Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An corpus damnati possit calefieri

⁋ Distinctionis Quadragesimaequartae. Quaestio Quinta. Rosequendo eandem materiam erit quinta quaestio huius indragesimaequartae distinctionis: an corpus damnati possit caefieri. Et probare conabimur quod non: quia id fieri deberet per intro Q ductionem caloris. sed hoc non: quia non potest habere vnum gradum vel duos / caloris vel quatuor, vel quotcumque gradus accipere libuerit. Supponamus pro ipsa difficultate quod corpus Mahumeti habebit calorem vt octo: & quod ille calor pure partibiliter introducetur ab igne circumstante, hoc est ab agente extrinseco. Et probatur quod nunquam habebit calore vt quatuor. quia vel datur primum inestans in quo corpus habebit calorem vt quatuor: vel vltimum n quo non habebit calorem vt quatuor, cum enim incipiat esse / oportet quod per alterum istorum instantium hic calor capiat exordium. Non primum, quia sit a. instans quo corpus Mahumeti habebit calorem vt quatuor. Tunc sic: ille calor est diuisibilis, & non est extra subi iectum: ergo alicui subiecto diuisibili inhaeret. sit illud diuisibile digitalitas: medietas illius digitalita tis prope agens citius habuit calorem vt quatuor quam tota ista digitalitas: cum agens extrisecum citius agat in partem vicinam quam remotam aequaliter disposi tam, non est hic sermo de minimo naturali in suo toto: in toto supple igne: cu corpus applicatur igni. vel loquamur de parte post illd minimum. ergo non dedisti a. instans in quo hoc corpus habet calorem primo vt quatuor. Nec secundum: puta non datur. vltimum instans quo non habet calorem. vt qua tuor. nam signetur illud instans: & sit b. tunc in b. instanti hoc corpus non habet calorem vt quatuor: ergo distat a calore vt quatuor. & non indiuisibili ter, & immediate post hoc acquiret calorem vt quatuor: ergo subito acquirit illum gradum scilicet calorem vt. iiii. Hoc argumento Simodo de Lendinaria medicus concluserat vt dicit, fratri Paulo Veneto Parmae tempore floridi studii, & multis aliis qui multo melius intelligebant: nec repperit virum qui sibi argumentum diluerit. Sed est commune, & cuilibet prima fronte occurreret venanti materiam intensionis.

⁋ Respondetur negando quod nunquam habebit calore vt quatuor. immo per vltimum instans non esse introducitur calor vt quaetuor. hoc est in b. incipit calor vt quaetuor esse in hoc subiecto: per remotionem de praesenti & positionem de futuro. Et concedo quod quilibet calor non terminatus ad agens quem habet hoc cor pus in b. instanti exceditur a calore medio diuisipiliter. sed non propterea sequitur quod calor vt qua tuor subito introducetur: cum in nullo excessu di uisibili gradus vt quatuor quemlibet calorem quid est in b. instanti in hoc corpore excedat. nulla enim pars illius caliditatis terminata ad extremum vere sus ignem excessu diuisibili exceditur a gradu medio in hoc instanti b. quia quilibet gradus citra me dium est in hoc subiecto. gradus autem medius est remississimus / qui non est in hoc subiecto. Quia nullus sit excessus quo quaelibet caliditas in hoc corpore exceditur a gradu medio quem supponi mus vt quatuor, patet: quia in proportione dupla non quaelibet caliditas in hoc corpore exceditur a gradu medio. quod probo: quia hic est caliditas vt tria cum duabus tertiis gradus: super tria cum tribus quartis: super tria cum septem octauis: cum nonaginta nouae centesimis super tria. sicut in nulla proportione hoc totum est maius sua parte quantitatiua. Non stes in hoc quod vndique caliditas circumstet corpus huius prseudoprophete. nam eadem est difficultas aeun do ad partes centraies corporis. sed ponamus ignem ad vnum latus solum vt res sit lucidior. Pronunc supponamus quod verum credo latitudinem vniformi ter difformen terminatam ad aliquem gradum, ad ipsum terminari exclusiue, & non inclusiue, vt latitudo ca liditatis a non gradu ad octo vsque vniformiter dis formis non habet octo: sed quemlibet gradum citra octo. nam oppositum tenendo / iam dicendum esset quod datur primum instans in quo habet calorem vt qua tuor: & ille calor sit in subiecto diuisibili sed indiussibiliter: sicut corpus sphaericum tangit perfecte planum punctaliter, sed non in puncto: negando indi uisibilia in continuo. Ex quo patet sic arguendum esse: nunc non est calor vt. iiii. in hoc subiecto, nec quilibet gradus citra. iiii. & immediate post hoc instans erit gradus vt. iiii. ergo gradus vt. iiii. cito introducetur. & sicut consequens est falsum: ita antecedens pro secunda parte.

