Quaestio 3
Quaestio 3
An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
⁋ Distinctionis Quadragesimaetertiae Quaestio Tertia. camquam Ertio circa hanc distinctionem quadragesimam tertiam quaeritur. An deus possit reproducere aliquid proprie torruptum. Pro solutione quaestionis recitabo aliquorum opiniones. Secundo respondebo ad quaesitum. De gentilibus vero philosophis loqui non oportet: sed de fidelibus & philosophis hoc est, de inis qui philosophantur, & doctrinam non minore sudore inquirunt & assequuntur quam gentiles: qui cum hoc illustrati sunt a deo de eius potentia & magnitudine per reuelationem. Varii autem ex nostris negatiue ad quaesitum respondent tam in permanentibus quam successiuis. vt beatus Tho. in. iiii. distinct. xliiii. ar. ii. in solutione ad Tertium. & in. xii. dist. eiusdem quarti. qui. i. ar. ii. Durandus in hac dist. Marsilius in secundo de generatione, & Georgius Bruxellem sis. sed isti solum operam dabant physicis. quare de eis non est facienda magna vis: eorum tamen rationes tangam.
⁋ Hoc praelibato pono dumas conclusiones ad quaestionem responsiuas. quarum Prior est. Quamlibet rem permanentem qualitercumque cortuptam, deus potest reproducere. probatur. Illam rem corruptam iterato esse / nullam dicit impossibilitatem: nec ex illo potest inferri contradictio: vt patet respondendo ad obiectiones aduersariorum. ergo deus potest illud facere. tenet consequentia per responsionem angeli ad diuam virginem, non est apud deum impossibile omne verbum. Secundo argumentor ad idem. Non aliter se habet res antequam primo producitur quam se habeat ad reproductio nem, cum est vere corrupta: quia vtrobique non est. sed omne possibile quod nunquam fuit, deus potest producere: ergo etiam omne illud quod fuit, & non est. Tertio. deus reproduxit vere corruptum: ergo deus potest reproducere corruptum. consequentia est nota. probatur antecedens: immo videtur quod non debeat reuocari in dubium quin aliqua bruta vere corrupta deus reproduxerit: vt bouem resuscita tum a beato Syluestro. vt in eius vita legimus. Sed hic potest homo proteruiendo dicere dupliciter. Vno medo quod tursus produxit deus vnam animam: & bos quo ad corpus mansit similis boui priori: & anima non cadit sub obiectum sensus vel intellectus. propterea putabatur idem bos. Secundo modo & apparentius: quod deus vidit ab aetemo illa bruta reparanda: & quia non potest reproducere animam si fuerit semel corrupta, conseruauit animam bruti: & per consequens brutum non corrumpebatur corruptione proprie dicta: cum vtraque pars manserit in rerum natura. Quarto arguitur ad hominem. Deus potest annihilare angelum & eum reproducere: ergo eodem modo potest facere de quolibet permanente, non potes dicere quod potest alium an gelum reproducere: quia non possunt esse plures an geli eiusdem speciei per te. ergo potest eundem angelum nu mero corruptum vel annihilatu reproducere. in vocabulis enim pronunc non pono discrimen. Quinto hominem potest reproducere: ergo asinum. probo consequentiam: quia licet partes hominis vel quam fuerunt hominis maneant: informatio tamen animae in corpore semel fuit, & illa praeteriit: quam deus potest reparare. Si dicas, non redibit eadem relatio actiua vel passiua. hoc adhuc non sufficit. nam semel informauit: & postea non tali. ter se habuit. igitur. Sexto hoc ostenditur auctoritate beati Augustini. xxii. de ciuitate dei dicentis quod si illa materia de qua homo factus est decidisset in omnino nihilum, & non mansisset in vllis materiae latebris: adhuc posset deus eundem numero reparare.
⁋ Tenendo quod motus localis distinguitur a motu & a loco, ponatur haec Secunda conclusio. Rem successiuam corruptam deus potest reproducere. probatur. tam mobile quam spatium deus potest reprodu cere: ergo quodcumque accidens quod ei inhaerebat potest deus reproducere.
⁋ Contra primam conclusionem assumam aliquot argumenta: quia pauca aduersariorum habent colorem. Arguit Durandus sic, non plus potest deus agens per voluntatem quam si ageret de necessitate naturae. sed si ageret de necessitate naturae non posset rem proprie reproducere. ergo nec nunc. Dico si deus ageret de necessitate naturae, & haberet eandem potentiam quam habet: multa produceret & produxisset quae non produxit: vt mundum ab aetemo & quodlibet possibile. et si ad imaginationem aliqua res esset proprie corrupta: illam de necessitate reproduceret.
⁋ Secundo arguit. agens naturale non potest re producere corruptum: ergo nec deus. consequentiam probat: quia si deus potest, & non agens naturale: hoc est propter diuersum modum agendi. Hoc argu mentum prolixissime deducit: ad quod dimidium verbum sufficit. Deus enim est omnipotens: creatura autem habet certos limites producendi. Tertiam rationem re linquo, quia nihil valet.
