Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

An foeminae resurgent in sexu masculino

⁋ Distinctionis Quadragesimaetertiae Quaestio Septima. Eptimo et vltimo quodritur. An foeminae resurget in sexu masculino. Et videtur per sic. nam masculus & foemella sunt differentiae accidentales: ita vt huiusmodi sexus non variet speciem. Hinc di scit philosophus. x. metaphysicae. &. xvi. de animalibus quod foemina est mas occasio natus, & praeter intentionem naturae. Item ad Ephesios. iiii. dicitur. donec occurramus omnes in virum perfectum. Honestior quoque & nobilior est sexus masculinus. ergo omnes resurgent in sexu masculino. Quidam insuper grauis theologus dicit quod forte omnes foeminae resurgent in sexu masculino praeter beatam virginem. Et confirmo istud supi posito illo quod recitat Plinius in naturali historia. cap. iiii. libri. vii. de variis qui in vita mutati sunt de sexu in sexum. Ponam totum caput: quia ipsum est breue. Et foeminis (inquit) mutari in mares non est fabulosum. Inuenimus annalibus Licinio Crasso. C. Cassio Longino consulibus: Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque aru spicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mutianus prodidit visum a se Argis Aristontem cui nomen Arestusae fuisse. Nupsisse etiam. Mox barbam & virilitatem prouenisse: vxoremque duxisse. Eiusdem sortis & Smyrnae puerum a se visum Ipse in Aphrica vidi mutatum in marem nuptiarum die. L. Cossicium ciuem Tisdritanum. Editis geminis rarum esse: aut puerpuerae aut puerperio: praeterque alteri vitam. Si vero vtriusque sexus editi sint gemini, rariorem vtrique salutem. Foeminas gigni celerius quam mares: sicuti celerius senescere. Saepius vero moueri mares in vtero, & in dextra fere parte: in laeua foeminas constat.

⁋ Respondetur ad titulum quaestionis : Tam masculi quam foeminae resurgent in sexibus suis in quibus decesserunt. Probatur haec conclusio per Augustinus xxii. de ciuitate dei. ca. xvii. dicentem. Mihi sapere melius videntur qui vtrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Et hoc patet ex responsione Christi ad Saducaeos. In resurrectione neque nubent neque nubentur. Matth. xxii. ergo voluit de cere quod resurgent in sexibus suis: alioquin vana fuisset responsio: si omnes in eodem sexu sint resurrecturi. Praeterea probatur idem. Si foeminae non resurgent in sexu soeminino: hoc est quia pudebit foeminas sui sexus: vel quia erit prouocatio ad malum. sed hoc non: quod facile cognosci potest per Adam & Euam in statu innocentiae, quos non magis puduit illorum membrorum quam digiti vel faciei. sed post peccatum eos puduit: & propterea fecerunt sibi perizomata.

⁋ Hac conclusione probata respondeo ad rationes ab initio adductas. Ad primam concedo quod mas & foemina non distinguuntur specie essentiali. Ad Aristotelem. xvi. de animalibus dico quod natura intendit quod est perfectius. sed deus qui ordinem & causalitatem naturae dedit: ordinauit quod es sent foeminae sicut viri, quippe sine quibus hic mundus durare non potest: plusqui sine viris. Supposita autem veritate historiarum Plinii, nihil contra conclusionem. Dico namque quod mulier redibit in illo sexu in quo decessit. & si sit hermaphroditus / resurget in eo sexu de quo plus participat. si aequaliter habeat de vtroque: quod vix euenit) redibit in sexu masculino vel in quo deus voluerit.

⁋ Praeterea arguitur. Sexus foemininus non est necessarius nisi pro generatione & partu. sed in alio saeculo non erit generatio. ergo non est opus quod redeant in sexu foemineo. Respodeo. illud argumentum probaret quod viri non deberent re surgere in sexu virili: nec haberent emissoria capi tis vel ventris: quia per partes illas non purgabum tur corpora in patria. partes tamen redeunt ad per: fectionem naturae ostendendam.

⁋ Dubitatur circa ea quae Magister tangit in litera. An quilibet cognoscat peccata sua in extremo iudicio. Respondetur. malus & damnatus cognoscit peccata sua pro quibus damnatus est: vt amplius affligatur: & etiam alii hoc cognoscent ne murmur sit contra iustitiam dei. De bonis quoque non est disconueniens quod sua peccata praeterita co gnoscant vt deum laudent: qui sibi in peccatis pepercit: iuxta illud quod Magister allegat ex Gregorio. iiii. Moralium exponente illud Psalmographi. Misericordias domini in aeternum cantabo. psal. lxxxviii Quomodo misericordias domini in aeternum cantabit qui se miserum fuisse ignorat: & si miseriae trans actae non meminit: vnde largitati misericordiae lau des reddet? Probabile autem est quod mala deleta per poenitentiam quemadmodum sunt omnia mala electorum non patent aliis: sed solum iis qui ea perpetrarunt: qui de illis non dolebunt: quia ad dolorem vel tristitiam deus non concurret: sed gratias agent.

⁋ Ecce pro tota hac distinctione quo modo Christus primitiae dormientium primo resurrexit. sic beata virgo. & idem putatur de loanne euangelista. Alii omnes resurgent cum quantitate sufficiente & colore secundum complexionem & regionem: vt cognoscantur cuiates sint. Et si membris orbati fuerint & parui: deus supplebit. de electis non est dubium: & etiam probabile est in damnatis. Si dicas. in poenam peccati eos partibus orbatos relinquant deus: Obii cio. erunt aliqui omnes partes habentes cum pluribus vel aequalibus peccatis decedentes. ergo illa ratio non sufficit. nam gras multas gratis datas dat deus damna tis: alioquin pessime se haberent. Quilibet item re surget in proprio sexu in quo decessit vel de quo magis participat. & si aequaliter de vtroque quis participet: in sexu masculino vel in quo deus volet resui get. Resurrectio erit primo in locis in quibus corpora sepeliuntur. Si autem partes aeque principales fuerint in variis locis: vt dimidietas capitis & dimidietas corporis in a. loco: & similis pars in b. loco: erit resurrectio in illo loco in quo deus voluerit. In super si plures in eodem loco successu temporis sepeliantur: cum tumulus habeat varias partes: in eodem tu mulo communi, vel alio loco communi resurgent. Hinc sancta Brigida: sanctus Patricius: & sanctus Columba ex eodem tumulo prodibunt: iuxta carmina. In villa Duno / tumulo tumulantur in vno Brigi da, Patricius, atque Columba pius. Crematorum autem & dispersorum in mari deus dabit angelis puluerem colligendi potestatem vbicumque fuerit: qui omne possibile distincte cognoscit ab aetemo. Item dixi mus quod si eadem caro fuerit in variis hominibus successiue: potest deus facere quod illa eadem caro in vtro quod illorum resurgat, vel in altero tameum in quo voluerit. vtrumque enim est ei aeque possibile. Nec habendus est oculus ad identitatem metaphysicam & realem. nam Eglon obesus & abdomine plenus resurget non cum carne & pinguedine quam habebat quando ab Aioth occidebatur: sed resurget idem Eglon vulgaritet loquendo. Contingit etiam dare virum, vt opinor, qui parum vel nihil carnis assumptae in initio suae natiuitatis, habiturus sit. Nam partes corporis ex alimento prouenientes mutantur & fiuunt: quibus aliae partes succedunt: vt cor, cerebrum, & aliae partes ex semine vel parentum seminibus resultantes. quare etiam non resoluerentur: cum nutriantur & augeantur: hinc cor senis est maius corde iuuenis: & ita de quacunque alia parte.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7