Quaestio 6
Quaestio 6
Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
⁋ Distinct. Quadragesimae quartae Quaestio Sexta. Eliquum est sexto loco circa hanc distinctio nem inquirere quomodo animae corporibus exutae crucientur: similiter daemones. De quo varii extant modi opinandi: aliquia quam bus tenentibus poenam hoc modo fieri. Animae nunc in infemo sciunt se habituras corpora post diem iudicii: quae quidem corpora ab igne patientur: & propterea nunc hoc considerantes habent magnam poena. sicut fur videns patibulum magnam poenam habet antequam ei mors infligitur in apprehensione poenae futurae. lstud non valet: cum non detur modus punitionis daemonum. & vno inuento pro daemonibus / ille pro animabus separatis sufficit. Nec valet dicere more aliorum quod est quaedam qualitas infusa a deo animabus & demonibus per quam possunt pati: quia est eadem difficultas / eis & aliis. Vel enim illa qualitas est corporea inhaerens daemoni & animae. & sic pari facilitate dicere possunt calorem posse eis inhaerere. a quo resiliunt. si incorporea: possunt hoc ponere per essentias animarum. Nec iuuat tertio dicere cum aliis quod ignis agit in animas vt instrumentum dei, licet non ex na tura sua. quia scimus ignem esse instrumentum dei. sed quaestio remanet an calor animae possit inhaerere. quod non admittitur. Quarto est quaedam antiqua fictio per species ignis, quam Aliacensis tueri satagit in commentariis super Boetium: reprobata ab antiquis & merito. quam videtur ponere Guilielmus Altisiodo. confugiens ad duas facies animae. Difficultas autem in hoc consistit uod patres notri consequenter ad doctrinam Aristotelis non admiserunt animam posse suscipere essentiam caloris quia repugnat animae calefieri propterea Auicenna. ix. suae metaphy. c. vltimo. & Algazel. v. physi. habebant peculiares modos dicendi de poena malorum: non ad mittentes corpus agere in spiritum. & simiter Augustgu. xii. super Genesim. Boetius de duabus naturis & vna persona Christi, propterea vt dicit Albertus, beatus Augusti nus vt ab hoc discederet, posuit daemones corpo reos, & habere corpora aerea: vt magister allegat in litera. sed illud de daemonum corporibus abiit tanqu inopinabile ab vsu. Posteriores autem in hoc steterunt: vt btuns Thomas, doctor subtilis, & btuns Bo nauentura: licet dicat aliquid in solutione quaestionis: scilicet quod deus facit animas trepidare timore ybi non est timor: quod nobis non placet, non aliter posuerunt potentias sensitiuas cum anima separata ad patiendum a calore. Item nostri mali angeli & daemones tentantes non habent ignem secum: & tamen semper puniuntur.
⁋ Restat deuenire ad modum doctorum communem, qui nobis solus apparet rationabilis. Modus est iste. Daemones & animae separatae realiter erunt in igne post diem iudicii: & nunc sunt ibi plurimi, non enim opinamur cum asserentibus spiritus non esse in loco nisi per operari. nam spiritus isti appetunt libertatem. & esse vbicumque locorum eis placebit: non possunt. sed deus hos detinet in illo loco: sicut anima mea non potest ad nutum corpus deserere, non quod locus eis repugnet ex natura loci. nam ignis ex sua natura non magis disconuenit illis spiritibus quam aer. sed habent nolle detineri in hoc loco. quia nitimur in vetitum semper cupimusque negata. quomodo licet Aristoteli esset voluptuosum libere stare in bibliotheca: tamen si esset ei vetitum abire sub poena mortis: stare in illa esset poenale Et potest dari exemplum de Semei ex. iii. Regum. ii. cui vetitum erat pertransire torrentem Cedron. Ad nolle autem naturaliter sequitur tristitia. Nam vt ait diuus Augustini xv. de ciuitate dei cap. xxv. tristitia est de his rebus quae nobis nolentibus accidunt sed daemones nolunt deum esse, & eum odio habent quia eos punit. nam superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. inquit psalmographus. psalmo. lxxxviii & vt apparet, seipsum odit damnatus: velut Hannibal vel Cato. Nam Apocalypsis. ix. dicitur. Et in diebus illis quaerent homines mortem & non inuenient eam: & desiderabunt mori: & fugiet mors ab eis. Item mors depascet eos. psal. xlviii. Displicet quoque eis peccasse ratione poenae quam patiuntur. Istae igitur nolitiones & tristitiae sequentes naturaliter illas nolitiones sunt poena inferni. Poena quidem inferni potest cabi pro omnibus istis copulatim, vel aliquibus istorum. Assumptis autem corporibus post diem iudicii patientur dolores in corpore: calefient & frigefient vt. superius diximus. & non modo ab vno elemento sed ab omnibus. hinc Sapien. v. dicitur. Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. lIbunt directae emissiones fulgurum: & tanquam a bene curuato arcu nubium exterminabuntur: & ad certum locum insilient. Et a petrosa ira plenae mittentur grandines: & candescet in illos aqua maris: & fiumina concurrent duriter. Psalmographus quoque ait. Pluet super peccatores laqueos, ignis, & sul- hur, & spiritus procellarum / pars calicis eorum. psal. x. bi erit fletus & stridor dentium. Matth. viii. hoc est commotio capitis & oculorum. nihil enim resoluetur ab oculis. Sed & ethnicis deus manifestauit istos cruciatus infernales. hinc Virgi. vi. Aeneid. sententias Homeri, Pythagorae, Platonis, & veterum insequens dicit. Respicit Aeneas subito, & sub rupe sinistra Moenia lata videt triplici circundata muro: Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis Tartareus Phle geton: torquetque sonantia saxa. Porta aduersa igens &c. & paulopost. Hinc exaudiri gemitus & saeua sonare Verbera. tum stridor ferri tractaeque catenae. Et demum concludendo de poenis inferni non minus vere quam pulchre dicit. Non mihi si linguae centum sint oraque cetum: Ferrea vox: omnes scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nominia possem. vt addiscant illud eiusdem. Discite iustitiam moniti & non temnere diuos. nam cuilibet vtenti ratione per inspirationem mentis internam / palam est tyrannos & malos puniri post hanc vitam.
⁋ Ex omnibus praedictis pono hanc conclusionem. Daemones & animae puniuntur eo modo quo dictum est, per nolle &c. Probatur conclusio. certum est eas perpetuo puniri, iuxta sententiam iudicis. Matth. xxv. te maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo & angelis eius. sed nullus modus reprobatus est conveniens: & omnia bene saluantur per istum modum quem insequimur. Nec sufficit theologo dicere: puniuntur, sed nescimus explicare, quomodo. sicut frequenter aliquid scimus incontracte: & tamen illud contracte nos fugit. sed theologi est aliis dare modum possibilitatis rei de fide, spe, & charitate.
⁋ Contra hanc conclusionem argumentor sic. Si daemones & animae separatae habeant poenam per actus voluntatis & tristitiam sequentem: possunt omnem poenam a se remouere: cum nihil sit magis in nostra potestate quam ipsa voluntas: & potentiae rationales valeant ad opposita. ix. metaphy sicae. & secundo peri hermenias. & sic redibit peior error quam Origenis: cum mox possint omnem poenam euandere. In super cum infernus vel ignis non repugnet spiritui ex natura sua plus quam florida tempe: spiritus possunt velle esse in igne: & ita non erit eis poenale.
⁋ Pro primo argumento nota quod vnus modus tenet hanc poenam causari a solo deo: & nullo modo a damnato. sed de hoc in materia de perpetuitate beatitudinis: vbi eadem materia iterum occurret. Verum di co pronunc quod causatur ab ipsis damnatis partialiter: nec est situm in eorum facultate illos actus deserere vel remittere. Potentiae autem rationales valent ad opposita causa prima concurrente cum influentia generali vti nunc concurrit. sed si spanliter moueat voluntatem ad eliciendum actum vel continuandum: non est situm in facultate voluntatis suos actus deserere. Quid Aristoteles senserit in hac parte: mea non re fert. sed si tenuisset ista quae nos tenemus, & scimus esse certa per reuelationem dei, vt puta quae fidei sunt: mutas set propositum. voluntas enim potest necessitari: non autem cogi. Aliud argumentum est ex his solutum: quia non possunt habere velle existendi in igne. tum quia haberent contraria: cum continuo habeant nolle, quod est poenale valde damnato contra libertatem qua vtebatur in via / quod non potest actum deserere. Tum secundo, deus non concurreret ad velle esse in igne si nulla esset contrarietas in voluntate. praeterea displicet damnato peccasse vbicumque locorum sit & videtur quod illud sit ei essentialius poena as nolle detineri in igne.
⁋ Secundo argumentor. sequitur quod non magis displiceret eis, puniri in infemo quam in caelo vel aere. In super dicuntur puniri ab igne. quare aliter vocatur poena sensus? Respondetur. vbicumque locorum damnati sint: habent suum infernum. quia nolunt in illo loco detineri. in aere namque ante diem iudicii daemon non minus punitur intensiue quam in infeno: sed vnus locus est foetoribus plenus post diem iudicii eis propter peccata foetida datus. Ad aliud dicitur quod magis proprie puniuntur spiritus in igne quam ab igne. etiam pot dici quod puniuntur ab igne pro quanto concurrit ad notitiam qua habent spiritus ab igne, & continuo: nec ab illa vnquam spiritus euelli possunt: & considerant se non posse discedere ab igne. per ignem autem locum quencunque intelligo in quo spiritus danatus est. sed corpora reproborum hominium patientur & in igne & ab igne post diem iudicii.
