Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An idem corruptum possit per naturam redire

⁋ Distinctionis Quadragesimaetertiae Quaestio Prima. Irca quadra. gesimantertiam distinctionem in qua magister de mortuorum resurrectione loquitur: septem ex prdine quaeram. Primo. an idem corrumptum possit per naturam redire. Secundo, an in lumine naturali possit ostendi hominum resurrectio possibilis. & differt haec quaestio a praecedente: quia ista de homine in speciali quaerit: altera in genera li de quocumque corrupto. Tertia quaestio erit de potentia supernaturali, an scilicet deus possit aliquid pr prie corruptum reproducere. Et propter aliqua in ila quaestione obiter occurrentia: quarto inquiram an totum sit partes copulatim sumptae: an tertia entitas ab eis distincta. Quinto, an reuera resurrectio mortuorum hominum generalis sit futura. Sexto an mortuorum corpora cum omnibus suis partibus et adminiculis resurgent. Septio. an foeminae sexu masculino an foemineo resurgent.

⁋ Propri mae quaestionis decisione: quia termini sunt clari respondeo hic esse varias opiniones. Vna est Platonis quod omnia naturaliter redibunt in. xxxvi. milibus annorum: quod tempus vocatur magnus annus Platonis. ita quod tunci vt dicebat) redibit idem Plato / & ea dem academia: & idem Aristoreles / idem Alexandei Macedo / & sic de aliis. Et ratio Platonis erat haec: quandocumque redeunt eaedem causae / redeunt iidem effectus sed post. xxxvi. milia annorum redibunt eaedem causae. quod probatur supposito quod firmamentum mouetur in centum annis vno gradu contra motum diurnum: quod Ptolemaeus in Almagesto post Platonem insequitur. tunc enim consequens est quod in fine. xxxvi. milium annorum erit completa circuitio. & hoc ostendit. nam cum in quolibet. xii. signorum sint. xxx. gradus: multiplica. xii. per. xxx. & protinus. ccclx. in ducto euadent. & tursus. ccclx. multiplica per centum: & euestigio. xxxvi. nilia emergunt.

⁋ Haec ratio Platonis in lumine na turali / parum coloris habent: quamquam probaret Plato hoc esse verum de motu octauae sphaerae: quod tamen reprobare nititur Thebit: cuius sententiam ad logum Georgius Pyrba thius in theoricis planetarum prosequitur. sed in hoc non est magna vis. Non enim sufficit id probare de caelo stellato: sed de omnibus aspectibus hoc ipsum concluden re oportebit. Forte autem caelorum aspectus sunt creati in proportione irrationali: & si sic, num quam redibunt omnes ad eudem aspectum: sicut nec duo mobilia vniformi ter mota / vnum super costa quadrati / & aliud super diametro eiusdem. Ex quo nullo modo est consequens quod non moueantur eodem modo in ordine ad haec inferiora. sicut duo mobilia mota super costa & diametro non mouentur in proportione rationali in ordine ad se: bene autem in ordine ad tertium. Oportet ergo ipsum probare similem aspectum futurum in fine. xxxvi. milium anorum quoruncumque planetarum & caeterarum influentiarum: qualis est hodie: quod nemo potest probare: etiam admisso quod mundus sit perpetuus a tergo & a fronte. Et licet haec pia ei concederetur: nemo potest probare consequentiam. redeunt vel redibunt similes aspectus in fine. xxxvi. milium annorum aspectibus quos nunc habemus: ergo hic effectus redibit. nam in aliis causis secundis quarum causalitas est nobis notior / hoc non habet verum, vt postea dicetur. quanto fortius in causis vniuersalibus, caelestibus, & occultis: quia sicut dictum est circa principium huius: bos adeo cito generatur, sole existente ex altera parte aequatoris i signis meridionalibus, vt ipso existente in Cancro vel Leone. a sole enim potest negari causalitas respectu animalium perfectorum. Experientiam autem vel historias habere non poterat. nam mundus adhuc non durauit septem milibus annorum. Dictum itaque Platonis est sine ratione excogitatum: quod Aristoteles & naturaliter loquentes respuebant. Nam Aristoteles secundo de Generatione aliter opinatus est dicens: Quorum substantia perit, non redeunt eadem numero. Et in postpri dicamentis. Apriuatione ad habitum impossibilis est regressus. Multi quoque theologorum hanc viam sequuntur. Ricardus tamen Middiltonus, & doctor Subtilis aliter tenent quod aliqua redeunt naturaliter quando agens simile adducitur: & materia manet eadem numero. & Aristotelem exponunt Ioannes Basso dicit quod redirent nisi esset impedimentum: sed deus agentia naturalia impedit ne producant effectus sibi possibiles.

