Quaestio 4
Quaestio 4
An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
⁋ Distinctionis Quadragesimaetertiae Quaestio Quarta. Varta quaestio erit An totum dicat tertiam en titatem a suis partibus realiter distinctam.
⁋ Pro solutione quaestionis ponitur haec conclusio. Totum est suae per ltes simul sumptae. & per cosequens negatiua est responsio ad quaestionem. Non immoremur istiusmodi anfractibus: totum est entitas a partibus distincta: totum est entitas distincta a partibus. quia prior est vera de virtute sermonis. Probatur conclusio auctoritate Aristotelis primo Physicorum dicentis. Totum nihil est praeter partes. Idem habet commentator textu conmenti. xvii. Et secundo de anima dicit. Sicut pupilla & visus sunt vnus oculus: ita actus & potem tia sunt vnum simplex corpus & anima. Ad hoc potest adduci comparatio Apostoli primae ad Corinth. xii. de corpore vero & mystico, dicentis multa membra esse vnum corpus. Praeterea ratione argumentor. nisi conclusio sit vera, sequitur quod duae semilibrae tantum ponderarent quantum duae semi librae & vna libra ab eis distincta. hoc est inconueniens, igitur, consequentia patet ponendo duas semilibras separatas in vna lingua staterae, & vnam libram in alio extremo aequaliter distante. Dicis hoc non inconuenire quando illa libra componitur ex illis partibus. Contra hoc argumentor. duae semilibrae in toto tantum ponderant quantum duae semilibrae separatae: & libra aliquid ponderat. & sicut tertia entitas distinguitur a partibus copulatim sumptis: ita pondus totius a ponderibus partium.
⁋ Secundo argumentor. totum per aggregationem non distinguitur a partibus simul sumptis. nec totum per accidens: ergo nec totum essentiale. consequentia probatur: quia parilis est ratio. As sumptum ostenditur demostrando totum aurum sancti Marci Venetiis aggregatum ex variis ducatis, scutis, & eiusmodi: si tota illa congeries sit aliquid vnum distinctum a partibus: quaero quod vnum, quae substantia. & ponatur in aerario aurum & argentum: non est aurum, nec argentum, nec aliquid tale. De toto per accidens patet: quia Sortes & eius albedo si componant tertiam entitatem a seipsis distinctam: illa non erit substantia neque accidens: quia nec substantia potest accidens componere: nec accidens substantiam. Dicis ad primum. licet totum distinguatur a partibus: tamen pondus totius non distinguitur a pondere partium. Ad secundum dicis non esse simile. vt patet inter arguendum. & licet totum sit tertia entitas a partibus de uersa: tamen ex partibus cum toto non resultat totum: cum totum non sit pars.
⁋ Tertio argumentor. Quandocumque sunt aliqua duo sic se habentia vt quicquid est pars vnius sit pars alterius & econ uerso: illa identificantur. sed sic est de toto & binario partium. igitur. Dicis hoc concludere totum esse suam partem. probatur. significet a. tantum quantum hoc com plexum spars brunelli) iam quicquid est pars brunelli est pars a. & econverso. nam dato aliquo, quod est pars brunelli, scilicet materia: illa est pars partis: quia est pars medietatis formae & materiae. Fodem modo de forma, cum brunelli non detur maxima pars. Deinde formetur argumentum. Quandocumque aliqua sic se habent, vt quicquid est pars vnius, sii pars alterius & econverso: illa sunt eadem realiter. brunellus & a. sunt huiusmodi. igitur.
⁋ Quarto. vel tota entitas brunelli est diuisibilis, vel impartibilis. si primum, est aliqua. quaero quae sint illa. non materia & forma copulatim, per positionem: nec copulatiue vt constat. quaero igitur quae alia tertia. Si totum est indiuisibile: tota sphaera terrae non est in proportio ne dupla maior sua medietate: cum non sit magna: nec in proportione quadrupla mator sua quarta, contra omnes mathematicos. Respondetur. tertium argu mentum assumptum non concludit partem esse rotum. nam fubsumendo minor est falsa: vt patet per veritatem eius contradictoriae. sed hanc concedo. quicquid est pars brunelli est pars partis brunelli & ecouer fo. tamen aduersarii negabunt consequentiam quod brunellus sit ille partes simul sumptae. Ad aliud scili tet quartum dicitur quod brunellus est diuisibilis. quia ex partibus conflatur: quod sufficit.
