Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
1

⁋ Distinctionis Quadragesimaetertiae Quaestio Secunda. Ecundo quaeritur cir ca hanc materiam. an in lumini naturali ostendi possit homi num resurrectionem possibilem esse futuram. Per lumen natu rale intelligo, vtrum possit ostendi seclusa fide. hoc est vt distinguitur contra lumen supernaturale.

2

⁋ Di cisio huius quaestionis dependet ex aliquibus propo sitionibus: quarum Prima est. Anima est hominis forma. Secunda est. Anima manet separata a cor pore. Tertia est. Anima iterato naturaliter infor mabit corpus. Harum trium propositionum si veritates ostenderimus: quaestio quam proposui erit sufficienter decisa. Pro prima propositione sapientum positiones aliquot recitabo. deinde dicam quod sentio. Recitat Aristoteles primo de Anima textu commenti xlv. &. vii. Metaphysicae. quod Plato posuit intellectum vniri corpori non vt formam materiae: sed vt motorem mobili: eo modo quo nauta vnitur na ui: & intelligentia orbi: & non per modum informa tionis. Praeterea commentator comento quinto Tertii de anima dicit quod naturaliter loquentium qua tuor sunt opiniones de anima. Prima opinio fuii Alexandri ponentis quod intellectus multiplicatur ad multiplicatiorem indiuiduorum speciei humant & quod est generabilis & corruptibilis more aliarum formarum naturalium, per nobilissimam mixtionem qualitatum primarum, & dissolutionem eiusdem mixtio nis. Secunda opinio fuit Platonis ponentis ani mas intellectiuas in numero finito respondentes astris caelestibus: ita vt post mortem reuertantur ad stellas: & quaedam puniantur, quaedam vero praemientur secundum merita: & post multa saecula infinities, reuer tantur ad corpora. Tertia opinio fuit Pythagorae asserentis animas humanas in numero finito: non tamen dimittere corpora simpliciter: sed intrantes alia corpora indifferenter, brutorum & hominum. Quarta est opinio Neotericorum dicentium animan intellectiuam multiplicari ad multiplicationem indiuiduorum & generari: non autem corrumpi. & hanc credunt fuisse opinionem Aristotelis. Commentator vero po nit vnam animam in omnibus hominibus. Plures item alias opiniones recitat Aristoteles primo de anima. sed de cuiussibet contraria proferentis opinione sollicitum esse, stultum est.

3

⁋ Ponam igitur aliquas conclusiones ad quaestionis titulum responsiuas. quarum Prima est. Intellectus humanus est forma corpus in formans. probatur haec conclusio eisdem mediis qui bus Aristoteles primo Physicorum & primo de Ge neratione probat formam distingui a materia. hac autem conclusione negata, negabo Aristoteli, Platoni, & cuicumque philosopho ethnico quod aliqua forma substantialis distinguatur a materia. cum enim materia prima sit eiusdem speciei in omnibus mixtis: & cu homo sit perfectissimum animalium: ab surdissimum est auditu quod equus habeat formam / materiam suam informantem, & non homo. Prae terea haec est expressa Aristotelis mens. nam secun do de Anima, sic animam definit. Anima est actus primus corporis physici organici in potentia vitam habentis. & in eodem dat aliam definitionem inquiens. Anima est principium vegetandi, sentiendi, secundum locum mouendi, & intelligendi, quam definitiones omni animae conueniunt.

4

⁋ Secunda conclusio. prima fronte apparens est opinio Alexandri peripatetici. nam rationes in lumine naturali posteriorum vix eam insolubiliter improbant, quin euadere possit cum aliquo colore: & nostri fideles philosophi varia contra eam adducunt: per appetitum naturalem, vel huiusmo di. sed parum habent efficaciae. Appetitus enim bruti est conseruare se in esse. primo Physicorum. Aristote les autem in aliquibus locis videtur animam dicere immor talem. vt. xvi. de animalibus. vbi dicit intellectum foris aduenire, & non accipere esse per generationem. & secundo de anima dicit quod intellectus separatur a caeteris sicut perpetuum a corruptibili. Sed istud nihil est. munlta enim probabilia dicit Aristoteles quae non sufficien ter probat. Secundo dicit aliqua his dictis vt sonant repugnantia. Principium autem apud eum. est. Quod incipit esse, desinit esse. & oppositum habet pro inconue niente contra Platonem primo de Caelo & mundo. immo si anima sit incorruptibilis secundum Aristotelem: & mun dus fuit ab aetemo secundum eum. vt patet. viii. Physic, ergo nunc datur infinita multitudo animarum sepa ratarum. consequentia est infallibilis non fugiendo ad vias erroneas aliorum. sed Tertio Physicorum, & pri mo de Caelo & mundo ex industria infinitatem re probat.