⁋ Contra insta pono duas conclusio nes. quarum Prior est. Deus non impedit causas secundas perpetuo ne producant suos effectus producibiles. Probatur haec conclusio, quia illa via data aperis mihi viam susti nendi quod albedo possit nigredinem producere: & quaecumque res possit aliam producere saltem inferioris speciei vel eiusdem. Ad experientiam autem confugere non potes: quia si tu dicas mihi quod deus impedit causas secundas ne reproducant res corruptas: eadem mensura tibi remetietur. Forte dicis. Angelus suapte natura potest secreta alterius intueri: & deus eum ab hoc impedit: & ita de multis similibus dicimus. in sacramento Eucharistiae. Oppono. rationes & auctoritates illic habemus ad sic dicendum: hic autem non habes. igitur.

⁋ Secunda conclusio contra Middiltonum est haec. Nihil proprie corruptum potest reproduci per naturam. Probatur haec conclusio. nihil debet naturaliter loquens ponere nisi illud ratione probet. sed hic nulla dari potest ratio. igitur. sed negabis maiorem. quare aliter assumo. Nunqua naturaliter loquens debet ponere aliquid quod est co tra experientiam & illud quod semper euenit / nisi illud ratione probare poterit efficacissima. sed hoc loco non est sic. igitur. nam ad probandum verosimile sufficit mediocre testimonium afferre: ad probandum autem inopinabile vel quod videtur falsi simile multis, opus est maiore ratione & testimonio. Praeter ea arguitur deducendo oppositum ad inconveniens& hoc sic. Si proprie corruptum posset naturaliter reproduci, hoc esset quandocumque idem agens numero vel specie applicaretur, manente eadem materia numero: vt fit de igne in vrinali extincto, vt ipsi dicunt: qui iterum incendetur. sed hoc non. igitur. probatur minor: quia illo dato forma intensa non haberet plures partes diuersarum rationum, contra illos in. xvii. distinct. primi. Et quod sequatur patet, tam in spi ritualibus quam in corporalibus. detur paruus calor pro ductus in aqua in principio calefactionis. Arguitur sic. semper producitur idem calor numero toto tempore calefactionis & non alius. probatur: quia agens est idem & passum idem numero: ergo producitur idem effectus numero, scilicet idem calor. & diuido tempus in quo ille paruus calor est productus quem assignaui, in duas partes probatur ergo quod in secunda parte illius temporis producitur idem calor qui producebatur in priore parte temporis. & priorem medietatem temporis iterato partiar: & sic sine statum. Fodem modo actu intellectus & voluntatis. Nec valet dicere. si calor non esset, reproduceretur idem. sed ipso existente non producitur. hoc inquam non valet per tuam maximam. Et sicut arguis ad conclusionem tuam probandam: existentia vel non existentia nihil facit ad hoc. Insuper sequitur quod eadem notitia pro ducetur ab a. ouo & b. ouo. & per consequens no titia intuitiua singularis a. oui representat b. ouum, quod omnis philosophia negat. patet: quia agens est idem in specie: materia eadem: & anima est causa materia lis & efficiens simul. igitur.

⁋ Contra priorem conclu sionem non argumentabor: quia eam ponens nec est magnae famae: nec positio est apparens.

⁋ Contra secundam conclusionem adducam argumenta istorum. Primo arguunt per illud quod dicitur. viii. metaphysicae. Si agens idem & materia eadem effectus erit idem. sed non assignat philosophus diuersitatem effectus nisi ob diuersitatem effi cientis vel materiae. sed materia potest esse eadem: vt si ignis includatur in vrinali, & ibi corrumpatur in aerem: deinde ex illo aere generetur ignis.

⁋ Respondetur sicut alii respondent quos reprobant: quod philosophus non habet hoc, sed sic. Si agens aliquod & materia alia: effectus erit alius. sed non dicit ex opposito antecedentis: si agens idem & materia eadem: in fertur quod effectus sit idem. Secundo dicitur iuxta illud quinti physicorum. Non tamtunum est mutatio propter alietatem speciei & subiecti: sed etiam temporis.