⁋ Sed cotra istud at gumentor. In bct. instanti hoc corpus non habet caliditatem vt quatuor: & immediate post hoc instans: b. habebit calorem supra quatuor: & prius habebit calorem vt quatuor quam caliditatem supra quatuor ergo gradus medius non introducitur per vltimum instans non esse. Quia immediate post hoc instans hoc corpus habebit caliditatem supra quatuor: probatur sic. ante quodlibet instans futurum erit caliditas vt quatuor in hoc corpore: & illa caliditas per solutionem habebit subiectum diuisibile: & dimidietas illius partis prope agens habebit caliditatem super quatuor antequam dimidietas remotior habebit quatuor. Quia prius habebit calorem vt quatuor quam calorem supra quatuor: patet: quia cum omnes gradus successiue introducantur & ordinate: introducetur calor vt quatuor ante calorem supra quatuor. Forte dicis & sic dicendum est quod immediate post hoci istud corpus habebit calorem vt quatuor: & immediate post hoc istud corpus habebit calorem supra quatuor: & in nullo instanti habebit calorem vt qua tuor quin in eodem habebit calorem vltra quatuor. nam quocunque gradu vltra medium dato / citius habebit gradum medium. Contra hoc probatur quod citius gradum medium habebit quam gradum vltra medium. & hoc sic. cito habebit gradum medium: & cito habebit gradum vltra medium: & nullum gradum vltra medium ita cito habebit vt gradum medium: ergo citius habebit gradum mediu quam gradum. vltra medium. consequentia patet ab exponentibus ad exponibilem ratione comparatiui gradus. omnes exponentes clarent. Non enim debet esse dubium in illa, nullum gradum vltra medium ita cito habebit vt gradum medium. quia dato opposito, vide licet aliquem gradum vltra medium ita cito habebit vt gradum medium, signetur ille gradus qui sit vt quinque. Arguitur sic. in quocumque instanti est quinque in hoc subiecto qui excedit diuisibiliter gradum medium: prius erat gradus medius in hoc subiecto quod patet: quia iste quintus gradus successiue acquiritur: ergo dimidietas eius prius acquirebatur. & quandocunque erat quatuor cum dimidio / erat gradus medius: & adhuc non acquirebatur gradus vt quinque. Eodem modo probare potes quod non acquiritur caliditas vt quatuor cu dimidio ante quatuor.

⁋ Dico quod inter arguendum responsum est ad vltimam replicationem vsque. ad quam dico quod ratione termini stantis determinate oportet dare singulare, & non inchoare expositionem a comparatiuo: quemadmodum ista, aliqua pars continui est maior parte continui, est falsa: & eam exponendo vt iacet / exponentes essent verae. gradum medium) in vltimo loco distribuitur ratione comparatiui & dictionis ( quam in primo autem loco stat determinate. demus igitur hanc singularem. hunc gradum medium ita cito habebit vt gradum vltra medium. modo haec est falsa. nam in quocumque instanti hoc corpus habet hunc gradum medium: ille est extensus per subiectum. & cum iste gradus medius sit in hoc subiecto demonstrando dimidietatem subiecti remotiorem ab agente: est gradus vltra medium prope agens: & prius fuit gradus vltra medium: quare istum gradum iam datum non ita cito habebit, vt illum gradum vltra medium. Fodem modo haec est falsa. istud corpus ita cito habebit gradum medium vt gradum medium. patet per idem fundamentum. Potes dicere quod sic debet exponi vt iacet. sortes cito habebit gradum medium, & cito habebit gradum vltra medium: & non ita cito habebit gradum vltra medium vt gradum medium. modo tertia exponens est falsa. Sed possunt esse tricae logicae ex parte expositionis & suppositione dictionum ita & vt, quod confundant tamtum immobiliter. quibus no est insistendum in prosequutione nostri negocii. Et licet non sit actio ab ex trinseco in parte propinqua quin aliqua erit in remota: tame intensior erit in parte vicina quam remota: & quacumque remota data / citius aget in propinquam. Lo quuti sumus hic de agente extrinseco: quia si agens fuerit intrinsecun, sicut forma aquae est respectu frigoris producendi: bene dabitur primum instans frigoris extensi, vt quatuor vel duo: cum omne agens aequaliter agat in plura passa aequaliter applicata.