⁋ Tertio arguitur. sequitur quod omnes spiritus aequaliter puniantur. consequens est inconveniens, cum inaequaliter peccauerint probatur sequela: quia aequaliter detinentur. Ad tertium nego consequentiam. nam qui plus peccarunt habent intensius nolle hic detineri, & intensiorem tristitiam secundum proportionem peccatorum: nec possunt istos actus vel passiones sequentes remittere. vermis enim conscientiae eos etiam mordet. & displicet eis peccasse non quia deo displicuerunt: sed quia cruciantur / torquentur inuidia. lstud aplius patebit ex iis quae dicemus in. xlix distinct. in materia beatitudinis: cu oppositorum sit eadem doctrina.
⁋ Sed dubitas quomodo animae in purgatorio puniuntur. Respondeo. vellent habere beatitudinem & liberari a purgatorio si deo placeret: & displicet eis suum peccatum pro quanto est dei offensiuum: ad quod sequitur tristitia: & secundum multitudinem peccatorum maior est tristitia: licet interdum possit esse poena extra locum illum ad tempus. vt scimus ex quarto dialogorum. vbi refert bea. Gregorius quendam virum sanctum retulisse quomodo viderit Theodoricum post mortem inter Ioannem papam & Symmachum patricium discinctum atque discalceatum / deductum, in Vulcani ollam iactari. Fodem libro refert Germanum Capuanum episcopum inuenisse Paschasium diaconem qui erat defunctus / stantem & obsequentem in balneis.
⁋ Quarto arguitur probando quod accidens corporeum possit animae vel daemoni inhaerere: & si hoc pro- betur eradicatur fundamentum. lam coloratur assumptum. Accidens spirituale potest subiecto corporeo inhaerere: ergo accidens corporale potest inhaerere subiecto impartibili. consequentia tenet conuenienti similitudine.
⁋ Respondetur negando antecedens nam licet anima corpus informet: & indiuisibile sit in loco corporeo: a doctoribus tamen non admittitur accidens indiuisibile posse inhaerere subiecto corporeo. & quicquid sit de antecedente: consequentia est nulla: & cosequens constanter negatur vt ex supradictis patet. Etiam ex concesso sequitur quod illud accidens & quaelibet pars eius esset infinite intensa: quod probo. capio pedale vniformiter album vt. iiii. si tota albedo in prima parte proportionali horae ponatur in secunda dimidietate: ipsa est in duplo intensior. & si in secunda parte proportionali horae adhuc tota albe do ponatur in quarta parte illius pedalitatis: iam albedo erit quaedruplo intensior. & si ita fiat per omnes partes proportionales istius horae: iam in infinitum intensa erit albedo ante finem horae. & in instanti terminante horam erit intensior quam erat in aliqua parte proportionali illius horae. ergo in illo instanti albedo erit infinite intensa. supponamus quod in illo instanti reducatur ad indiuisibile extensiue: & subiectiue sit in anima vel angelo. Non valet quod Marsilius dicit in de generatione quod non erit intensior in fine quam erat in principio: cum nulla sit albedo addita. Hoc inqua non valet: quia in secunda parte proportionali horae sunt octo gradus aequales se penetrantes: ergo tunc subiectu est album vt octo. cosequentia patet intelligenti: quia non est minus album nunc quam si tota ista albedo esset modo sub hac dispositione producta / & nunquam prius fuisset: quia existentia prior nihil facit ad intensionem praesente. Et forte istud argumentum sine addito non concludit: quia concederetur quod esset aliqua qualitas infinite intensa. immo quod amplius est, quaelibet pars ei esset infinite intensa. quia quacumque parte accepta / prius erat in subiecto corporeo: & quidlibet tale redactum ad indiuisibile / infinite intensum euadet. si enim quaelibet pars albedinis ponatur cum qualibet: iam erit infi nite intensa albedo: vt patet de albedine in corpore Christi in eucharistia secundum vnam imaginationem si deus retraheret suum corpus relinquendo albedinem sub hostia, & constitueretur vna forma: quod est deo possibile: vel retraheret se a partibus superficialibus hostiae / manendo solum in centro illius / ponedo centra indiuisibilia, & illuc retraheret se relinquendo albedinem. Sed quamuis concedam quod aliqua albedo infinite intensa secundum se & quidlibet sui ad impartibilita tem reducatur: non tamen concedo quod accidens corporeum potest subiecto indiuisibili inhaerere. & hoc me mouet: quia non est aliqua ratio illius sufficienter probatiua nec aliquo pacto suasiua: & maiores nostri nunquam admiserunt illud. Tertio, pari ratione accidens posset extendi. & si notitia ponatur in lapide quocumque nomine vocetur qualitas / vel notitia: ipsa iterum posita in anima iterato erit infinite intensa: & non erit intensior quam iam est in anima. ergo nunc notitia & denique quaelibet qualitas in anima vel angelo secundum totum & partem erit infinite intensa, contra Aristotelem & omnes antiquos: qui negabant infinitum possibile: & contra posteriores omnes qui non concedunt infinitum. & istud mihi persuadet propositum.
