Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

⁋ Distinctionis Quadragesimaetertiae Quaestio Sexta SExto in hac distinctio ne quadragesimatertia quaero An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus & adminiculis.

⁋ Pro solutione quaestionis u pono conclusiones. Prima est. Electi resurgent cum omnibus suis partibus sufficientibus ad suam complexionem naturalem, natura non errante. Probatur conclusio. nam beatus habet quicquid vult, & nihil mali vult. sed hoc est rati abiliter volendum quod corpora decentia habeant. & admisso quod magna materia ad caput redeat & e conuerso, & ita in aliis partibus: idem tamen conpositum redibit. vt si frangens panem non pistum. partes coniungas in variis sitibus: redibit eadem pasta. nam cum sint eaedem partes: idem compositum esse est necesse. & licet non redeat eadem manus, nec idem brachium: tamen redibunt eaedem partes essentiales omnes quam fuerunt. Manus enim est terminus con notatiuus supponens pro membro / connotando quod taliter situetur. nam si illa caro poneretur in crura informata anima: esset eadem pars qui prius: sed non esset amplius manus. vnde de praedicamento situs est terminus manus. sicut si a. supponat pro parte caerae connotando quod sic situetur: & b. similiter pro alia per te supponat: & partes illae essent liquefactae & co iunctae: esset eadem caera numero quae prius. Sedcum sit quaestio facti: videtur quod paotes redibunt ad eundem situm. secundum illud Ezechielis. xxxvii. Accesserunt ossa ad ossa: vnumquodque ad iuncturam suam.

⁋ Secunda conclusio. Non solum partes essentiales hominis resurgent / sed humores sine quibus partes illae non bene conseruantur. Probatur sic. sanguis, choleta, phlegma, & melancholia requiruntur ad conseruationem naturalem istarum partium: & non sunt partes hominis. In homine enim non est ponendum vacuum: nec videtur aliquid commodius includi quam illihumores sine quibus homo conseruari naturaliter nequit. Insuper vinum in eucharistia conuertitur in sanguinem Christi ergo est sanguis in corpore Christi. Hoc habetur ex beato Augustino libiro: i. Retractationum cap. xvi. & libro. ii. cap. iii.

⁋ Tertia conclusio. Non modo resurgent partes essentiales humanae & partes sine quibus naturaliter conseruari non possunt: sed etiam partes ad decorem compositi facientes: vt capilli / palpebrae / & huiusmodi. Probatur: quia beatitudo perficit naturam accidentali ter & non inficit: ergo partes non minus dispositae resurgent quam hic sint. Et confirmatur per illud Lucae. xxi. Et capillus de capite vestro non peribit& Matth. x. Vestri capilli capitis omnes numerati sunt. sicut folia in arboribus sunt ad decorem earum. nihil autem erit indecorum in beato, secundum bi Augustinum in Enchiridio. v. cap. ergo vngues pili / debitus color / & figura resurgent in beatis. De damnatis vero dubitat beatus Augustinus: & cum eo si vis potes dubitare.

⁋ Contra insta argumentor. Isti resui gent: isti sunt claudi: ergo claudi resurgent. eodam modo argumentabor quod caeci & gibbosi resurgent & inuidi cum oculis concauis: & iracundi cum frontibus rotundis: & stolidi cum latis frontibus. nam facile est deducere expositorie. Insuper martyres resurgent cum cicatricibus. De Christo enim di citur loan. xx. Videbunt in quem transfixerunt. Praeterea ex costa Adae plasmatum est corpus Euae / partialiter vel totaliter: & illa resurget in Eua alioquin non resurgeret integra. ergo Adam non resurget integer.

⁋ Respondetur. caeci resurgent: claudi resurgent: gibbosi resurgent beati. hoc pro batum est expositorie. Secunda propositio. Beati non resurgentur caeci, nec claudi. hoc patet per conclusiones. Tertia propositio: caeci resurgent vi dentes: & claudi resurgent erecti. Dicit enim Apo stolus. i. ad Corin. xv. Mortui resurgent incorrum pti. Ad aliud de martyribus, non est eis dedecori habere cicatrices, sicut non habetur turpe Achilli semel laesum esse ab Hectore, & semel a Troilo. Sed contra hoc dicis. si cicatrices hoc modo resurgant: sanctus Dionysius resurget cum capite in pectore: & ita de aliis martyribus. Respondeo habebunt solum vt opinor aliqua vestigia parua vulnerum. Quod autem loan. xx. dixit Thomas. Nisi videro in manibus eius fixuram clauorum & mittam digitum meum in latus eius non credam. speciale poterat esse protunc in Christo. Non enim resurgent illo modo quo occidebantur vel laedebantur. Ad tertium de costa dicitur quod resurget in Eua. Non enim erat superflua pro tota specie. quia creabatur in Adam non vt maneret perpetuo pars eius: sed ad representandam vnitatem quae est inter virum & vxorem.

⁋ Secundo argumentor. si non peribit capillus de capite: immensa erit multitudo capillorum in cholerico & in calidis: & magna longitudo in septentrionalibus. Idem erit de vnguibus. ad quid etiam deseruiunt alii humores?

⁋ Respondetur, non redibunt omnes. capilli quos homo habuit quo ad longitudinem sed aliquae partes virum onantes: quae nunquam augebuntur: quia in homine non erit aliquam superfluitas post resurrectionem, nec erit incrementum pilorum. nam calor resoluit aliquos humores terrestres / vnctuosos ad poros: qui infrigidantur a frigiditate cutis & aeris circunstatis: & rursus aliae partes sequum tur & crescunt in longitudinem: vt videmus: quod post resurrectionem non continget: sed omnes pilos quos homo habent in resurrectione / semper tenebit vniformiter. Non augebuntur vt dictum est, nec diminuentur ab aliquo contrario: quia cum sint in termino: deus non concurrit ad corruptionem eorum. quare nunquam mutabuntur in albedinem vel in colorem senilem. & sic de vnguibus dicatur. lis autem qui mortui fuerint calui, dabuntur pili sufficientes, & resurgent non calui: sicut paruuli morientes post baptismum habebunt materiam superadditam.

⁋ De humoribus autem & humiditatibus, hoc notato iuxta Auicennam. xii. de animalibus cap. v. Humor in magnis continetur venis: humiditas vero est extra magnas venas. Triplex autem est humiditas quaedam dispergitur per membra sicut rtos: & haec est in foraminibus paruarum venarum: quam di tuntur meseraicae seu capillares. Secunda humiditas est illa quae est propinqua coagulationi & incipit dealbari: & non peruenit ad completum. & dicitur cambium. Tertia humiditas est iam incorporata. & dicitur gluten, tenella pars, seu mollis substantia membri. gluten in resurrectione manebit: quia iam est pars hominis. ros & cambium non resurgent: quia sunt ad nutritionem indiuidui. modo indiuiduum tunc ma- nebit stabile sine nutrimento. Sunt etiam in indiuiduo tres superfluae humiditates. quaedam est quan natura intendit abiicere: vt sunt superflua primae & secundae digestionis. Quaedam quam natura intendit abiicere ab indiuiduo ad continuationem speciei, quemadmodum est superfluum tertiae digestionis. Quaedam quam natura ordinauit ad nutrimentum alterius indiuidui. quemadmodum est Iac in mu liere quo nutritur proles post natiuitatem ex vte rto: & menstruum quo nutritur in vtero. Tales autem humiditates non resurgent: quia nihil erit super flui quod natura illic expellat. quare nec erit vrina. nec sudor, nec materia faecaiis / nec semen. Ilsta ei spectant ad naturam solam corruptibilem, & animalem hominem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6