⁋ Contra hoc replicant: & non sine colore. Si agens agat nunc in a. instanti / causabit aliquid: sit illud b. si non agat nunc / sed cesset vsque ad instans be. causabit idem. ergo si causet in a: & tempore intermedio inter a. & b. destruatur ideni causatum / & iterum agat in instanti b. causabit illud idem. consequentia patet ex hoc quod continuitas temporis intermedii nihil facit ad identitatem permanentis: quia habet esse idem in illo tempore & in terminis illius temporis. Si neges assumptum, quia in b. instanti non potest idem causatum habere eandem influentiam quanm habuit in instanti a. ideo non poterit tunc idem causare. Contra hoc arguitur primo. similis causa sufficit ad identitatem effectus. si enim in instanti aleset aliud agens approximatum passo / produceret idem numero quod illud agens producit: & tamenilla influentia non esset eadem numero cum influentia istius / sed tamen similis, nunc autem in alio instanti puta b. est influentia similis quae fuit in instanti aPraeterea, influentia illa non est aliquod absolutum receptum in causa secunda: quia alioquin causa secunda per illud receptum posset agere sine causa prima cuius influentiam recipit: quia iam habet in se totum illud propter quod indiget actione primae causae. quod est inconueniens. vide eos, quia communes sunt.

⁋ Pro toto argumento pono pro positiones / quibus intellectis soluitur argumentum. Prima propositio, nunquam duo agentia effectum attingentia siue eiusdem speciei siue diuersarum specierum possunt producere copulatiue eundem effectum. puta effectus productus ab a. causa nunquam potest produci a b causa. Illa autem causa effectum attingere dicitur quae dispositio nem in passum producit, & postea tempore vel natura suapte natura effectum illum producit. vt ignis in productione ignis: & a. respectu notitiae quae habetur de a: quae producit specien & postea notitiam. & si anima producat notitiam sui sine qualitate praeuia sufficit hoc quod dicimus in pluribus. vel in effectum influere est naturaliter ipsum producere. Dixi ( copulatiue) quia copulatim effectus produci potest: a duabus causis siue eiusdem speciei siue alterius. sed ille effectus non potest produci ab vna illarum causarum sola.

⁋ Secunda propositio. Effectus pro ductus ab vna causa effectum attingente in a. instanti / non potest produci ab eadem causa in alio instanti. Probatur haec propositio: quia opposito dato sequitur quod corruptum possit naturaliter reproduci: vt arguit doctor subtilis. & per hoc responsio datur eius argumento. De homine autem loqui non oportet. nam anima hominis a deo creatur. Nec oportet facere difficultatem de geneatione bouis: quod esset idem bos genitus ante meridiem & post: quia si sit sermo de generatione extra vterum & vulgari, nihil est: nec est maior difficultas quam de mutatione locali bouis. Non tamen nego quin si bos diu maneat in vtero / erit alius bos qui fuisset si non ita diu mansisset per aliam materiam adiunctam ad alietatem materiae. quia enim est pars intrinseca / sequitur effectus alietas. Sermo igitur debet converti ad generationem in rerum natura. & de illa concedo quod non est idem bos, necfuisset idem bos si eaedem causae bouis productiuae fuissent applicatae in alio instanti. bos enim non dicitur contingenter produci quia idem bos possit in pluribus instantibus produci: sed quia bos generandus potest impediri ne generetur per liberum at bitrium. sicut sunt multa producibilia quae nunquam producentur ob impedimentum praecedens.

⁋ Contra eandem conclusionem secundo arguitur. Vnum agens potest conseruare effectum alterius agentis: ergo potest ipsum primo producere probatur consequentia: quia coseruare est partialiter age re. nam conseruatio effectus reducitur ad aliquod genus cau sae: & non ad aliam causam nisi efficientem. igitur. antecedens patet: quia aqua calefacta ab a. igni, remoto a: igni, si applicetur aqua ipsi b. igni / coseruabitur.

