Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
⁋ Distinctionis Quadragesimae secundae. Quaestio Vnica. Agister in hac distinctione loquitur le cognatione spirituali / adoptione, & ar rogatione: nos succicte materiam tangemus uaerendo. Vtrum cognatio spiritualis & lagalis impediant matrimonium. Pro horum intelligentia aduertendum est quod aliud est impedimentum matrimonii in cognatione spi rituali. quod impedimentum declarat Bonifacius papa de cogna. spiritua. cap. Nedum. lib. vi. Contrahitur autem haec cognatio spiritualis in duobus sacramentis: scilicet baptismo & confirmatione. baptizare tamen in necessitate nihil prohibet. nam patri licet suum filium baptizare in necessitate. Parinus autem vocatur leuans, quia antiquitus baptizans immergebat baptizandum in aquam, & patrinus leuabat eum de aqua. nam tunc adulti baptizabantur. Et licet propter periculum mortis in paruulo hoc abiit in dissuetudinem: nomen leuantis adhuc est in honore. Viginti autem personae simul prohibentur. decem in baptismo: & totidem in confirmatione. propterea decem declaratis in baptismo / mox reliquae decem cognoscentur in confirmatione. Primae personae prohibitae in proposito sunt leuans & baptizatus. Secundae sunt leuans & parentes leuati. Tertiae baptizatus & filii vel filiae leuantis. Quartae leuatus & vxor leuantis prius cognita. Quintae vxor prius cognita leuantis, & parentes leuati. Fodem modo quinque personae prohibentur inter baptizantem & baptizatum. Totidem quoque inter confirmantem & confirmatum: & quinque inter confirmatum & leuantem in confirmatione. & sic prohibentur viginti personae computando vnum leuantem solum. Sed quia solent es se tres leuantes / duo mares & vna mulier respectu masculi: vel duae foeminae & vnus vir respectu foeminae ex consuetudine: proportionabiliter multi plicentur personae. Dictum est de vxore cognita quia nihil prohibet virum habere duas commatres iuccessiue.
⁋ Ex quibus palam est quod ego non pos sum habere filiam Sortis leuantis me de fontibus: sed frater meus potest illam habere: & omnes filii Sortis meam sororem possunt habere.
⁋ Tertio sequitur quod filia mea spiritualis potest contrahere cum filio filii mei: cum hic non sit processus in gra libus. sic pater potest contrahere cum illa quam filius suus leuauit.
⁋ Quarto sequitur quod filius episcopi carnalis nullam potest habere in vxorem quam episcopus baptizauit vel confirmauit: cum baptismus sit ianua multorum sacramentorum. Non baptizatus autem ista non incurrit: cum baptismus sit ianua ad istam cognationem spiritualem: vt communiter putatur. secus est si baptizaus filium vel filiam non baptizati leuauerit.
⁋ Hic autem sunt paternitas, compaternitas, & fraternitas. nam leuans respectu leuati est pater spiritualis. quia sicut pater carnalis istum genuit: ita patri nus eum regenerat. Patrinus autem respectu patris carnalis vocatur compater, id est simul pater. vnus enim est carnalis: & alius spiritualis. & baptizatus respectu filiorum leuantis vocatui confrater. Inter leuantes autem simul non est cognatio spiritualis. propterea nihil obstat quod vir & vxor leuent eundem.
⁋ Est praeterea cognatio legalis qua in pedit. de cogna. lega. cap. vnico. sed ista cognatio legalis est perrara. pauci enim arrogant vel adoptant sibi filios propterea parum insisto. Etiam post emancipationem cum fiiiis vel filiabus adoptantis contrahitur matrimonium. secus est inter adoptantem & adoptatum. Pontifex tamen potest hic dispensare per totum: qui a est ius positiuum humanum ipsi pontifici relictum.
On this page