Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

⁋ Distinctionis Quadragesimae quartae Quaestio Quarta. Varto pro eadem quaadragesimaquarta distinctione Quaero: an ignis inferni sit eius dem speciei cum igne nostro. Re spondetur affirmatiue. probatur. ignis est species specialissima: & quilibet ignis cum quo libet idem in specie. sicut est de aere / aqua / & terra. Praeterea qualibet aqua cum qualibet aqua est eiusdem speciei. i. Topi. ergo similiter de igne. In super iane est confugere ad distinctionem specificam: nec auctoritates sanctorum ad hoc sonant: ergo conclusio est vera.

⁋ Contra quam arguitur sic. Ioannes Damascenus lib. iiii. cap. xxviii. dicit quod ille ignis non est materialis qualis est apud nos. sed qualis sit nouit deus: cum ibi non sit ponendus ignis ni si spiritualis. ergo non est eiusdem speciei cum igne nostro, nec loquimur de specie subalterna. Et confirmatur assumptum de diuite epulone. Lucae. xvi. qui dicebat linguam suam cruciari fiamma. nam cum constet illum non habuisse linguam corporalem sed spiritualem: videtur quod metaphorice de vtroque loquatur.

⁋ Ad primum dicitur concedendo assumptum: vt praedicatum sit hoc totum ( materialis qualis est apud nos) sicut Achilles non fuit homo talis qualis Thetsites. nam ignis apud nos eget fomentis: non autem ille. Ad confirmationem nego quod ignis inferni sit solum metaphoricus. vnde. iiii. diarogorum dicit beatus Gregorius. Ignem gehennae corporeum esse non ambigo. Et quiqui diues epulo vel eius anima (quod pro eodem ibi accipio) non habebat linguam proprie dictam nec corpus: non sequitur ex illo quod in inferno nullus sit ignis: quia auctoritates sanctorum vnum convincunt: & ratio co git aliud spiritualiter exponere.

⁋ Secundo argumen tor. lgnis apud nos est corruptibilis: ille autem est in corruptibilis, iuxta. verbum Christi Matth. xxv. lte maledicti in ignem aeternum. modo corruptibile & incorrum ptibile differunt secundum genus. x. metaphysicae. In super ignis noster suapte natura appetit ascendere: ille nu qui ascendit. similiter non augetur ex materia: ignis autem noster appetit materiam apponi vt nutriatur. secundum illud Prouerbiorum. xxx. lgnis nunquam dicit sufficit.

⁋ Ad secundum dico quod eandem corruptibilitatem habent. nec omnis ignis appetit ascendere, quod patet de igne immediato concauo lunae: qui si esset hic inferius / appeteret adire suam sphaera. Etiam non apperet quod ignis existens apud sphaeram lunae quoquo pacto corrumpatur quia non est contrarietas intrinseca: cum caliditas & siccitas ei non aduersentur: nec est contrarietas extrinseca. Et licet aliqua influentia Saturni vel Lunae sit frige factiua in illa parte: non poferit frigefacere vel saltem corrumpere igne. & si sic: quis esset contrarietas extrinseca / ages continuo maneret. Dico secundo, quia in in femo deus non concurrit cum aliquo ad corrumpendum ignem inferni: ideo perpetuo manet, nec opus est quod noua materia ministretur, siue sit in materia intrinseca siue extriseca. Numquid specialis manutenentia dei conseruat corpora perpetuo in caelo & in infemo: quare sio non poterit agere cum igne: nam si causa prima non concurrat ad corruptionem alicuius rei: illa res perpetuo manebit incorrupta. Beatus Augustinus. xxi. de ciui. dei. ca. xlv. &. vi. dat suasiones seu manuductiones de modote Aetna & Chimaera tot saeculis durantibus. sed pondus in his est reducedum ad dei actionem. At propter dicta subdubitas quare ignis in ntro foco no euestigio conscendat: cum suapte natura appetat transcendere fastigium aeris. Dico. sic facit: sed continuo nouus procreatur qui insequitur: nec instantanee ascendit propter aerem resistentem. si aut nullus ponatur aer, & relinquatur suae naturae: iam subito conscendet. Si dicas. vehementius ignis calefacit eum qui est super ignem pedaliter quam illum d est ad latus pedaliter: quia tendentiam impetuosam sursu habet. De hoc erit sermo statim. deus omnia supplet. Hinc ignis in variis materiis mirabiles habet naturas: vt ignis sulphuretis penetrat ossa / carne molli conseruata. Ex istis patet quod nunquam calor cordis in damnatis remittet frigus vel econverso, quin semper manebunt damnati / propter non concursum dei ad illud.

⁋ Tertio arguitur. sequitur quod corpora damnatorum erunt calefacta in summo & prope summum post diem iudicii: & sic non erit qualitas conueniens ad vitam. consequentia est manifesta si ignis inferni sit eius dem speciei cum igne nostro.

