Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

An tristitia sit magna poena

⁋ Distinctio. Quadragesimae quartae Quaestio Septima. Eptimo igitur & vel imo in hac distinctione quaeritur. an tristitia sit magua poena. Respondetur per aliquas com clusiones. Prima est. Tristitia est magna poena.

⁋ See cunda conclusio. Tristitia potest esse tanta vt virum destruat & tollat de rerum natura.

⁋ Tertia conclusio. Non potest dari maior poena quam tristitia. Possem magnitudinem tristitiae probare per poenam inferni vel purgatorii: sed quia hoc esset vti circulo in probatione: aliter procedam per notiora. Probatur prima conclusio, honesta laetitia est maxime expetibilis: ergo tristitia potissimum circa culpam non bene detestandam / est maxime fugibilis. tenet consequentia per regulam topicam. Antecedens manifestum est: quia habeat papa, rex, vel episcopus quicquid voluerit in bonis quibuscumque, sine laetitia putabit se nihil habere.

⁋ Accedo ad secundam conclusionem: quia probatio duarum vltimarum conclusionum ostendit primam. Omne illud quod corpus notabiliter desiccat / virum occidit. sed sic est de tristitia. igitur. minor patet ex illo Prouerbiorum. xvii. Animus gaudens aetatem fioridam facit: spiritus tristis desiccat ossa. Et prouerbiorum xv. dicitur. Cor gaudens exhilarat facien: in moerore animi deijcitur spiritus. In super multi tristitia victi sunt qui ab hominibus vinci non poterant: & seipsos interemerut vt Aiax Thelamonius, Hannibal, Cato vticensis. Quot sunt item qui tristitia concepta de amicis & seipsis mortui sunt in illa? Antiochus vt refertur. i. Machabs vi. incidit in languorem prae tristitia: & dixit. Ecce peo in tristitia magna in terra aliena. Saeculo nostro id etiam in aliquibus comperimus. Praeterea tristitia nocet vitae & eam corripit: ergo maior tristitia magis nocet ac tanta potest esse tristitia vt homo non possit dura re propterea recte exponitur verbum Christi Matth. xxvi. Tristis est anima mea vsque ad mortem. vtputa. si tristitia esset maior / nequirem durare, naturaliter supple

⁋ Tertia conclusio probatur sic. Inuidus maxime torquetur: & hoc no est nisi quia maxime tristatur igitur. consequentia est clara. minor patet: quia dolet de rebus opimis & prosperis illius cui inuidet. iuxta illud Horatii Inuidus alterius macrescit rebus opimis. Maior probatur. Nam passio animi eius scilicet tristitia immutat vultum: & facit virum deformen. Hinc Ouidius graphice domum Inuidiae describit. vt in. xlii. distin. ii. allegauimus. Insuper laetitia mentis multo magis delectat & syncerius qui corporis voluptas: alioquin in ea non esset beatitudo: & nobilius subit ctum habet nobiliorem qualitatem. sed anima corpori praestat. igitur. Tristitia autem plus torquet quam dolor simplex. voco dolorem simplicem qui no habet tristitiam admixtam. Praeterea magnanimus existens in clara fama si in aliquid incidat quod suam famam laedit / denigrat / lacerat: sic torquetur tristitia vt maior poena adhiberi nequeat. Audiuimus de viro solum mediocris famae: qui cum pronunciaretur nouissimus in theologiae licentia in nostra facultate Parisiana: semimortuus cecidit. Quid contingerit iis qui diu litigam do / pinguia beneficia: aut pugnando regna / vel imperia diuersa amiserint: nemo est qui non nouerit. & secundum magnitudinem rei amissae crescit tristitia Quid vero infelicius euenire possit quam amittere regnum caeli: societatem beatorum spirituum cum tata laetitia: & trudi in carcerem erumnis plenum perpetuo? certe perpetuitatis consideratio nulli dubium est quin mirabilem pariat tristitiam. Sed de hoc vbi de gaudiis / & poenis loquemur: particularius postea dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7