5

⁋ Sed tunc petis quid de Aristotele dicendum sit. Variae dari possunt responsiones. Alii dici rent eum sibi contradicere latenter & sine aduertentia in vno loco ponendo antecedens: quod infert contradi ctorium aliquorum expresse positorum. Gregorius Ariminensis in materia de futuris contingentibus dicit Aristotelem aliquotiens sibi contradixisse. & si non esset fama viri, in materia quam tractamus hoc diceretur. Secundo dicitur & melius quod erat problema apud Aristotelem: & nunc vnam parte: nunc alteram susti nuit. Tertio dico & plus placet adhuc quam secundum, quod tenuit animam humanam immortalem, nec obstant allegata ex primo de Caelo. & tertio Physicorum. quia illic loquutus est in generali de infinito. & potissimum de infinito corporeo & secundum magnitudi nem: a qua generalitate animam humanam excepit, secundo de Aina. &. xvi. de animalibus in particulari loquens. Declaro hoc per simile. in materia rescriptorum, generali rescripto speciale derogat: & eius indulgentiam sine repugnantia euiscerat. vt in materia rescriptorum videri habet. sic in proposito. Aristoteles ergo dicere habuit infinitam esse multitudinem animarum, categorematice capiendo infinitum, & hoc a parte anteriore. sed quia continuo adduntur nouae animae: non est infinitas completa.

6

⁋ Tertia conclusio. Probabilius est dicere in lumine naturali animam humanam esse in mortalem. probatur haec conclusio. Mortalitas animarum brutalium non arguit mortalitatem animae rationalis: cum sint alterius rationis: & anima humana sit qualibet anima brutali superior. modo corrupti bilitas in inferiore non arguit corruptibilitatem in superiore: vt patet de inferioribus & caelestibus Secundo arguitur ad idem. Cetera animalia prona terram despiciunt: homo autem contemplatur caelestia, vt superius diximus in. xl. distinct. & hoc non nisi quia ho mo participat naturam caelestem: hoc est, in se habet vnam partem perpetuam more caeli. caducum autem corpus, vt vi demus, resoluitur in cineres. Propterea hoc viden tes Plato / Pythagoras / & multi sapientes philosi phi in hoc vnanimiter convenerunt: licet variis rationibus. Sed dices, non est introducenda auctoritas, cum in solo lumine naturali loquamur: sed rationes. Contra hoc argumentor. Philosophi non po suerunt illud sine ratione aliqua: alioquin non erant digni vocari philosophi. Sed dicis. multi philo sophi posuerut oppositum: & non sine ratione: sicut ego arguo ex Aristotele / Platone / & Pythagora Dico: non tam praeclari philosophi posuerunt opposi tum: vt allegati. hoc idem tenuerunt Cleanthes / Chry- sippus / Teno / & Empedocles: vt refert Lactantius tertio diuinarum institutionum. cap. xviii. Dico secundo argumentum non esse multum efficax. Propter ea aliter argumentor. In lumine naturali demostra tiue probari potest quod est vnum ens supremum, affirmatiue capiendo superlatiuum, quod patet ex secunda dist. primi. & illud ens apud philosophos est hoc quod deum vocamus, quod ens est intelligens & volens, & adorandum, & praemia dat bonis / & malis supplicia. plerique enim boni in hac vita mortali a tyrannis op primutur: & omnia eis sunt aduersa: ergo datur aliud tempus poenae & praemii: & nonnisi post separationem animae a corpore. igitur. Totus iste discursus est ferme demonstratiuus. ad demonstrationem enim moralem non requiritur quod homo nullo modo possit euadere ei contraueniendo. Confirmatur haec ratio. insculptum est cordibus hominum communissime quod poena & praemium sunt expectanda in alia vi ta pro ponis operibus, & malis. ita enim gentiles in quali bet secta ab orbe condito rati sunt / vt notum euadit legenti chronographos. ergo non est quaerenda alia ratio. principiorum enim non est quaerenda ratio. primo Posteriorum. potest exemplum dari de vno principio quaerendo, quare homines assentiuntur huic, boni sunt laudandi: & standum est tandem in hoc quia sapientes illi protinus assentiuntur. & hoc est quod innuebat Apostolus. i. ad Corinthios. xv. dicens. Si in hac vita tamenm, in Christo sperantes sumus: miserabiliores sumus omnibus hominibus. indicans oppositum inopinabile apud omnem sapientem in lumine naturali. Numquid Aristoteles in Politicis dicit sacerdotes & cultui diuino deditos, esse vnam magnam partem ciuitatis? & sic antiqui, quorum politias recitat. Hoc notum est apud Aegyptios sacerdotes. lege Diodorum Siculum, Herodotum, & alios. Et cum omnes in hoc conveniant: signum est cordibus hominum d esse insculptum. Haec vltima ratio cum sua confir matione mihi demonstrant hanc conclusionem tertiam. Nec respicio ad euasiones non apparentes: quia ille non impediunt demonstrationes morales. Nihil est dicere quod actus bonus est praemium sui. quia non est sufficiens praemium sui. nam quaero abs te, vnde sit hoc quod omnes homines expectant in alio saeculo praemium vel poenam pro bonis operibus vel malis, siue ab vno deo, siue a pluribus, siue a loue, siue a Marte, siue ab alio putato deo. & respondere non potes rationabiliter consequenter. Per omnes homines intelligo vniuersitatem mortalium.