⁋ Respondetur. consequentia est nulla loquendo di effectu qui potest naturaliter conseruari sine sua causa, puta qui non dependet continuo a sua causa. ratio enim naturalis / experientia / & huiusmodi docent nos vnum: & oppositum alterius. Secundo negabo antecedens: & dicam quod calor productus ab a. igne / continuo remittitur a forma aquae quando aqua ponitur prope b. ignem: & b. ignis generat nouum calorem. & sic aqua mauebit continuo calida, non ab eodem calore sed a variis caloribus. tu tamen existimas esse eundem calorem numero: quia hoc deprehendere non potes per expi tientiam. Suadetur haec solutio. nam paruus ignis non sufficit conseruare calorem productum a magno igne. sed ille calor continuo remittitur: & non erit maior calor in aqua quam paruus ignis possit producere si aqua illic diu subsistat. Tenens autem oppositum potest dicere ad hanc rationem quod vnus ignis potest conseruare calorem productum ab alio, si sit aeque potens in agendo ac alter, & non aliter.

⁋ Tertio arguitur. Diuidatur pita vini in duas medietates: iam illa pinta corrumpitur restituantur partes: vel partes quae fuerunt: redibit eadem pinta. Similiter amputetur vnum membrum vel pars a sorte: detur ei iterato cibus comedendus: iam illa pars corrupta redibit naturaliter: quia redibunt eaedem partes quae sunt ipsum totum: vt iam dicetur.

⁋ Respondetur. Duplex est corruptio. quaedam proprie dicta, quando altera pars essentialis desinit esse: vi in corruptione compositi diuersi ab homine. & de lla loquimur. & sic si pars separata ab homine redeat iterato, nihil ad nos. Alia est corruptio laxato vocabulo & vulgariter loquendo: de qua concedo assumptum, nec est contra conclusionem nostranAliqua enim sunt corpora fiuida vel viscosa, quae si corrumpantur hac corruptione, partes possunt naturaliter redintegrari & constituere aliquid vnum: vt fit in humidis. Et fertur idem de serpentibus & animalibus annulosis: in quibus si parua pars posterior auferatur, & alia pars iterato ei adiungatur, vere ei iterato vnietur. & constituet aliquid vnum cum priore vt antea. Hic enim nulla pars essentialis est corrupta.

⁋ Quarto arguitur. pono quod deus a principio mundi produxisset istum b. bouem, quem a. bos hodie producit. tunc sic. haec productio b. bouis est naturalis. & b. bos est corruptus. ergo corruptum potest naturaliter reproduci. Respondetur admisso illo casu possibili concedendo totum assumptum.

⁋ Quinto arguitur. per illud quod Maro scribit quarto Georgicorum de reparatione apum mortuarum, sic inquiens. Sed si quem proles subito defecerit omnis, Nec genus vnde nouae stirpis reuocetur / habebit. & quae sequuntur. Respondetur. non docet modum reproducendi nouas apes ex tinctas: sed de nouarum productione loquitur. Si dicas. hirundo per quasdam haerbas reducit potentiam visiuam in pullis suis vt communiter dicitur. Item muscae & similia animalia reproducuntur. vt sentire videtur Arist. x. particula proble. problemate vltimo. Respondetur, non docetur sufficienter de veritate illius quod hirundo visum per ditum restituit. Secundo visus est potentia visiua quae solum indisponitur: quam indispositionem tollit hirundo. a priuatione enim solum priuante actum, & non aptitudinem, fit regressus naturali ter ad habitum. tamen vulgo exemplum datur de caecitate quod vtrunque priuat. De muscis dicatur sicut de apibus. producuntur enim nouae / & mortuae non reproducuntur.

⁋ Sexto arguitur. Arca corrupta potest naturaliter reparari eadem: ergo conclusio falsa. Respondetur. arca proprie non corrum pitur: quia non pono formam artificialem a naturali & naturalibus distinctam. quo modo arca nihi aliud vel alia est quam res ex quibus conflatur.

⁋ Hac tenus dictum est quod proprie corruptum naturaliter not potest reproduci. Opinio Platonis est nullius momenti. & probatio eius peccat tam in materia quam in forma. caelum enim nec producit animalia, nec homines. Haeretica quoque est in fide. Contra quam allegat Augustinus illud Psalmographi Psal. xi. Tu domi ne seruabis nos a generatione hac in aeternum. F iterum contra eam dicit in eodem Psal. In circuitu impi ambulant. ponentes scilicet reditum corporum per circulos temporum. Licet autem Psalmographus Platonem praecesserit: tamen aliquos ante Platonem hoc asseruisse: vel prophetice diuinum vatem hoc praeuidisse ante Platonem, est possibile. Et quia in prima quaestione secundae distinctionis primi sententiarum nonnulla scripsi quae hanc materiam concernunt: illinc quae vtilia. iu dicabis repetas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1