⁋ Quinto argu mentor. Duae medietates brunelli sunt tres tertiae vel quatuor quartae eiusdem. ergo totum est suae partes. consequentia patet. quia eadem est ratio ponendi totum identificari cum omnibus partibus: & duas me clietates cum tribus tertiis vel quatuor quartis. asfumptum probo. alioquin nullae essent omnes partes totius, quod inconvenit. Nam hae medietates non funt omnes: quia pari ratione aliquae distinctae a duabus medietatibus essent omnes, puta tres tertiae. eodem modo quatuor quartae distinctae ab his & illis esfent omnes. sed duae medietates no sunt tres tertiae: ei go non sunt omnes. eodem modo tres tertiae non sunt quatuor quartae. Nec valet dicere. aliquae includentes omnes sunt omnes. quia quaero quae sint illae: cum enim terminus stet determinate: oportet dare vnam singularem veram.
⁋ Sexto. Si brunellus sit tertia entitas distincta a partibus: eodem modo medietas matetiae brunelli & medietas formae reddent vnam tertiam entitatem: & sic currendo per omnes partes proportionales brunelli. ac ita erunt infinitae tertiae entitates. Ad quintum concederet contraria opinio quod nullae sunt omnes partes totius, nec fequitur. omnes partes huius sunt partes huius: ergo aliquae sunt omnes partes huius, capiendo (omnes) distributiue in antecedente, & copulatim in consequente. sed iuxta conclusionem quam posui, aliquae partes sunt omnes partes huius, vt duae me- dietates brunelli sunt omnes partes brunelli. Sed obiicies: cum duae medietates no sint tres tertiae, nec quatuor quartae: quaeritur quae illarum sint maiores. di co esse aequales. Ad aliud argumentum conceditur illatum.
⁋ Septimo arguitur. Ex positione sequitur quod idem corruptum potest reproduci naturaliter, quod est reprobatum in quaestione prima huius distinct. probatur consequentia: quia per ablationem vnius guttae a mari corrumpitur tertia entitas. & per appositionem eius dem redit eadem entitas. igitur.
⁋ Octauo potest esse argumentum de scuto cuius vna dimidietas est alba & altera nigra: quod non est coloratum: non album & nigrum copulatim, nec copulatiue, nec alio colore coloratum. Ad septimum. hoc argumentum est aeque contra aduersarios: cum in corruptione improprie dicta nullum sit difconveniens: & per consequens male soluitur illud in homogeneis. Ad octauum dico posse concedi quod est colorata.
⁋ Nono, non est po nenda pluralitas sine necessitate. ergo si sint duae positiones: quarum vna omnia saluat facilius cum paucitate & rationabilius vel ita rationabiliter vt altera quae res multiplicat: illa est praeferenda. sed maiores funt difficultates contra partem illam quae ponit totum tertiam entitatem distincta a partibus, quam contra alteram: & auctoritates consonant. rationibus: ergo illa pars est praeeligenda.
⁋ lam contra conclusionem quam putamus probabiliorem obiiciemus paucis ratiunculis. Primo sic. Hae partes componunt hoc totum: hae partes sunt hoc totum: ergo hoc totum componit hoc totum: vtrobique idem demonstrando. maior probatur: quia hoc totum componitur ex aliquibus causis intrinfsecis & adaequate integrantibus: materia autem non integrat adaequate totum: nec forma: ergo illae simul copulatae. igitur.
⁋ Secundo sequitur quod subiectum propositionis singularis sit terminus communis secundum acceptionem in qua capitur. hoc est abfurdum. & consequentia patet: quia hoc complexum (istae partes) est terminus su perior ad terminum Sortes: nam bene sequitur. Sortes est: ergo istae partes sunt: & non ecouerso.
⁋ Ad primum dicitur quod quaelibet pars componit totum: quia componere est simul ponere: quaelibet autem pars partialiter ponit totum. Sed pro discursu consequentiae dico esse paralogismum maie concludentem. oportet autem sic concludere: hoc totum est componentia totum. & hoc est verum. cum sit hoc componens totum: & illud componens totum. Ad secundum nego sequelam. & concedo quod Sortes est inferior illatiue ad terminum (istae partes) sed hoc non probat terminum ac cipi communiter.
⁋ Tertio argumentor. Sequitur ex hac positione quod Sortes & Plato erunt post mortem Sortis & Platonis naturaliter. hoc est absonum: gitur. patet sequela. hae partes erunt post mortem sortis & platonis: hae partes sunt sortes & plato: igitur. Sed dicis sicut dicendum est. licet concedatur illa conclusio: non sequitur quod sortes & Plato erum sortes & plato post mortem sortis & platonis na uraliter. Contra, propo de inesse primae conclusionis secundam infert.
