Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
⁋ Distinctionis Quadragesimae patriae Quaestio Prima. Vaeritur in quadragesima prima distinctione, quid sit affinitas: & an impediat matrimonium. Affinitat est personae propimqu ex copula carnali omnis cognationis expertes. Affinitas autem leges consanguinitatis imitatur. sed inter fratrem meum & eius vxorem non est affinitas: alioquin eam habere non posset: sed illi sunt affinitatis vinculum, id est claudentes duas progenies seu cognationes: & vxor est mihi in primo gradu affinitatis: quia semper ipsa vxor fratris me debet comparari in toto gradu affinitatis vni e pro genie fratris me / in quoto ille est in gradu consanguinitatis fratri meo. & si illa vxor moriatur: frate meus non potest habere vxorem citra quitum gra- dum consanguinitatis illius mulieris: quia ipse est eis omnibus affinis. & sic eius vxor est omnibus consanguineis fratris mei affinis, nec vllum consanguineum fratris mei habere potest. Ex his sequitur quod filius Paridis erat in secundo gradu affinitatis cum Andromache vxore Hectoris. Nan filius Paridis erat in secundo gradu consanguinitatis cum Hectore: ergo in eodem gradu affinitatis cum vxore Hectoris. & ita in aliis gradibus consanguinitatis gradus affinitatis inuenies proportionabiliter.
⁋ Deinde dico de secundo quaesito: quod affinitas impedit matrimonium contrahendum & dirimit iam contractum, si matrimonium antecedat: sed si superueniat matrimonio contracto per verba de praesenti non consummato / non dirimit ipsum. patet in cap. primo de consangui. & affini. & a fortiore si est consummatum. & peccans potest: reddere debitum vxori petenti: & tenetur: petere tame non potest: sed ante carnalem copulam primo reddens peccat. potest autem profiteri religionem: nec aliter euadere poterit peccatum / cognoscendo primo illam mulierem / saltem sine dispesatione. sed eam secundo cognoscens non peccat reddendo debitum. Ex quo sequitur quod duo vel tres fratres possunt habere totidem sorores. item pater & filius eius possunt habere duas sorores. vel si Sortes habeat soro rem Platonis: mortua vxore propria & Platone potest ducere vxorem Platonis. hic enim nulla est prohibitio.
⁋ Aliud est impedimentum / publicae honestatis iustitia: impedimentum inquam positiuum humanum: in quo pontifex potest dispensare per totum., quod oritur ex sponsalibus. Et quia Bonifaci Octaui litera in hac parte est perspicua: sufficit nudam literam afferre. de sponsali. & matri. capi. Ex sponsalibus. lib. vi. Ex sponsalibus, inquit, puris & certis, etiansi consanguinitatis, affinitatis, frigidi tatis, religionis, aut alia quauis ratione sint nulla, dummodo non sint nulla ex defectu consensus: oritur efficax ad impediendum & dirimendum sequentia sponsalia vel matrimonia: non autem ad praecedentia dissoluendum / impedimentum iustitiae publicae honestatis.
⁋ Ex quo textu sequitur primo quod sponsalia conditionalia antequam conditio extat non inducunt publicae honestatis iustitiam. vt contrahens cum Berta conditionaliter postea ducit consanguineam Bertae. Secundo sequitur. Si quis contrahat cum vna per verba de futuro caregorice: & cum consanguinea illius post ea perverba de paerteti: primae adhaerebit, & secundam habere nequit ob publicae honestatis iustitiam. sed si contrahat cum secunda per verba de praesenti, & eam co gnoscat: neutram habere potest, non primam, propter affinitatem subsecutam ante contractum matrimonium: nec secundam ob publicae honestatis iustitiam. Consensus autem per verba de praesen- ti explicatus ante carnalem copulam potius videtur causare affinitatem quam publicae honestatis iustitiam. Et quia sponsalia ante septennium nihil valent: propterea ibi non est publicae honestatis iustitia. Nec sponsalia contracta ante septennium / valent post septenninm nisi ambo consentiant: etiam licet parentes paruulorum pro ipsis contrahant. qua re illic non est publicae honestatis iustitia. hoc patet in ca. Si infantes. de desponsa. impube. eo. lib.
On this page