7

⁋ Quarta conclusio. Sapientes tenentes animam humanam esse mortalem in solo lumi ne naturali ambulantes etiam ante legem gratiae, non sunt excusati a peccato. Dico ante lege gratiae: quia pro tempore legis gratiae cuilibet ratione vtenti haec propositio, Anima humana est immortalis, est ad necessitatem salutis credenda. nam fides catho lica post promulgationem euangelii est ex necessi tate credenda: in qua magnus est articulus de im mortalitate animae: vt videre licet ad Hebraeos. xi vt statim explicabimus. Probatur haec conclusioSapientes non erant excusati a peccato in lumine na turali, non assentientes multis propositionibus quas in illo lumine acquirere poterat & tenebantur. pro batur. quia non assentientes huic, deus est, non erans excusati. Nam ad Romanos primo dicit Apostolus. Reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem & iniustitiam hominum, eorum qui veritatem de in iniustitia detinent: quia quod notum est dei manifestum est in illis. Vbi glossa interlinearis super verbo sipietatem) ponit idololatras. & super verbo (mani- festum est in illis) ait, ductu rationis. vbi elegantes dicit glossa eadem. Multa enim sunt quae de deo per naturam sciri non possunt: vt de mysterio redemptio nis & incarnationis. talia deo erant nota. multa alia philosophis in lumine naturali. Et sequitur in literaDeus. n. manifestauit illis. vbi glo. Per opus suum. & sequitur. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus & diuinitas. ita vt sint inexcusabiles: quia cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt: sed euanue runt in cogitationibus suis: & obscuratum est insi piens cor eorum. Vbi glos. interli. in vet. (cum cogno uissent deum) dicit. Per naturalem rationem & creaturae re uelationem a deo: vt vnum confiterentur principium omnium. ld elegantissime & clarissime deducit Apostols per totum illud capitulum: hoc volens ostendere: quod deus pulchra naturalia dedit gentilibus: & ostendit eis per creaturas & per reuelationem internam quod vnus erat deus: hoc est vnus primus motor: vel prima cau sa, more philosophorum loquendo. sed vbi mult philosophi hoc intellexerunt & non conformiter egi runt bene viuendo & ipsum colendo: vt dicit glossa interlinearis, sibi ipsis hanc cognitionem attribuerunt: & inflati sunt. quare deus subtraxit auxilium suum speciale ab eis: vnde postea in multa vitia in ciderunt: vt in idololatriam cum vulgo: & in passiones ignominiae: & traditi sunt in reprobum sensum.

8

⁋ Ex his patet quod gentiles tenebantur assentiri huic vnus est deus. eodem modo huic. anima humana est immortalis. siue assensus dicatur fides, siue eui dentiam: non refert. & quia ad illius assensum require batur non mala dispositio in voluntate: potest aliquo modo dici fides.