⁋ Quinto arguitur. dabilis est aliqua albedo vel calor suapte natura non extensus: & quilibet talis potest animae inherere. igitur. consequentia nota est cum minore. maiorem probo. capiatur corpus calidum sphaericum, & cadat super corpus planum non calidum: & faciat deus quod solum calefaciat in puncto contactus: & impediat partes illius corporis ne calefaciant aerem existentem inter corpus planum & ipsum. Tunc sic. tale corpus sphaericum non calefacit planu nisi secundum partem contactus: sed non tangit per partem diuisibilem: quia dato opposito signetur illa pars diuisibilis corporis sphaerici corpus planum tangens: ducam ex centro illius corporis ad circunmferentia tres lineas: quarum duae extremae erunt longiores: & per consequens non omnes linee ductae a centro ad tircumferentiam sphaerae erunt aequales, quod est falsum.
⁋ Respondetur negando maiorem: quia proprie illud corpus sphaericum non tangit planum: sed consequenter illa corpora se habent: quia vndique mediat aer. Nam quacumque parte illius corporis sphaerici data vicina corpori plano: psa habent tres partes, quarum vna eleuatur: & per consequens non tangit planum. Sed stando in communi distinctione, dicamus quod dupliciter vnum corpus tangit aliud. Vno modo quando ipsa non possunt esse propinquiora suis figuris saluis: & hoc modo sphaera tangit planum non in puncto, quia non est necesse ponere puncta pro argumento: sed punctaliter. Alio modo duo corpora se tangunt quando vna determinata pars vnius secundum se & quodlibet sui superficialiter tangit aliud. quo modo corpora plana se tangunt. corpora autem signata non possunt hoc modo se contingere.
⁋ Sexto arguitur probando maiorem de albedine. capio duas albedines separatas quae cum duabus eucharistiis sint pedaliter longae, gratia exempli. moueantur duo angeli vniformiter super has albedines, sic scilicet, quando a angelus est in puncto terminatiuo suae linee pedalis albae / verius albedinis: b. primo non sit tunc sic. a. albedinem maiorem paertransiuit quam b. loquor de maioritate extensiue. & non partransiuit aliquam diuisibiliter maiorem albedinem quam b. ergo datur aliqua albedo suapte natura non extensa. Aliquae sunt propositiones hic satis clarae: quarum vna est quod non est adae quate aliqua albedo maior pertransita ab a. quam b. Si ditas itota: Oppono. quaelibet pars spatii super quod mouebatur b. est pertransita. ponatur quod albefecit partes super quas mouebatur: iam non datur pars non albefacta: & quaelibet talis est pertransita ex hypothesi. igitur. Item uidlibet punctum intrinsecumn sui spatii partransiuit b igitur. si quodlibet partransiuit / totum. arguitur sic. In nullo instanti b attigit terminum ad quem, non in instanti extrinseco: quia tunc non est: nec intrinseco vt notum est, quia in quolibet instanti illius temporis dato distabat a puncto extrinseco. Ad hoc argumentum respondebitur virtualiter inferius distin. xlvi.
⁋ Vides quomodo animae in infemo puniuntur / non per calorem eas calefacientem: sed ignis & eius calor immutant continuo damna tum ad habendam notitiam sui: & necessitatur voluntas ipsius a deo / nolle hic detineri. quicumque enim locus fuerit in quo est: non potest magis locum suu exire ad nutum quam anima mea corpus meum: & ad hoc sequitur tristitia. Et licet tristitia possit produci sine nolle per displicens apprehensum & non nolitum: tamen circa hoc nunc non insisto. Vel sic, & forte apparentius. damnatus apprehem dit sua peccata perpetrata omnia in particulari / deo coagente, que particulariter nult. vel apprehendit quodlibet tanquai displicens. & ita de quolibet peccato perpetrato habet tristitiam: & si peccatum sit maius & magis dei offensiuum: maior sequitur tristitia. Verum quia a multis poena tristitiae non satis ponderatur: dignu duxi paucis quaestionem vnam super hac tractare.
On this page