Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An sint aliqui filii illegitimi

⁋ Distinctionis Quadragesimae primae Quaestio Secunda. Vaeritur secundo circa hanc distinctionem quadra gesimamprimam. an sint aliqui filii illegitimi. Respondetur. Filiorum aliqui sunt legitimi non naturales: vt adoptiui & i arrogati: quos leges admite tunt. Alii sunt naturales & legitimi vt in matrimonio geniti, vel qui legitimi approbantur ab ecclesia. Tertii sunt naturales & non legitimi, vt qui nascuntur ex concubinis. Quarti sunt nec naturales nec legitimi. vt geniti ex icestu vel adulterio vt spurii. Dicuntur non naturales quia contra legem naturae matrimonii. hoc est, inter illas personas non potest esse matrimonium. dicuntur in legitimi quia praeter legem nati: & turpe est licet non peccatum, sic generari. Ambitio quidem praeter ratio nem impellebat Alexandrum dicere louem Hanmonem patrem & non Philippum: & forte fuit vna causarum Antipatrum instigans in eius necem: quod non esset dignus regno Macedonico qui erubesceret habere patrem regem regni, cui succedere debebat

⁋ Si dicas. demonstrando quatuor legitimos cum vno spurio, verum est dicere, hi sunt filii: & sub nullo horum membrorum includuntur: ergo diuisum excedit membra diuidentia. Respondeo, sunt illegitimi contradictorie: quia non sunt legitimi. Nec sequitur, isti quique sunt illegitimi: ergo quilibet eorum est illegitimus. & sic plures sunt illegitimi in illo casu quam legitimi: licet sit vnus singulariter illeg timus. Hoc modo plures sunt illegitimi in Francia quam legitimi: quia demonstrando eos omnes haec est vera, isti sunt illegitimi / id est non legitimi. Sed capiendo vulgariter, reducas ad singulare: vel super: addas sufficientia membra ad euadendam sophi sticationem: iuxta documentum quod in illa partitione: Terminorum quidam vocales: quidam mentales: quidam scripti: secundum communem modum numerandi posuimus.

⁋ Ista distinctione praemissa: conclusiue respondetur. Aliqui filii sunt illegitimi. patet. qui filii sunt legitimi. per totum. Filius autem legirimus est ille qui nascitur in matrimonio approbato ab ecclesia: vel quando proles est genita inter personas idoneas tempore generationis / & mulier post ea ducitur in vxorem. qui filii sunt legiti cap. primo. & ca. Tanta est vis. Sptrii vero non legitimam tur: vt dicitur ibidem. Etiam si habens vxorem contrahat cum alia in facie ecclesiae ignara illius vxoris: legitima erit eorum proles. ca. Ex tenore. Idem est si fuerit separatio. ca. huius rubricae secundo. Similiter ex clandestino matrimonio dum approbatur per ecclesiam. ca. Qued nobis.

⁋ Ex isto patet quod ex aliquo coitu qui est peccatum generatur proles legitima. vt si Sortes habeat vxorem in Anglia, & ducat mulierem in Gallia. immo quando est peccatum ex vtraque parte. vt in concubinatu. Nec hoc inconuenit inter coniuges. vt si vterque voueret continentiam & profiterentur religionem. quomodo Gemebaldus Laudunensis episcopus habuit neptem sancti Remigii qui causa religionis seinuicem ab soluerunt: ex ea tamen postea filium genuit occulte, qua propterea latro dictus est: qui in episcopatu ei successit, nec inuenitur dispensatio: vel quod nunc requiritur cum vi culum matrimonii adhuc non est solutum. peccatum enim praecedens non arguit sufficienter illegitimationem.

⁋ Sed contra ista arguitur. leges non possunt legitimum illegitimare: ergo nec illegitime natum legiti mare. sed natus in concubinatu ante matrimonium est illegitimus: ergo per nullam constitutionem ponti ficis potest legitimari. Respondetur. iura sunt proniora ad absoluendum quam ad condemnandum. Si dicas. si rex cognoscat mulierem solutam & generet prolem: per hoc quod ducitur mater in vxorem proles fit legitima & habebit haereditatem. si non ducatur mulier: roles non habebit haereditatem: ergo fraudatur iure suo. Nego quod fraudetur iure suo: quia ante matrimonium huic nihil debetur in regno vel ducatum: sed parum distat a iure habendo, nec est alienum quod propter peccatum parentis filius careat haereditate, non tamen propterea portat iniquitatem patris: hoc est peccatum vel poenam peccato debitam.

⁋ Petis an rex possit legitimare. Dicitur, quando quis habet ius acquisitum, & habet terram iam actu: non potest legitimare illegitimun vt habeat hanc terram. de iure autem acquirendo vi detur quod potest cum consensu eorum ad quos spectat. vt si sit dominus talis cognominis habes filiam & si legitimum: consentientibus parentibus puellae, prouidendo mulieri vt habeat bonum matrimonium / potest rex dispensare. Annectitur autem frequenter terra cognomini post genitam mulierem ipsa contradicente: & datur fratri vel alteri consanguineo sine peccato. Est enim in istis constitutio humana qui tollit ius, & ipsum ponit: quod sufficit. In Scotia namque & in Castella mu lier est haeres regni: in multis aliis locis non / sesolum ma. In vtroque item regno Britannorum primogenitus succedit in tota haereditate quoad immobilia: non autem in Francia & aliis regnis. sed primogeniti in toto succedentes tenentur alios alere secundum suum statum & facultatem. Leges autem antiquae quamuis parum obliquae videantur: non sunt facile repudiandae vel eneruandae per dispensationem. Quapropter reges non possunt sine peccato dispensare cum spuriis vt succedant in haereditate nisi vbi est rationabilis causa: quia daretur materia procreandi spurios & eneruandi leges antiquas per facilem dispensationem. Hoc autem non contingit in dispensatione ad ordines: quia nulli fit iniuria. nam multi tales sunt adeo bonae vitae vt legitimi: & cum habeant animum seruiendi deo, cum aliis sunt admittendi. sicut quidam petens dispensationem dicebat. Quamuis peccantes me progenuere parentes: Culpam non merui, nec reus inde fui.

⁋ Dubitatur. si Petrus qui cognouit mulierem habilem Bertam, ex qua genuit a. sobolemducat Tebergam vxorem ex qua genuit b. rursus mortua Teberga ducit Bertam in vxorem quan prius cognouit: quaeritur an b. erit haeres dominii, an a. & loquimur de portione haereditaria vbi tota terra datur primogenito vel maior portio. Credo quod b. est haeres, cum sit primus legitimus ex vxore. Secus est si quis generet ex Catharina c. prolem. deinde ad duos annos vel tres futuros ducat Ca tharinam vxorem ex qua generet d. sobolem legitimam: iam enim per matrimonium c. legitima tur antequam generetur d. Si ponas quod in eodem instam ti quo contrahitur matrimonium, nascatur d. tunc c, non est proles legitima ante d. sed sufficit quod nascatur ante d. & de non citius est soboles legitima quam c. Sed si in eodem instanti ex variis vxoribus (quod fieri potest generentur duo paruuli: oportet sorti ri de haereditate si est impartibilis: vel ipsam aequa liter partiri, cum aequa sit ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2