⁋ Caeterum stante casu quaestionis principalis obiter occurrit alia affinis difficultas circa hanc intensionem formae ad probandum quod corpus Ma humeti non possit totu calefieri: quaerendo per quod instans corpus Mahumeti habebit caliditatem secundum tas: quatumor quintae. xcix. millesimae habent calidita tem secundum se tonas. Nec deus potest separare partem cale factam secundum se totam a non calefacta: quia nulla talis est, nec datur subiectum adaequatum illius caloris. & si diuidatur corpus hoc secudum partes proportionales maioribus prope ignem proportione nupla / tripla / vel alia quacianque numerali: quaelibet pars proportionalis est calefactae secundum se totam. sed no sequitur quod quaelibet pars est calefacta secundum se totam. vt patet de vltima quarta. sic enim Holcottus restonderet.

⁋ Sed contra istud arguitur. quaelibet pars proportionalis secundum hanc diuisionem saltem / est casefacta. ergo prima pais propora tionalis est calefacta, scilicet pedale cum seiis: quaeus est aequalis aggregato omnium partium proportionalium sequentium. sed partes sequentes reddunt pedale cum dimidio: ergo tripedale est calefactum secundum se totum, quod est hoc corpus de quo contenditur: cum totum sit suae partes ex distin. praeccdente. vel fecundum alios non extenditur vltra partes: nec aeconfiuerso. Non est fuga nisi dicendo primam indium sibiliter excedere reliquas: quae parumul valet: quia pari proteruia sustinebo contia te quod dabitur vnum pondus quod indiuisibiliter excedit aliud: & sit a minimun pondus quod sortes non potest portare / indiuisibiliter exuperans b. tunc b. erit maximum pondus quod sortes potest portare. Sed fortasse aliter euadet aduer sarius per simile, dando corpus bipedale nigrum / planum: & cadat corpus paerfecte sphaericum / album & albefactiuum vtereta: & conserues deus cretam ne minutatim fratigatur: cadat illud sphaericum super alterum pedalium ipsum solum albefaciendo in puncto contactus: tunc altera medietas aliam impirtibiliter exuperabit. sed de hoc alias. in re illud non impedit propositum.

⁋ Proinde teneamus quod corpus datum habet caliditatem secundum se totum per primum instans esse. & ita est de quolibet alio corpore quod pure partibiliter calefit.

⁋ Sed tunc restat respondere argu mento in oppositum. quando sic arguitur. in extremo remotiore ab igne calor erit infinitae remissionis. vel loqueris de puncto terminatiuo illius tripedalitatis: & dico quod nullus calor illi inhaeret. si de aliquo puncto intrinseco illius tripedalitatis: dico quod in ilo est calor: vel cum illo. imaginemur puncta & calo rem ei inhaerere: quorum vtrumque minus rationabile censeo. sed calor in quocumque puncto intrinseco est alicuius certae intensionis: & in infinitum remissus est culor in hoc subiecto: quia quacumque remissione data datur remissior calor in hoc subiecto. Ex quomodo non sequitur quod aliquis calor huius subiecti est infinite remissus. nam cuiuscumque partis calor est metiendus secundum extremum intensius, secundum vnam positionem vel secundum gradum medium: quod pronunc insequimur: se totum: capio totum syricategorematice. hoc est quando habebit caliditatem secundum se & qudodlibet fui: Et arguitur quod non potest sic habere caliditate. quia: vel hoc est per primum instans esse: vel vltimum inirans non esse. neutrum est dicendum. igitur. Omnis siquidem res incipiens incipit per primu inctans esse: vel vltimum instans non esse, nec aliquo pacto occurrit instantia extra casum de productione. c. angeli. Ii istis formis hoc vbique tenet. Quia neutrum sit dicendum probatunr. sit corpus Mahumeti profundum tribus pedibus: & ignis applicatus pectori vel. dorso: illa dimensio est profunditas, cum sit minima inter tres: maxima est longitudo: & media latitudo, quod patet per dimensiones arcae None. Geneseos. vi. Trecentorum cubitorum erat longitudo arcae: quinquaginta cubitorum latitudo: & trigita cubitorum altitundo. hoc est profunditas. si autem dimensiones fuerint aequales: has denominationes non sic inuenies. Tunc sic. vel datur primum in stans quo hoc corpus habet caliditatem secundum se totum: vel vltimum in quo non habet caliditatem secun duin se totum. Si primum. vel haec caliditas in extremo remotiore est alicuius certae intensionis: vel infinitae remissionis. secundum non est dandum. nam quaelibet caliditas habet partes graduales: illa igitur erit alicuius certae intensionis. ergo eius dimidietas quo ad intensionem prius producebatur in fine passi, puta partis remotioris Mahumeti. & sic a. instans est primum instans in quo hoc corpus habet caliditate secundum se totum. supponamus a. instans esse praesens nunc in: quo nos simus. Insuriper tota ista caliditas tri pedalis secundum extensionem / vel habet partes secundum intensionem, vel non: puta duas dimidietates. si des secundum: iam aliquis calor non habet partes graduales. si primum: iam vna dimidietas fuit producta ante aliam: quia ponimus pure successiue illum calorem fuisse genitum. Si dicas a. esse vltimum instans in quo homnc corpus non habet caliditatem secundum se totum: tunc sic. nunc non habet caliditatem secundum se totum: sed aliquid restat calefiendum. signetur illa pars calefienda, & sit b. in hoc instanti b non est catefactum: & immediate post hoc erit calefactum: ergo subito calefiet, quod est falsum: cum ponamus calorem pure partibiliter esse productum. Forte dicis cum Holcorto in determinationibus quod a. est vltimum in stans in quo non habet caliditate secundum se totum: & aliquid restat sic calefiendum: & immediate post hoc totum erit calefactum. sed non sequitur quod subito calefiet: quia euiustibet partis calefiendae datur vna pars calefacta secundum extremum intensius. Sunt tamen infinitae partes calefiendae secundum se totas: vt illae quae terminantur ad extremum remissius. sed nulla est pars terminata ad illud extremum quin ali qua pars eius habeat calorem: immo dimidietas eius habet calorena secundum se totam syncategorema tice. & duae tertiae habent calorem secundum se to- Nec sequitur: quaelibet pars huius passi est aliqualiter intensa calore: ergo pars distantior vltra tripeda le est minus calida nisi addatur in antecedente: & non terminatur ad non gradum: & non fuit impedimentum vlterioris productionis.