9

⁋ Secundo arguitur ad conclusionem Necesse est ante omnem fidem proprie dictam assentiri quod deus est: & est remunerator bonorum. Nam hoc habet Apostols ad Hebraeos. xi. dicens. Credere enim oportet accedentem ad deum quia est: & inquirentibus se remunerator sit. Vbi glos. interlinearis. Sine fid enim non potes placere deo quia nec accedere. vbi recte dicit Nicolaus. Ista enim duo credere, scilicet dei vnitatem, & eius remunerationem aeternam / fuit ne cessarium ad salutem semper apud gentiles: nec plus requirebatur ad salutem gentilium qui nullam legem recepe rant a deo nisi legem naturae. Circa propositionem autem negatiuam quam ponit, nunc non insisto. recte dicii quo ad illa duo affirmatiua quod tenebantur assentiri illis. Modo ad hanc, deus est remunerator, sequitur haec, anima praemiabitur post hanc vitam. & si maneat separata per aliquod tempus: ipsa est naturaliter incorruptibilis & perpetua. Praeterea arguitur ad idem. Disi sentiens huic, anima est immortalis: viam securam re liquit & periculosam in via morum accepit: ergo ma le egit. cosequentia tenet ex secunda quaestione prologi. Antecedens probatur: quia si duo philosophi disputassent de hac propositione, vt Cato Vticensis & Alexander Peripateticus: Cato assentiens huic: anima est immortalis, viam securiorem accepit, & Alexan der viam periculosam & obliquam. vtrique igitur facio hoc argumentum. Vel anima manebit post hanc vitam: vel ipsa non manebit post hanc vitam. certa enim est haec disiunctiua ex contradictoriis vel subcontrariis coflata: non refert. & tunc sic. si anima non erit post mor tem, nullam poenam patietur anima Catonis vel Theonbrotisi erit, adhuc nullam poenam patietur pro illo assensu ve ro: & anima Alexandri patietur. Amplius arguitur tibi Alexander sic. Est vnum ens supremum: & est remunerator bonatum actionum sufficientissimus: & pleri quod sunt in hoc mundo non sufficienter praemiati pro acti bus suis bonis: ergo animae eorum praemiabuntur in alio saeculo. Haec consequantia est bona: & teneris assentiri antecedenti: & consequentia est tibi nota: ergo teneris assentiri consequenti. Praeterea quando agitur de salute animae: & varia sunt media salutem procurandi tam per iudicium qui per opus: sanior pars est amplectenda tam quam demonstratio. alioquin homo est suae salutis contemptotur. Vnde Auicenna. ix. Metaphy. ca. vii. Est pro missio quae apprehenditur intellectu & argumentatione demonstratiua: & propheta hoc probat. & haec est felicitas & miseria aiarum postquam exutae sunt a corpori bus suis.

10

⁋ Ecce duas propositiones probatas quae suf ficiunt, siue erit resurrectio siue non. & vanum est laborare de tertia cum iam habeatur ex istis duabus, quod animae bonorum remunerabuntur in alio saeculo apud Elysios campos: prout placet aliquibus philoso phis & poetis loqui: & malorum animae perpetuo crucia buntur.

11

⁋ Sed tamen ad tertiam propositionem argumentor sic. Anima sepatata potest se mouere: & ponere se praesentem corpori quod ante informabat: ergo potest ipsum viuificare. nam cum cuilibet parti corporis coassistit sicut antea: ipsum informat. nihil enim aliud ad informationem requiritur. Aliqui negant consequentiam propter duo. Primum est: quia iam causa efficiens coincideret cum causa formali: quod habent absonum. Secundum absurdum afferunt quod imperfectius produceret perfectius se: quia illa anima producit totum con positum: quod est perfectius parte essentiali. Neutrum istorum est disconveniens, non primum. nam anima respe ctu alicuius effectus est causa efficiens: & totius compositi causa formalis. Secundum autem est nullius momenti. primo quia minus perfectum partialiter potest producere magis perfectum. secundo totum compositum non est tertia entitas distincta a partibus simul sumptis: vt postea in hac distinctione dice mus. & sic forma solum informat materiam. quare assumptum in argumento non sufficit ad informare, vt patet de angelo assumente corpus, sed requiritur quod reddatur hoc vnum. Verum opinor in lumine naturali hanc tertiam propositionem non esse ponen dam: non propter rationes quas isti alii afferunt: sed quia anima separata non potest disponere vnum corpus ad hoc vt ipsum informet: nec ipsum informare: & hoc a posteriore cognoscitur: quia homines non resurgunt. propterea hoc est negandum ex natura reisicut a posteriore cognoscimus corpora de praedi camento substantiae non posse se compati: de prdica mento vero quantitatis posse se compati. Et confir matur istud a signo. Nam cum beatus Paulus, vt refert beatus Lucas Actuum. xvii. de ignoto deo praedicaret Athenis, auditus est. sed cum de resurrectio ne corporum loquaeretur vocatus est seminiuerbius, & ab eo discesserunt.

