Quaestio 3
Quaestio 3
An infernus sit sub terra
⁋ Distinctionis Quadragesimae quartae Quaestio Tertia. Ertio in eadem distinctione quaeritur: An infernus sit sub terta, non loquimur di infemo vt nominet cruciatum sed vt locum cruciatus dicat.
⁋ Ponitur conclusio affirmatiua. quae probatur per glossam in illud Esaiae. xiiii. Infernus subter te cotur- batus est. quae dicit quod infernus est sub terra. hoc iten patet per aliam glossam super illud lonae. ii. Et pro iecisti me in profundum in corde maris, quam dicit. Sicut cor est in medio animalis: sic infernus in medio terrae perhibetur. Insuper Augustinus libro secundo Retracta. ca. xxiiii. retractas illud quod de inferis dixerat. xii. li. super Genesim / inquit. Magis mihi videor dicere debuisse quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terra esse credantur. Et ad hoc est ratio. nam sicut spiritus beati praemiantur in loco eminentissimo & in circunferentia circuli: sic decens est quod damnati puniantur in loco abiectissimo, scilicet in centro vel circa ipsum. Praeterea Chore, Da than, & Abiron terra absorpsit: descenderuntque viui in infernum operti humo. Nume. xvi. Aristo teles quoque secundo Meteororum ponens opinio nes de generatione maris, allegat sextum modum Platonis, quod circa medium mundi est copia aquarum, & vocatur tartarus. Et sexto Aeneidos dicit Homerus Mantuanus. Bis patet in praeceps tantum tenditque sub vmbras Quantus ad aethereum caeli suspectus olympum.
⁋ Contra hanc conclusionem argumentor. plures sunt damnati quam saluati. iuxta illud Mat thicorum. xxii. Multi sunt vocati: pauci vero electi. Et vigesimo de ciuitate ca. xxi. diuus Augustinus ait Plures homines erunt in poenis quam in gloria. Simile di cit vndecimo eiusdem. Et vt dicit Christus, lata poi ta & spatiosa via est quae ducit ad perditionem: & mult sunt qui intrant per eam. Matth. vii. Cui suffragatur Maro. vi. Aeneidos. Facilis descensus auerni. Noctes atque dies patet atri ianua ditis. Sed reuocare gradum, superasque euadere ad auras, Hoc opus, hic labori est. pauci quos aequus amauit luppiter, aut ardens euexit ad aethera virtus Diis geniti potuere. Ad hoc est ratio. nam plurimi fuerunt & sunt infideles: & sunt haeretici & male viuentes christiani: sed cum corpora erunt assumpta post iudicium, non omia illa corpora poterunt esse in terra. Etiam oportet assignare vnam partem terrae pro limbo puerorum,
⁋ Respondetur admisso antecedente pro prima parte, quia illa est rationabilis. sed negatur minor. nam omnia corpora damnatorum poterunt esse in terra per compressionem ad modum rotae. secundum illud psalmographi. psal. lxxxii. Deus me pone illos vt rotam. Et illud. Sicut oues in inferno positi sunt. psal. xlviii. Nam oues in aestate comprimuntur propter ardorem solis / euntes agminatim ad vmbram: in hyeme gregatim vt mutuo anhelitu & calore se muniant. Secundo deus potest conuertere sphaeram aquae in parte vel in toto in terram, & rarefacere vel augere alias partes / aeris vel ignis, ne sit vacuum, quousque sit locus sufficiens. Tertio dico. potest deus ponere omnia corpora damnatorum sine condensatione in foramine acus. hoc ostensum est in decima dist. huius. Quarto dico quod terra his omnibus sufficit. nam si omnes homines esseni in superficie terrae habitatae / parum occuparent. & cum hoc sunt modotes inuii. plana etiam terra difficulter in habitatur in plerisque locis propter calorem / frigus / & immanes bestias. & sunt insulae forte reperibiles.
⁋ Si vera sit opinio Theodosii, Ambrosii, Macrobii & Fratosthenis, quod cuilibet gradui in caelo respondent septingenta stadia in terra: iam terrae circuitus ducenta quinquagintaduo milia stadiorum continebit quod patet ducendo trecenta sexaginta in septingenta. Cuius diameter facile reperitur supponendo ex geometria practica regulam infallibilem, quod circumferentia ad diametrum est proportio tripla sesquiseptima, sicut vigintiduorum ad septem. partire igitur ambitum terrae per. xxii. & in numero quotiente exibut vndecim mi lia / quadringenta / quinquagintaquatuor / vna secunda & vna vigesimasecunda: cuius vigesimaesecundae partis numerum subtrahe a numero ambitus terrae, & relinquuntur ducenta quadraginta milia / quingentai quadragintaquinque & decem vigesimaesecundae. huius residui quaere tertiam partem / ipsum per tria di uidendo: & erunt octoginta milia / centum / octoginta vnum / semis & septem vigesimaesecundae: & habebis diametrum terrae. quae si in duas partes se iungatur, habebitur terrae semidiameter / scilicet quadraginta milia nonaginta & viginti vigesimae secundae / crassitudo a superficie terrae ad centrum vsque Et si velis habere miliaria: partire hunc numerum per octo: & sic profunditatem immensam habebis in terra: & magnum erit interuallum. siquidem a superficie ad eius centrum sunt. M. dixxxix. leucae cum miliari cum paruis fragmentis. Vtendo autem modo Ptolemaei potes similiter deducere. vnde hic imaginemur pedem circini immobilem in centro terrae: ducatur alius pes trahendo circulum paruum: secundum illam petitionem primi Euclidis, super centrum quidlibet / circulum quantumlibet occupando designare. dicatur iste circulus a. rursus eodem pede in centro immobili expandatur alius vltra peripheriam circuli a. ad aliqualem distantiam ducatur circulus b. & sic deinceps. Pessimus autem est in centro diabolus tanquam in suo carcere perpetuo: alii vero proximi ei in malitia accedunt in circulo b. vi mali daemones: Mahumetus: Arrius: Nero: ludas: & similes: & sic per ordinem. Sed dicis. ergo existentes in circulo b. habebunt pedes super capita existentium in circulo a. nam qui existunt in circulo a, non tendunt vlterius cum sint ex omni parte centri. Et licet nullum esset impedimentum non progrederentur vlterius: cum ibi sit maximus descensus. existentes autem in circulo b appetunt descendere: sed habent resistentiam ab aliis. qui vero existunt in circulo c. vtrosque deprimunt. quemadmodum equus fert hibernicum & pondus in suo collo ac si esset imme- diatum equo: & sic existentes prope centrum deprimuntur ab omnibus superioribus: & ita tandem suffocabuntur & peribunt. Dicitur quod non suffocabuntur: quia deus eos praeseruabit, nec morientur: sed quaerent mortem & fugiet ab eis. An purgatorium sit vicinius infemo quam limbus puerorum / incertum est. limbus autem patrum pro tempore quo erat / fuit supraemus. hinc inter Abraham & diuitem epulonem fuisse magnum chaos in euangelio refertur. Probabile est quod purgatorium sit nunc in superficie inferni / & limbus puerorum super ipsum. augebitur autem post diem iudicii infernus imbibendo purgatorium: & imbus puerorum erit circa superficiem terrae in ter ra vt opinor.
On this page