⁋ Respondetur. partita est positio in hoc argumento: bea. Thoma & suis opinantibus quod ignis non calefaciet corpera damnatorum post morte. sed sola intentionalis actio sufficit ad poenam quod patet nunc in anims seperatis & daemonibus. Aliis quibus magis assentimur dicentibus quod ignis agat in corpora damnatorum ipsa calefaciendo. Ratio est: quia ignis est agens naturale, & corpus humanum passum dispositum ad suscipiendum. & auctoritates sanctorum ad hoc sonant: nec rationes aduersariorum mouent. ergo ista pars est rationabilior. Non tamen ex hoc inferas aliam partem ex dictis nostris rationabilem tanquam a copulatiua vir tualiter affirmatiua ad alteram eius partem: cum in modo loquendi interdum vulgariter & non logice vtamur comparatiuo. Non valet ratio istorum, quod cessante caelo non erit actio ipsius ignis: cum causalitas causarum secundarum a caelo dependeat. hoc inquam non valet: ac reprobatur in articulis Parisiensibus. & etiam sic non esset actio inten tionalis: cuius oppositum ipsimet dicunt. Nunquid ad prae ces losue / & Ezechiae sol stetit: & si caeteri caeli non stetissent non fuisset harmonia in aspectibus caelorum: Io sue tamen mouebatur. In super caelum agit in haec inferiora er influentiam aliter quae per motum. Nec valet quod alii dicunt / verbum illud lob non posse saluari hoc modo. Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium. Iob. xxiiii. & amen hoc potest saluari per actionem intentionalem: quae non est calor nec frigus. Dico quod transire possunt vicissim de calore ad frigus vt maior sit poena. nam opposita iuxta se posita magis apparent. & sic simpliciter sunt poenaliora & magis cruciatiua: & apperet vicis sim, ex verbo transeat. Secundo dico quod possunt his poenis simul cruciari secundum varias partes: sicut cerebrum est frigidum, & corcalidum. Dico tertio quod nulla est repugnantia caloris & frigoris in summo secundum omnem positionem, & potissimu apud tenentes oprpositum. cum enim calor & frigus se copatiantur in gradibus remis sis: quid obstat quin sint simul de potentia dei? Vtcum quod dicatur sunt miracula. Si dicas. est miraculum quod anima informat corpus sic calefactum. sic est miracuiu quod ignis non calefacit passum approximatum obiectiue. facile quidem possumus ostendere tot miraculam ad oppositum quot ad hoc quod tenemus. Et quamuis plura ssent ad huc modum: argumentum est debile: quia possu nus negare in omnibus istis esse miraculum: cum ipum debe at esse insolitum vltra vires causarum naturalium. Illud iunt quod secundum communem legem sit: post diem iudicii non debet dici miraculum. sicut nunc esset miraculum pone re duo corpora in eodem loco adaequato: post diem iudicii in corporibus beatis non est miraculum. sed hoc est de termino contendere. Sed contra istud argumentor. sequitur quod cruciatus damnandorum hominium augebitur post diem iudicii. hoc est absurdum cum non sit sic in peatis augmentatio gloriae. Transeat illud quod cruciatus proueniens ex parte corporis augebitur: sicut post die iudicii habebunt corpora assumpta damnatae animae & non ante. Et demus quod corpora damnandorum nunc multum calefiant / nunc multum frigefiant: non oportet quod aliquid remoueatur ab illis corporibus.

⁋ Sed petis. an omnia corpora damnandorum aesa liter calefiant vel frigefiant: & an tantum calefiant i primo instanti in quo sunt in infemo / quantum in posteriore in quo illic sunt. & si sic: ignis non producit illum calorem ex sua natura. nam cum sit agens ex trinsecum, citius calefacit partes vicinas qui remotas: & citius introducit gradum vt vnum quam vt duo: citius vt duo quam vt tria. & sic consequenter. ergo successiue fiet calefactio. & similiter frigefactio. Respondeo sicut paulopost dicemus quaestione vltima huius distinctionis: licet omnes animae aequaliter detineam tur in orco: tamen inaequaliter preuniuntur. Possumus id dem dicere de calore & frigore quod deus permittit ignem introducere aliquos gradus caioris secundum de merita Neronis: & quod ille calor non amplius augetur: quia deus non concurrit eum igne ad amplius cale faciendum. cum ludaeo autem vel mahumetano mediocriter malo concurrit ad pauciores gradus, hoc est / cum igne puniente eos. & potest esse quod ille calor remittatur gradualiter per frigus quando proiiciuntur corpora in frigus niuium. De isto namque cruciatu corporeo non inconvenit quod varietur. & non est necesse di cere quod cum primum damnatus est in infemo / adeo rigi de crucietur vt vnquam cruciabitur in corpore: quia deus per mittit agentia naturalia in suis dispositionibus ad calefaciendum vel frigefaciendum ad vnum certum gradum vsque, vt diximus. Et cum probabile sit quod calor interdum remittatur a frigore, quare non producetur successiue:/ & si sic: in primo tempore quo erat in in femo / augebitur calor.

⁋ De calore aut frigore & huiusmodi poenis non inaniter poetae gentiles cecinerunt: fingentes apud inferos esse Stygem / Acherontem, Lethen, Cocytum & Phlegetontem. Styx est aqua prope Nonacrim Arcadiae regionem tam immensae frigiditatis vt nec vas argenteum nec aereum in ea subsistere possit citra fractionem. De Lethe sic dicit Lucanus lib. ix. Quam iuxta Lethes tacitus prae labitur amnis Infernis (vt fama) trahens obliuia venis. Poetae ei vmbratice dixerunt illud quod in lucen prodiit primo a sanctis patribus. lgnis item inferni debet esse fumosus propter terrestreitates & conclusionem fumi. secundum illud Matth. xxii. Ligatis manibus & pedibus proiicite eum in tenebras exteriores, quod Gre gorius exponens dicit. parum luminis est vt poenas videant. Idem dicit nono Mora. exponens illud Iob. x. Sed sempiternus horror inhabitat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4