12

⁋ Teneo ergo quod tertia proposi tio non potest probari in lumine naturali: & per consequens resurrectio non potest probari naturaliter. duae autem primae propositiones probari possunt in lumine naturali. & contradictoria tertiae est ponenda cum dua bus primis, quod iterum confirmo: quia facilius est omnia saluare apparenter in lumine naturali ponendo duas primas propositiones cum contradictoria tertiae, & quod animae puniantur & praemientur.

13

⁋ Ex omnibus sequitur haec quinta conclusio in lumine naturali. Animae decedentes cum culpis mortalibus hoc est magnis, sunt puniendae, & cum virtutibus sunt praemiandae sine corporibus assumptis.

14

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. Bene sequitur. Animae sunt puniendae: ergo in aliquo loco. ergo in hoc vel illo. & sic de animabus praemiandis.

15

⁋ Insuper animae damnatae sunt punien dae: vel ergo perpetuo vel temporarie. neutrum est di cedum. igitur.

16

⁋ Ad primum respondetur quod naturaliter loquendo potest homo probabiliter negare consequentiam quia caeli sunt finiti: & animae possunt se mouere ta extra caelum quam intra caelum. hinc Aristoteles secundo de. Caelo dicit. Sunt animalia extra caelum optimam vi tam ducentia quam toto aeuo complent: quae sunt animae. Secundo admisso consequente primi enthymematis, secundum consequens nego in lumine naturali. Declaro per simil le. fide notum est paradisum terrestrem esse in aliquo loco: sed quocumque particulari loco demonstrato non est ex fide. nam crebro aliquid incontractum est de fi de, vel notum in lumine naturali: & tamen restrictione addita non est de fide, nec notum in lumine naturali.

17

⁋ Ad secundum, nego consequentiam in sensu disiuncti uo: quia consequens non est sic notum sicut antecedens: & propositio de sensu disiuncto aequiualet disiunctiuae. sed hanc propositionem in sensu intellecto concedo notum est in lumine naturali quod animae sunt puniendae perpetuo vel temporaliter. Aliquibus autem ex nostris vt Origeni imponitur dixisse animas damnatas tandem habituras finem, quod licet sit haeresis contra euangelium & ipsam veritatem: non tamen forte est haeresis in lumine naturali. Vlterius dico etiam in lumine naturali satius esse dicere quod perpetuo punientur mali: si cum multis malis decesserint. sicut dicimus de decedem te cum mortali. & ratio est. Nam postquam animae sunt purgatae secundum aliam viam non reuertentur ad corpora: nec vn quam erunt viatores: nec habebunt praemium cum bonis quia non meriti sunt: ergo continuo punientur. Sed contra hoc arguitur. boni praemiabuntur: vel ergo in visione & dilectione dei, vel aliter. dico quod no cadit in lumen naturale modus particularis quo praemiabuntur: quamquam constat quod praemiabuntur.