⁋ Quarto. sequitur quod sortes & plato sint Cicero & Petrus: & quod currant quando petrus & Cicero dormiunt. hoc est ridiculum. igitur consequentia patet, si ex anima sortis & materia platonis in alio loco fiat cicero: & sic proportionabiliter Petrus. Ad tertium, nego quod propo de inesse primae infert secundam. nam haec est propo de inesse primae. haec sunt post mortem sortis & platonis. quae est vera propter ampliationem dictionis (post) Ad quartum. admitto positum quod ex duobus hoi bus fiant quatuor: & quilibet illorum distinguitur ab alio: & cicero & petrus currunt: sed petrus non currit / nec mouetur, saltem non oportet. licet enim pars eius moueatur: non tamen vt est ei vnita.
⁋ Quinto argumentor. Ex hac positione sequitur quod humanitas Christi non fuit separata a verbo in triduo sioc est falsum. probo cosequentiam: quia hae partes non fuerunt separatae a verbo, demonstrado materiam & animam rationalem. hae partes sunt humanitas. igitur. Ad quintum dico quod oportet concludere hanc, humanitas non erat partes seperatae a verbo: quae est vera: sed separata erat humanitas a verbo in triduo.
⁋ Sexto arguitur. vii. Metaphysicae ad finem. a. & b. manent quando a. b non manet. erge distinguitur. simiter iuxta philosophum bis tria non sut sex.
⁋ Septimo. Ex hac positione sequitur quod hae quatuor partes rident, & nulla illarum potest ride re, quod videtur implicare. patet demonstrando per: tes essentiales Aenophanis & Toroastis. Ad sextum dico quod argumentum non iuuat aduersarios cum illic sit sermo de toto per aggregationem. sed oportet dare solutionem vtrique part communem. Illud quod dem argumentum probaret totum distingui a sedente. sed de hoc alias dictum est. Bis tria sut sex si coniunctio inclusa capiatur copulatim. si vero dicat interruptionem, non oportet bis tria esse sex: cum semel tria in indiuisibilibus non sint sex.
⁋ Octauo arguitur. ex illa positione sequitur quod contrarie opposita verificabuntur de eodem. consequens est inconueniens naturaliter loquendo. & quod sequatur patet sic. haec est concedenda / alba sunt nigra, quod probo sic. pono scutum cuius vna dimidietas est alba secundum se & quidlibet sui: & alia dimidietas nigra secundum se & quidlibet sui. & capio istam diuisionem & imaginationem. sit prima medietas alba. pro secunda parte capio illam partem albam cum medietate partis nigrae. pro tertia parte capio illam medietatem albam cum nigra: & cum residuo medietatis n grae: & sic procedo capiendo partes nigras secundum partes proportionales, semper capiendo partem alban & partes praecedentes. Tunc sic. istae partes sunt albaen & istae partes sunt hoc scutum: ergo hoc scutum est partes albae. maior patet: quia patria pars est alba: & cuiussibet alterius partis maior pars est alba. secunda pars scilicet aggregatum ex prima dimidietate alba & dimidietate partis nigrae est pars alba: quia maior pars illius secundae partis signatae est alba secundum se & quidlibet sui: & ita de qualibet alia parte. ergo maior vera. & minor ex positione. Quia hoc scutum sit partes nigrae patet eodem modo diuidendo scutum. sit prima pars puta dimidietas nigra a. secunda pars, aggregatum ex parte illa nigra & dimidietate partis albae sequentis. s. b. tertia pars erit composita ex a. & b. & dimidietate sequentis adhuc partis nigrae. & sic consequenter, semper includendo priores partes. Tunc sic. hae partes sunt nigrae secundum hanc diuisionem: quia earum qualibet pars est nigra: cum maior pars illius sit nigra: & hoc suffi cit ad nigredinem prout supponitur. & hae partes sunt hoc scutum: ergo hoc scutum est partes nigrae. Et eodem modo hoc scutum est partes albae: ergo partes albae sunt partes nigrae. igitur alba sunt nigra: quod restabat probandum.
⁋ Respondetur concedendo quod albae & nigrae verificantur in plurali numero de eodem copulatiue. copulatim enim non est dubium quia hoc scutum est duae dimidietates: quarum vna est alba & alia nigra. quo non obstante, hoc scutum non est albu & nigrum copulatiue. in plurali autem numero non sunt termini contrariit. Ex quo patet hanc consequentiam esse nullam. alba sunt nigra: ergo album est nigrum.
