Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

⁋ Distinctionis Quadragesimae quartae Quaestio Secunda. Ecundo in hac quaedra gesimaquarta dist, quaeritur quoto die Christus resurrexerit & a mortuis.

⁋ Respondeo. tertio rdie. Christus namque passus est die parasceues: vt patet Lullcae. xxiii. & Ioannis. xi. Dies autem parasceue est feria sexta. & surrexit vna sabbatorum / hoc est prima, scilicet die dominico. vt liquet ex illo Matth. xxviii. Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalena & altera Maria videre sepulchrum. Et noster Sedulius ita canit. Coeperat interea post tristia sabbata felix lrradiare dies, culmen qui nominis alti Adnino dominante trahit: primusque videre Promeruit na sci mundum atque resurgere Christum. Et promisit dominus se die tertio resurrecturum Matth. xvi. &. xx. quod Cleophas in die resurrectionis attestatus est dicens Lucae. xxiiii. Tertia dies est hodie quod haec facta sunt quod scilicet summi sacerdotes eum tradiderunt & crucifixerunt. Hoc losephus. xviii. antiquia tatum, licet hebraeus, confitetur dicens. Apparuit iterum suis tertio die viuus.

⁋ Sed contra istam conclusionem arguitur probando quod non resurrexit tertio die. & hoc sic. Christus non est mortuus nisi vno die. ergo non surrexit tertio die, immo secundo.

⁋ Praeterea Christus tribus diebus integris est mortuus. ergo non surrexit tertio die. consequentia est clara. & antecedens ostenditur ex verbis Christi. Matth. xii. Sicut fuit lonas in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus: sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus & tribus noctibus.

⁋ Ad primum concedo quod Christus non est mortuus nisi vno die na turali per totum. sed consequentia est nulla. nam mortem passus est sexta feria: & sic illo die mortuus est: mo tuus est in sabbato: & prima sabbati surrexit. ergi tertio die. is namque est modus communis supputandi, quem admodum si Sortes laborauerit febre tertiana, & hom die paroxysmum patiatur sciliet. die veneris: prognosticando medicus dicit eum postea passurum in die dominico: com putans diem in quo est pro vno: & diem in quo languer pro alio. hoc etiam videre licet de quartanis febtibus, in quibus solum duo dies mediant.

⁋ Ad secundum nego antecedens. & ad probationem ex verbis Christi de lona. in primis nescis probare quod tribus diebus integris fuit in ventre ceti: & dato quod hoc probaueri consequentia est nulla: quia (sicut) non semper dicit aequa litate: sed aliqualem similitudinem: vt artistae communiter dicere solent. & est modus peculiaris scripturae. v Ioannis. xv. Sicut dilexit me pater, & ego dilexi vos. & tamen non aequaliter vt notum est.

⁋ Sed contra ista sic arguitur. Christus tribus diebus & tribus noctibus iacuit in corde terrae: hoc est in sepulchro. vt dicitur Matth. xii. Sed tres dies & tres noctes faciunt tres dies integros. igitur.

⁋ Ad hoc respondetur distinguendo vel in sensu composito: & sic concedo vt sit categor ca de copulato extremo. vel in sensu diuiso & hi pothetico. & sic nego. Illa autem propositio Christi habetur in sensu composito. filius hominis erit in corde terrae tribus diebus & tribus noctibus. hoc est triduo. partes enim ex quibus integratur triduum sunt tres dieartificiales & tres noctes. hoc ostendit Augustin quarto de triniitate. ca. v. & lib. iii. de consensu euangelistarum ca. xxiiii. vbi per tres dies & noctes nihil aliud intelligit nisi triduum. Et pro isto supponatur quod dicit Beda in libro de temporibus ca. v. quod Hebraei Caldaei, & Persae diem naturalem inchoant a die artificiali & ab ortu solis. & ille erat modus supputand Moysi. Genesis. i. Factum est vespore & mane dies vnus Aegyptii vero diem naturalem a vespere inchoant. hoc est ab occasu ad occasum: quos ludaei imitati sunt in festis legalibus post exitum ab Aegypto Romani autem a media nocte ad mediam nocten dies naturales supputant. Vmbri & Athenienses a meridie ad meridiem: & hoc passim imitantur astronomi. ltaque incipiendo diem veneris scilicet sextam feriam qua Christus passus est / more Aegyptiorum, habuit initium die iouis in occasu solis. sed hora nona diei veneris passus est. quare illo die est mortuus: quia in parte illius diei. & idem patet incipiendo diem more Hebraeorum antiquo quem etiam seruabant: nisi in festis legalibus: passus est mortem illo die. & toto die sabbati naturali mortu est: qui habuit initium in occasu solis diei veneris Aegyptiorum more: & terminabatur in occasu solis diei sabbati: nec resurrexit nisi mane die dominico. ergo mortuus est in parte diei tertii.