18

⁋ Colligam summatim quae dixi. Primo notum est in lumine naturali quod anima humana est forma corporis ipsum informans: & illa propositio non est principalis quam inquirimus: sed haec anima est perpetua a parte posteriore: & tot sunt ani mae quot sunt homines. Somnium est ergo commentatoris dictum & philosopho indignum, quod sit vna anima in omnibus hominibus. immo quot sunt ho mines tot sunt animae. Et si dicas. secundum philosophum primi Celi septimo, &. xii. Metaphysices non possunt esse plures intelligentiae separatae solo numero differentes: quia quaecumque conueniunt in eadem specie & differunt numero: habent materiam. sed anima intellectiua non habet materiam. Respon detur. animae humanae habent materiam pro tempore. Illius autem propositionis philosophi varia est expo sitio. Thomistae dicunt materiam esse principium indi uiduationis. Conterraneus vero ponit haecceitatem esse principium indiuiduationis, quam materiam vocat. Aegidius Romanus quantitatem. vt in tertia distinctione secundi prolixius deducit Scotus. Ego autem cum communi schola nominalium omnia illa vana com seo. & dico quod res ipsa quaecunque fuerit est principium indiuiduationis: nec aliud quirere oportet: & si inaniter aliorum more quaeratur, nihil aliud dabitur. sicut enim haecceitatem materiam vocant: sic ego rem ipsam. sed de hoc alias. Forte dicis. ignis generat ignem & bos bouem: vt se perpetuent in specie qui non possunt in numero se perpetuare. & sic in talibus dantur plura indiuidua. anima vero est perpetua secundum dicta. ergo non est opus multitudina indiuiduorum: nec quod aliam animam producat ad perpetuandum se in specie: cum possit se perpetuare in indiuiduo. Respondetur. in lumine naturali anima hu mana concurrit ad productionem animae: & anima extra subiectum non producit. quia si non produceret quando informat corpus: non essent perpetui homines. Licet enim secundum veritatem anima humana creetur a deo: amen in lumine naturali dicendum est quod anima genera tur: quia creatio non admittitur apud gentiles philo sophos. Modo si intelligentia separata produceret intelligentiam, crearet. accidentale ergo est quod plura sunt indiuidua, vel vnum in perpetuis. officia enim quae intelligentiae exercent circa orbes inaequales, probabiliter arguut eas specie differre. Credo quod Ari stoteles desudaret / in vico straminis probaturus com tra ingeniosum praesidentem quod omnes intelligentiae spe cie differrent. Nequeo ergo satis admirari cur aliqui fideles grauissimi theologi propter similia verba Aristotelis dixerint deum non posse producere duos angelos in eadem specie specialissima.

19

⁋ Praeterea diximus philosophum quencumque non fuisse excusabilem in lumine naturali, qui non posuerit vnum primum ens, scilicet deum qui praemiat pro bonis, & punit pro malis. & ex hoc intulimus animam humanam esse immortalem. Assensus autem oppositus non po test esse sine ignorantia vincibili praeuia, vel con comitante: vt ex Apostolo ad Romanos primo ostendimus. Caeterum inter omnes hos errores, Manichaeorum / Platonis / ac Pythagoricorum / nullus est peior errore commentatoris. in quo foedissime consequenter admittendum foret quod qualitates contrariae sint in eodem subiecto naturaliter: & caetera id genus indigna auditu a philosopho. Multo etiam minor est ei danda venia quam caeteris: quod veniens post veritatem clarissime ostensam / ac post omnes alios & foede & pueriliter a vero aberrauit. Praeterea ostendimus duas primas propositiones in lumine naturali veras: & tertiam falsam. & ex consequenti ba sim ad resurrectionem naturalem diximus infirmam Amplius de anima dixi quam breuissime potui, eam immortalem. & aliquas rationes ad hoc apposui: & plures apponerem nisi ad alia mens festinaret. Nec multum in hac re auctoritati philosophi fidendum est. tum quod non sufficit auctoritas in lumine naturali sine suasione. tum quod commentator licet falso, diceret se habere mente Aristotelis: & idem assereret Alexander Peripateticus. cuius viam Ioan nes Buridanus & varii ex nostris putarunt solam probabilem in lumine naturali. & conterraneus putabat Aristotelem dubium in hac parte: & ad nullam partem se flexisse. Ego aliter de Aristotele opinor: vt ex superioribus liquet. Sed quia auctoritas obscura sine ratione adducta: ad partes oppositas more cerei sine fractione potest hinc inde flecti: propterea illorum dictis non institi. & cum in solo lumine naturali procedam: instituti immemor fuissem si verbis fidei propositum vallassem. Ex fide tamen ostendi & in lumine naturali simul, quod philosophi non poterant sine culpadissentire vnitati dei: & quomodo sit remunerator bonorum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2