⁋ Et ne argumenta quae in artibus tractare soleo multiplicem: aliquas adhuc proponnes ponam. quas si intellexeris multa argumenta solues. Intelliges autem si naturas copulatorum & syllogismos expositorios intellexeris. Prima propo est in casu facili, sequens ex dictis: Sortes & Plato fu erunt: & tamen sortes non fuit, nec plato fuit. Patet posito quod partes sortis & platonis prius fuerint: & nunc primum vnitae. quo supposito arguitur sic. istae partes prius fuerunt. istae partes sunt vel fuerunt sortes & plato. igitur. & per consequens sortes & plato fuerunt: & tamen non fuerunt homines. Secunda propon. Sortes incipit esse: plato incipit esse: & tamen sortes & plato non incipiunt esse. Tertia propon. Aliqua non sunt eius dem speciei specialissimae: & tamen erunt eiusdem speciei specialissimae. patet retento casu nostro quando partes sunt separatae. hae duae partes non sunt eiusdem speciei cum his duabus partibus: per (hae) demonstrando duas materias: & per (his) duas animas sepa ratas. & quando animae informabunt materias / erunt eiusdem speciei specialissimae, probatur sic. Sortes & plato sunt eiusdem speciei specialissimae: Sortes & plato sunt istae quatuor partes. igitur. Et ve rificatione maioris stante quod sortes & plato sunt eiusdem speciei, patet hanc esse falsam. sortes & plato differunt specie. Quarta propoteo, non est possibile quod aliquod ens sit vnius speciei specialissimae, & post ea migret in aliamispecien essentialem. Quinta propon Possibile est duos fratres esse quatuor homines totales: & per consequens duo homines tunc erunt quatuor homines. patet / captis sorte & platone si anima sortis informaret materiam platonis & anima platonis materiam sortis: & dicantur a. & br. animabus illis sem per informantibus materiam sortis & platonis: od deo puto possibile: quia quaelibet res mundi potest esse in diuersis locis. Hoc supposito arguitur sic istae duae partes sunt duo homines. per (istae) demen strando materiam & formam. & istae duae partes sunt quatuor homines totales / cum sint materiae & formae eorum. igitur. Et si sortes moriatur & plato moriatur: duo fratres manebunt quando non manebunt fratres: quia a. & b. manebunt quando non manebunt fratres, supposito quod non sint fratres. Sexta propon. baf est terminus significatiuus. probatur sic. hic ternarius fab est terminus significatiuus. Frat enim mihi consocius dum artes in summulis audirem. hic ternarius fab est batu: ergo batur vel vaf est terminus significatiuus cmunis. Septima propon. omnis homo est homo est propoteso falsa. patet. si scribatur in circulo legendo prdine recto & retrogrado, hic quaternarius, homo est homo omnis: est propoteso falsa: hic quaternarius, homo est homo omnis, est hic quaternarius, omnis homo est homo. ergo hic quaternarius, omnis homo est homo, est propositio falsa. consequentia est syllogismus expositorius, & praemissae sunt verae ex positione.
⁋ Ex hac autem positione hae propositiones sequuntur. duo sunt tria in continuis. duae medietates continui sunt tres tertiae, & centum centesimae / & mille millesimae. & numerus par est numerus impar. Sufficit enim ad numerum imparem secundum aliquam animi discretionem habere imparitatem, nec sequitur. hic numerus est impar: ergo non est numerus par. Fodem modo partes cominunicantes sunt partes non communicantes. pars superior & inferior est pars dextera & sinistra. partes essentiales sunt partes integrales pluraliter. sortes & plato sunt hic non homo & hic non homo, quadruplicando demonstrationem: quia de monstrando quatuor partes essentiales eorum, quaelibs illarum partium est non homo. Non tamen sequitur quod sortes & plato sunt non homines. immo sortes & plato sunt homines. Multas similes propositiones inferre potes ex positione: sed non amplius insisto-
⁋ Finem imponendo placet haec opinio. Nam primo, argumenta aduersariorum peccant in solam logicam: qua intelligenti nullus apparebit in eis color. Secundo, non est ponenda pluralitas sine necessitate. Tertio. positio opposita negat aliqua apparen- tia. vtpote, duo sunt pondera aequalia: & additur vnum pondus vni, realiter ab eo distinctum: & tamen aggregatum additi & illius cui additur non plus ad terram trahit quam pondus aliud. Simiter negare habet hanc. omnes partes huius continui sunt, capiendo (omnes) collectiue: quia si duae dimidietates essent omnes partes huius continui: eodem modo tres tertiae essent omnes partes huius continui: quae realiter distinguuntur ab illis duabus dimidietatibus. quia sicut negatur quod duae dimidietates sunt totum: ita negandu est quod duae dimidietates sunt tres tertiae. Similiter haec consequentia videtur bona. quicquid est pars totius est pars duarum dimidietatum eius: ergo duae dimidietates sunt hoc continuum. Similiter negare habet hanc consequentiam. impossibile est illas duas partes essentiales sic se habere vt vna aliam informet quin ponatur tertia entitas, & econuerso: ergo hoc est hoc.
On this page