⁋ Ex omnibus his patet quod oportet capere diem sabbati integrum & alios dies per synecdochen. de die veneris nulla est difficultas antiquo more Hebraeorum, Aegyptiorum, vel Romanorum. de sabbato autem omnia sunt perspicua. similiter de tertio die more Romanorum & Aegyptiorum omnia sunt clara: & more antiquo Hebraeorum adhuc erat dies vulgaris. iuxta illud Matthaei. xxviii. Vespere autem sabbati quae lucescit. & Lucae. xxiiii. Valde diluculo. licet in primo solis ortu sint aliquae tenebrae, nam Maria Magdalene venit mane cum ad huc essent tenebrae ad monumentum. ergo erat dies vulgaris, siue sol erat super horizontem siue non. hoc est, erat vesper qui lucescebat. extrema enim pars diei vocatur vesper ab hespero stella, id est venere: qui nonnunquai praecedit solem: & vocatur stella matutina, nonnunquam sequitur. & ad significandum extremam partem noctis ponitur, quae lucescit: causa discriminis.

⁋ Sed obiicies. Christus hora nona mortuus est vt dicunt Euangelistae. Nam Matthaei. xxvii. dicitur. Asexta autem hora factae sunt tenebrae super vniuersam terram vsque ad horam no nam. & paulopost. Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. sed computando ab occasu solis / hora nona respondet horae tertiae nostrae Romanae. Respondeo. pro istis horis cognoscendis oportet eas supputare ab ortu solis. quia mane / hoc est hora prima, vinctum adduxerunt ludaei Iesum ad Pontium Pilatum. Matth. xxvii. hora sexta erat meridies: & hora nona hora tertia pomeridiana vel circiter, non enim oportet horas illas a vespera praecedente: nec a media nocte supputare. Ex quo sequitur quod Christus mansit mortuus xxxix. horis. probatur sic. tunc erat aequinoctium vel paulopost: & per consequens dies artificialis erat aequalis nocti: & oportet supputare ab ortu solis super horizontem. & expirauit hora nona diei veneris. restabant ergo tres horae illius diei ad occasum solis. deinde computando integrum diem sabbati ab occasu ad occasum sunt. xxiiii. horae. ergo habentur. xxvii. & cum resurrexerit oriente sole in die dominico: oportet illic deprehendere. xii. horas. quae aliis additae reddunt. xxxix. etiam cum aliquibus fractionibus proportionabiliter ad intercapedinem aequinoctii ad resurrectionem Christi

⁋ Tertio arguitur, nemo est trigenarius nisi trigesimum annum compleuerit: vt quaestione praecedente diximus. ergo non surrexit tertio die nisi fuerit completus.

⁋ Quarto arguitur. Marci. viii. dicit Christus. Et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa & reprobari a summis sacerdotibus & scribis, & occidi, & post tres di es resurgere. ergo erant tres dies completi antequam resurrexit.

⁋ Ad tertium consequentia est nulla: quia euangelium dicit quod Christus tertio die resurrexit ad cuius verificationem oportet quod tertio die resurrexerit, non autem dicit quod Christus die tertio completo resurrexerit. modo in quacunque hora diei tertii tertius dies est: quia successiua quo ad esse & quo ad fieri quando fiunt, sunt. secus est de permanentibus quo ad esse. nam permanentia quaedam non sunt n si deducta fuerint ad esse completum: sicut statua non est nisi postquam completa fuerit: vt dicit Aristo teles tertio physicorum. & secundo peri hermenias. Quod fit non est.

⁋ Ad quartum dicitur quod Matthaeus & Lucas eandem describunt sententiam: qui dicunt, tertia die resurget. Item Marcus loquitur de prima die & tertia die per synecdochen. hoc est / post partem vltimam primi diei, & totum diem secundum / & post partem aliquam tertii diei, nec haec exposit io est extorta quod patet ex Augustino tertio libro de doctrina christiana, declarante quintam regulam Ticonii de temporibus. Inter caetera dicit quod tropus synecdoche facit intelligi quomodo Lucas ca, no no post dies octo factum dicit quod Matthaei. xvii & Marci. ix. factum dicitur post dies sex, quando dominus in monte est transfiguratus. vtrumque enim verum esse non potest: nisi Lucas intelligatur partem nouissimam diei: quo Christus hoc praedixit fu turum: & partem primam diei quo ostendit id impletum, pro totis duobus diebus integris posuisse. qui vero dicunt post dies sex: integros omnes & totos & solos medios computarunt.

⁋ Quinto arguitur. Lazarus dictus est pati mortem quia dicebatur quatriduanus: & hoc vt cognita foret mori eius: & non passus diceretur syncopin. ergo hoc decuit fuisse de Christo.

⁋ Respondeo. de morte Christi nulla poterat esse dubitatio cum in metro poli ludaeae toto populo congregato in festo paschi & coram ludaeis passus sit & vt non remanereni in cruce corpora in sabbato rogauerunt Pilatum vt frangerentur eorum crurai ad Iesum autem cum venissent, vt viderunt eum iam mortuum &c. vt d citur Ioannis. xix. qualia testimonia non erant de morte Lazari qui loco segregato mortuus erat: & vt eius mors aliis innotesceret / resuscitationem futuram differebat Christus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2