⁋ Ad secundum argumentum quo dicis, tota ista caliditas tripedalis vel habet partes secundum intensionem, &c. Dico quod totus ille calor est diuisibilis secundum intensionem. vt si totus ille calor sit ab octo ad non gradum vsque: poterit diuidi in duas dimidietates secundum intensionem: scilicet a quatuor ad non gradum vsque. Et nego quod vna illarum dimidietatum producebatur ante aliam. sed nunc primo vna illarum dimidietatum est producta, non enim est de ratione successiuae productionis quod quaelibet pars sit pro ducta ante altera: sed requiritur quod nulla pars subito producatur. & si hic calor diuidat in duas dimidietates secundum intensionem: & illarum dimidietatum quaelibet diuidatur in partes proportionales quo ad extensionem / maioribus terminatis versus agens: iam concedo quod quaelibet pars vnius producitur ante partem proportionalem alterius ei respondentem. tamen non sequitur quod vnus totalis calor producatur ante alium. sicut in Achille aenonico qualibet partem proportionalem spatii partransit mobile tardum ante mobile velox. & tamen in eodem instanti primo illud spatium est ab vtroque mobili pertransitum. Ex quo sequitur quod non cuiussibet gradus qualitatis ex vna parte ad non gradum terminatae successiue productae dantur duc gradus per totum extensi: vnus ante alium productus: tamen cuiussibet qualitatis ad gradum ex vtraque par te terminatae dantur duo gradus per totum extensi: vnus ante alium productus. Fodem modo conceditur quod dabitur primum instans quo corpus Mahumeti habet calorem vt quatuor secundum se totum: calorem vt tria secundum totum. & dabitur primum instans in quo quaelibet pars proportionalis erit calida vt quatuor: puta illud in quo in extremo remotiore erit caliditas vt quatuor: & in illo instanti primo quaelibet pars proportionalis erit calida supra quatuor. Quod patet: quia da vnam partem proportionalem non calidam supra quatuor: cu quaelibet pars proportionalis habeat infinitas post se partes: non prius calefiet pars propinqua agenti qui remota, quod est falsum. nam qualibet pars proportionalis fuit calida supra quatuor ante hoc instans. Ista enim simul stant: quaelibet pars proportionalis fuit in aliquo instanti ante hoc instans calida supra quatuor: & in nullo instanti ante hoc instans quaelibet pars proportionalis fuit calida supra quatuor. Nec sic inconvenit dare propositiones de praeterito & praesenti simul incipientes esse veras. sicut si deus in qualibet parte proportionali horae preteritae produxisset vnum angelum: & nos simus in instanti terminante illam horam: iam verum est dicere primo: quilibet istorum angelorum est: demonstrando infinitos: & quilibet istorum prius fuit. immo sine signo distributiuo. hoc patet alibi in insolubilibus: vbi diximus has simul incipere esse veras, sortes animal est, & sortes animal fuit cum animal sit praedicatum & amplietur ad praeteritum sub disiunctione ad praesens. & istae sunt aeque cito verae, sortes mouetur: sortes mouebatur.

⁋ Ecce quomodo passum incipit suscipere formam ab agente extrinseco per vltimum instans non esse: & suscipit formam secundum se totum syncategorematice per primum instans esse n quo dimidietas secundum intensionem non prius extenditur per totum quam haec tota forma.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5