Quaestio 1
Quaestio 1
Quoto anno aetatis Christus passus sit
⁋ Distinctionis Quadragesimae quartae Quaestio Prima. Agister in hac distinctione loquitl de annis resurgentium dicens quod resurgent omnes in aetate Christi hoc est in quantitate respondente eius annis. & gratia illius di cit Christum in te ris vixisse. xxxii. anos cum tribus mensibus. postea loquil de poena inferni: & de modo puniendi damnatos. Cofor miter ad hoc quaestiones huius distinctionis partiar: primo de annis Christi loquuturus: quia fortasse non est verum quod dicit magister. & consequenter quaeram: quot diebus manserit mortuus. Deindi de poenis loquar.
⁋ Quo ad praemum igitur quaero. Quoto anno aetatis Christus passus sit. De hoc quaesito variae sunt sapientum sententiae. Magister. n. dicit Christum trigintaduos annos cum tribus mensibus habuisse. Et licet sint vt diximus variae opiniones: sententia ista apparet vera quod Christus habuit. xxxiii. an nos completos, cum parte quarti anni temporis suae peregrinationis secundum corpus in terra. Quae sic probatur. Christus suae aetatis anno trigesimoprimo currente baptizatus est. Nam dicitur Lucae. iii. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta. vbi secundum Chry sostomum Homilia. xi. super Matthaeum iam Christus habebat triginta annos completos, & trigesimumprimum inceperat. & ita tenet Augustinus. & confitetur commentator seu postillator in glossa: licet magis descendat in oppositum. Idem tenet Beda lib. de temporibus capite. xlvii. dicens. Habet ni fallor ecclesiae fides dominum in carne paulo plusquam trigintatribus annis vsque suae tempora passionis vixisse: quod videlicet triginta annorum fuerit baptizatus sicut euangelista Lucas testatur: & tres & semis annos post baptisma praedicauit. sicut in euangelio Ioannes non solum commemorato tertii redeuntis paschae tempore perdocet: sed & idem in Apocalypsi sua. Daniel quoque in visionibus prophetice designat. Haec dicens Beda innuit tenpus praedicationis Christi designari, vbi scribitur Apocalypsis. xii. & Danielis. xii. de tempore & temporibus & dimidio temporis: quiod scilicet anno vno & annis duobus ac anno dimidio praedicauit. Insuper Christus na tus est quadragesimoprimo anno Augusti Caesa ris: vt Tertullianus dicit: & citat Hieronymus Danielis nono, cum ipso opinando. Sic inquit Hieronymus. Cleopatra cum Augusto regnauit annis tredecim: post Cleopatram annis quadraginta tribus im perauit. nam omnes anni imperii Augusti fuerunt quiquagintasex. Idem scribit Hieronymus in prologo quem praeponit Chronicis Eusebii dicens. Christus quadragesimoprimo anno Augusti natus: quinto decimo Tyberii prdicare orsus est. ergo habuit. xxx. annos quando baptizatus est. Sed forte dices. inchoauerat trigesimum annum. Contra hoc sunt ista introducta. Et adhuc probatur, suppositis aliquibus quae tenet ecclesia: videlicet quod Christus natus est. viii. calendas Ianuarii: & baptizatus. viii. idus eiusdem. quare si inchoasset solum trigesimum annum habuisset solum. xiii dies trigesimi anni: & sic ei multum defuisset de trigesimo anno completo: contra euangelistam dicentem. Iesus erat incipies quasi annorum triginta. Ex qua conclusione sequitur quod multum aberrant a veritate euangelica dicentes Christum passum fuisse. xv. anno Tyberii Caesaris, vt Orosius & Lactantius: quia in eodem anno secundum euangelistam Iesus erat incipiens quasi annorum triginta.
⁋ Tunc sic. Christus habuit triginta annos completos quando baptizatus est, & ingressus est trigesimumprimum. sed in pascha iiii. postquam baptizatus est / passus est: ergo ingressus est trigesimumquartum suae aetatis annu, quod est principale probandum. Quia autem in pascha quarto passus sit, probatur. Nam post baptisma susceptum spiritus expulit eum statim in desertum vbi erat. xl. diebus &. xl. noctibus: vt scribitur Marci primo. deinde iteratis vicibus venit ad loannem. postmodum voca tus ad nuptias in Chana Galilaeae aquam in vinum comuertit: vt habetur Ioannis secundo. & hoc non erat anno quo baptizatus est: sed anno immediate sequente: & ita iam erat natus. xxxii. annos. Postea cum prope esset pascha iudaeorum: ipse hierosolymam ascendit: vbi vendentes in templo eiecit: loanne nondum in carcerem misso. vt patet Ioannis. iii. Deinde loan ne decollato secedens trans mare Galilaeae cum prope esset pascha dies festus ludaeorum / satiauit quimque mi lia hominium ex quinque panibus & duobus piscibus. Io annis. vi. Et ante sex dies anni sequentis venit Bethaniam, vt habetur Ioannis. xii. & crucifixus est in parasceue paschae proxime sequentis. consequens est igitur quod crucifixus est in pascha quarto postquam baptizatus est. Et iterum hoc ostenditur. Nam sub Anna po tifice Ioannes coepit baptizare, & Christus inter alios ab eo baptizatus est. vt habetur Lucae. iii. & sub Caipha pontifice crucifixus est / vt ex euangelio constat. sed horum pontificum successione vix coplebatur quadriemnium. Nam losephus. xviii. de antiquitatibus ca. vii. sic refert. Valerius Gracchus efficitur Annii Rufi successor. ls Annanum remouens sacerdotio Ismaelem filium labi pontificem designauit. sed & hunc non multo post abiiciens Eleazarum Annae pontificis filium sacerdotio surrogauit. Post annum vero etiam hunc arcet officio: & Simoni cuidam Camithi filio ministerium pontificatus attribuit. Sed non amplius & ipse quam vnius anni spatio / eodem. perfunctus officioIosippum cui Caiphas nomen fuit /( habuit ordine successorem.
