa habebit aliam pacem / quousque casum officiali & vi ris grauibus & secretis ostendat: cogeturque redire ad virum / nisi excipiat per affinitatem. & sic crimen occultum propalabitur

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3