⁋ Quarta ratio eius est. si angelum corruptum deus reproduceret: sequeretur quod ille angelus esset bis productus: non numeratio ne dei qui vnicus est: nec angeli, nec alia dari po test. Respondeo. nosti ex logica quod haec enunciatio, Sortes bis fuit Parisiis, est vera quamuis nihil acquiratur: tenendo quod motus localis est mobile: si post quam primo intrauit vrbem, discessit & postea rediit. ic ad veritatem istius: angelus bis fuit, sat est quod fuerit semel, & desiuerit esse, & iterato fuerit. Mar silius & Georgius Bruxellensis in valore habent hoc solum argumentum. Deus non potest rem existentem re producere: ergo nec rem proprie corruptam. Ad quod re spondeo quod antecedens implicat repugnantiam ex terminis: & consequens est impossibile.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic a beato Tho. & Godofredo in secundo Quodli. q. ii. Illud quod ad sui vnitatem essentialem requirit continuationem durationis, non potest esse idem interrupta duratione. sed successiuum est huiusmodi. igitur. Respondetur: vt Durandus dicit, non requiritur alia continuitas a continuatione partium eius, quod partes sibi succedant. sed sicut illae partes sibi succedunt: nec plures sunt simul in prima productione motus: ita est in secunda productione, nec requiritur continuatio istius motus ad alium ad hoc vt dicatur vnus, nec continuitas eiusdem motus ad se ipsum requiritur ad hoc vt dicatur vnus: nihil enim idem continuatur sibi. Petrus Paludanus hoc refellens dicit quod propter interruptionem partes non conti nuantur ad vnum. & sic non est idem motus. Hoc nihil valet. nam partes & mutata esse in motu, & omnia illa corrupta reproducuntur.
⁋ Durandus tenens eandem conclusionem cum beato Tho. & Godo. apponit alias rationes. quarum vna est. Vel est possibile simpliciter motum corruptum reparari: vel impossibile. si possibile simpliciter: erit possibile vir tute naturae, quod sic probatur. quandocumque aliquis effectus est simpliciter possibilis: & causa est aeque potens nunc / vt prius: ex tali causa potest idem effectus produci nunc vt prius. si ergo reparatio eiusdem motus sit effectus simpliciter possibilis: causa na turalis quae primo facit, & eo corrupto remanet aeque potens vt prius: potest illum morum esndem secundum numerum reparare. hoc autem est falsum. relinquitur ergo quod reparatio eiusdem motus secundum numerum sit effectus simpliciter impossibilis. talis autem effectus subterfugit omnem causam. ergo per nullam virtutem potest ille idem motus reparari.
⁋ Ad hoc argumentum respondeo esse possibile reproducere illum motum. & quando infert, ergo erit possibile creaturae nego consequentiam. & ad probationem dico quod producens priorem motum est aeoue potens vt prius: & ad hoc sufficit producere similem motum. Si autem per aeque potens intelligas posse eundem motum naturaliter reproducere: nunqui creatura manet aeque potens. Illud argumentum si aliquid valeret, probaret quod deus non posset reproducere rem permanentem cor- ruptam: quod apud me est inopinabile.
⁋ Secundo arguitur. Si motus corruptus posset reparari: & tempus. tenet consequentia: quia vtrumque est res successiua. ergo si deus possit vnam rem successiuam reproducere: quamlibet reproducere potest. Respondetur. consequentia non est necessaria: quia potest vnam rem successiuam reproducere: non autem quamlibet: potissimum tempus. quia ad illud se quitur quod idem in eodem tempore esset & non esset vt si tempus in quo erat Adam / reproduceretur in hac hora: iam in illa Adam non esset: & in eodem tempore verum erat dicere, Adam est. talis autem contradictio non sequitur ad motum a tempore distinctum. Secundo potest concedi consequentia cum consequente: & dici quod non sequitur haec contra: dictio: quia non manet idem tempus secundum rem & aequiualentiam: quod ad veram contradictionem requiritur.
⁋ Concludendo dico, apud me inopinabile esse quod deus non potest producere rem permanentem qualitercumque corruptam. Sed & beatus Tho. v. Quodli. tenet oppositum illius quod tenuit in. iiii. & in. iii. par. qui. lxxvii quamquam tertiam partem post Quodlibeta videtur scripsisse. vt patet per eius incomplementum. De re autem successiua vt motu locali vel tempore parum discussi. nam probabilius existimo cum communi nominalium schola quod motus localis est mobile quod mouetur: & tempus est res permanens. Sed si teneatur oppositum probabiliter: adhuc conclusio secunda est probabilis, & probabilior opposita: licet contradictoria secundae conclusionis non sit inopinabilis. nam multum interest inter successiua quo ad esse & fieri, & permanentia. Potes facere difficultatem, an totum tempus praeteritum deus possit in hac hora reproducere. & probatur quod sic quia quamlibet horam praeteritam potest deus in hac hora reproducere: quo facto totum tempus praeteritum erit in hac hora. & eodem modo in quacumque minuta parte huius horae. Similiter an deus possit duas medietates huius horae ponere simul. Item si Sorte moto reproducatur motus quo mouebatur heri: & ponatur in Sorte cum isto motu: iam motus habebit plures partes simul: partes inquam non ad diuisionem subiecti, quia de hoc non est difficultas: sed ad diuisionem temporis. Ista sunt pro contra: dictoria secundae conclusionis. quae omnia & similia iunioribus theologis relinquo discutienda. Sed quia in quaestione praecedente dicebam soluendo vnam rationem aduersariorum: quod si anima corpus informaret, non produceret aliquid de nouo: quia tertia entitas non distinguitur a partibus simul sumptis: gratia illius
On this page