⁋ Sed contra insta arguitur. Vocula quasi, diminutionem aliquam importat in modo loquem di. ergo quasi trigenarius dicitur ille qui nondum attigit xxx. annos.
⁋ Insuper plerique valentes scriptores as serunt Christum natum. xlii. anno Augusti Caesaris, vt Eusebius in ecclesiastica historia. ergo vnam probationum non erat valida.
⁋ Tertio arguitur. lxxviii distinctione ca. Presbyter, Apparatus introducit Ioannem Chrysostomum dicentem quod trigesimo anno non attigerat Iesus nisi triginta dies. sicut in euangelio continetur: erat Iesus quasi annorum trigita.
⁋ Ad primum respondetur. quod quasi) significat parum citra vel parum vltra: vt dicit Varro. cui synonymum est in significato (fere) significans parum ab esse: vt dicit Calepinus: vel (iuxta) secundum Priscianum. & idem est. Simile habetur Ioannis. vi. Discubuerunt viri numero quasi quinque milia. de quo Lucae. ix dicitur. erant fere viri quinque milia.
⁋ Ad secundum. non omnes historiographi recipiendi sunt, quando a vero deuiant. Secundo de Eusebio dicitur quod non est contradictio nisi verbalis. nam aliqui loquuntur de annis emergentibus: aliqui de annis vsualibus. Emergentes autem anni eo die calendarii incipiunt quo res cuius anni computantur. incipit esse. vt ego natus sum quarto die ante festum natalis. redeunte ergo illo die est annus emergens. loquor de reditu quo ad motum solis ab occidente ad orientem. Sed vsuales annos nationes diuersae differenter inchoant. verbi causa. Romani incipiunt su os annos calendis lanuariis. Aegyptii suos inchoan quarto calendas septembris. vide Bedam. & Graeci a calendis decembris. Augustus autem imperium adiui xvi. calendas Maii: vt Ouidius in Fastis scribit. & eodem die inceperunt anni emergentes. anni autem illius vsuales prius inceperunt apud Romanos calendis lanuariis proxime praecedentibus. apud graecos calendis Decembris. Loquentes itaque de annis imperii Augusti i vel emergentibus, vel vsualibus Roma norum / dicunt Christum natum anno imperii eius xli. loquentes autem de annis vsualibus Graecorum vel Aegyptiorum. Christum dicunt natum anno in perii Augustini. xlii. loquendo enim de annis vsualibus Graecorum, prius currere coepit annus imperii Augusti quadragesimussecundus quam Christus nasceretur. sed Christo nato cucurrit adhuc apud Romanos annus Augustini. xlii. ad diem octauum vsque puta calendas lanuarii. De annis autem emergentibus loquendo non prius currere coepit annus imperii Augusti quadragesimussecundus quam adueniret dies sextusdecimus Calendarum Maiarum. Et sico patet quomodo Eusebius: qui graecus erat: annum Calem dis Decembris more Graecorum inchoauit. & cum eadem historia per Rufinum in latinum transsata sit: plerosque posteriores fefellit.
⁋ Ad tertium male allegat Chrysostomum glossa: vt patet ex supradictis. In super dicit vnum inopinabile: quod Christus trigesimum diem attigerat, quod est aeque verum ac di cere quod. xxx. dies mediant inter festum natalis & festum epiphaniae. immo ille textus est omnino contra eam: qui dicit. Dominus autem trigesimo amno baptizatus est: & postea praedicauit, nemo enim est trigenarius nisi qui trigita annos compleuit.
⁋ Ex his ergo manifestum est quod Christus anno Augustini. xli. natus est: quod annis. lvi. imperauit: & anno. xv. Tyberii Caesaris praedicare orsus est: quare tunc erat trigenarius com plete. Proximo autem pascha post baptismum non iuit hierosolymam: in secundo pascha iuit: in tertio non iuit. in quarto iuit & mortuus est: ac orbem redemit. & per consequens erant tres anni completi cum qua tuor mensibus vel circiter / post baptismum.
On this page