Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Quibus prosint suffragia ecclesiae

⁋ Distinctionis Quadragesimaequintae. Quaestio PrimaRia principa liter in hac distine ctione quadragesi maquinta inquirere pono. Primo de suffragiis: quibus valeant: & ad quid. Secundo de sepultura mortuorum ad quid illa conducat. Tertio an sancti pro no bis & existentibus in purgatorio orent. De suffragiis primo inquiram, quibus prosint suffragia ecclesiae. Pro quo pono conclusiones.

⁋ Prima est. Suffragia ecclesiae non prosunt damnatis probatur Nam quarto de ciuitate dei dicit diuus Augustinus Si scirem patrem meum in infemo / non plus orarem pro eo quam pro diabolo. Et Baptista tertio Calamitatum. Sed neque rex erebi quemquam tranare paludem: Nec superis iterum reddi sinit.

⁋ Secunda propositio. Suffragia ecclesiae non prosunt existentibus in caelo. Nam ipsi sunt in termino: quorum gloria non augetur: sicut nec poena existentium in infemo diminuetur. Hoc patet in Enchiridio. lxv. c. & de cele. mis. c. Cum Marthae .S. Tertio loco. vbi dicitur. Iniuriam facit martyri qui orat pro martyre. Et propterea vt Innocentius tertius archiepiscopo Lugdunensi illic scribit, mutata est oratio sancti Leonis, vt pro nobis oraret: pro quo olim orabatur.

⁋ Tertia conclusio. Suffragia ecclesiae ali quid prosunt: & aliquibus. alioquin ecclesia frustra oraret pro defunctis: & sic erraret: quod nefas est dice re. Et ostenditur per illud. ii. Machabeorum. xii. Sancta & salubris est cogitatio pro defunctis exorare, vt a peccatis soluantur. Quod tangit idem Baptista libiii. Alphonsi dicens. Propterea caeso rediens Macha peus ab hoste Immensum Solymas argenti pondus ad arces Misit / opem sociis qui cum virtute suprer mam Clausissent pro lege diem. Et paulo ante in eodem. Haec homines quotiens iterant libamina vel cum Aere iuuant inopem vel pneumina sancta precantur: Aut auido minus indulgent obsonia ventri. Sic deus edixit: tali perfundimur auta. Diuinam sentimus openmitescit auernus: Exilium decrescit: habent fessi ocia manes. In super arguitur ratione. Aliquis potest satisfacere pro viuo: ergo & pro defuncto. patet consequentia: quia defunctus est capax liberatiois a poena sicui & viuus: quia actualiter poenam patitur. Sed siquis totum valorem operis sui referat in satisfactionem alterius: nullo modo satisfacit pro seipso. Nam existens dominus fructuum operis sui / & omnino applicans fructum alteri: nihil sibi retinet, quemadmodum si pro se oret: totum sibi prodest, non tamen sibi ipsi minus meretur de gratia & gloria: quia illa non meretur alteri.

⁋ Quarta conclusio. Suffragia ecclesiae prosunt existentibus in purgatorio. probatur sic. aliquibus prosunt. secundum tertiam praemissam: & non existentibus in caelo aut infemo per primam & secundam: ergo prosunt existentibus in purgatorio: a sufficiente diuisione. Appellamus existentem in purgatorio defunctum / vbicumo locorum fuerit: modo non discesserit in originali vel mortali: sed sit debitor poenae temporariae

⁋ Contra primam conclusionem argumentor per argumentum commune de Traiano liberato precibus beati Gregorii: qui tamen erat in inferno quia beatum lgnatium discipulum beati Ioannis euangelistae: & aliquos alios morti tradidit iniuste- ltem ecclesia canit. Aporta inferi erue animas eorum. In super in Vitis patrum legitur quod Beatus Macharius liberauit quendam gentilem presbyterum qui asseruit se esse damnatum. Praeterea in vita sancti Brandani continetur quod & Altisi. in fine sui quarti allegat ex Praepositino) quod beatus Brandanus vidit ludam incedentem per prata: & cum quaereret ab eo quare non esset in inferno: respondit quod ad tempus refrigerium habebat propter bona quae fecerat.

⁋ Ad primum, nescio vnde sit origo illius historiae: cum attribuatur loanns Damasceno qui multo tempore praecessit beatum Gre gorium. Solutio autem communis est quod non erat finaliter damnatus. sed cum fuerit liberatus: hoc palam est satius est dicere quod precibus beati Gregoriifuit vitae restitutus: & meruerit: & decesserit tandem in gratia. Ad aliud, non recipio illud de beato Machario nisi aliunde doceatur certius, nec etiam illud quod nai ratur in vita illius sancti patris beati Brandani. Ali qui namque ineruditi interdum putantes sanctos ex tollere falsa asserunt in eorum vitis. hic autem sanctus pater fiorens multis miraculis / pater fere trium milium monachorum vt memoriae proditum est: non ista dicebat vt opinor: sed quidam alius asseruit hoc esse ab eo dictum. Per portam autem inferi intelligitur purgatorium. quomodo limbus patrum interdum appellatur infernus. vnde dicebat Iacob Gene. xlii Deducetis canos meos cum dolore ad inferos. & xxxvii. Descendam ad filium meum lugens in infer num. & Iob. xvii. dicitur. In tenebris straui lectulum meum: infernus domus mea est. Insiste tu ipse de his qui resuscitati erant in vetere & nouo testamento. forte aliquorum animae erant in purgatorio: aliquae in caelo: & decesserant forte in mortali. Hoc autem non est directe contra nostram conclusionem: quia tales sint extra communem legem.

⁋ Secundo argumentor. Anima Christi descendit ad inferos & redemit ani mas quae ibi fuerunt. sed aliquae erant in infemo. ig tur. In super per distinctionem beati Augustini in Eni chiri. quae etiam citatur, de celebratione missarum. cap. Cum Marthae. &. xiii. q. ii. c. Tempus. quidam sunt valde boni: quidam valde mali: & his non prosunt suffragia. quidam mediocriter boni: & quidam mediocriter mali. & illa membra non coincidunt. ad quod enim distinxisset Augustinus quatuor membra / si essent solum tria in re? ergo per mediocriter malos intelligit existentes in paucis peccatis mortalibus: quo modo multi intelligunt.

⁋ Respondetur concedendo quoi anima Christi descendit ad inferos. sed nego quod omnes animas ibi existentes liberauerit: quia solum debitrices poenae. vt beatus Gregorius dicit in quadam homilia festorum paschalium. sed electorum suorum nullum apud inferos reliquit. Purgatorium autem est infernus inferior ad hos qui puniuntur hic superius. & sic non obstat illud psalmi. lxxxv. Fruisti animam meam ex inferno inferiori. Ad secundum dico quod per mediocriter bonos intelligit existentes in venialibus, & in eorum poenis. per mediocriter malos intelligit existentes in venialibus & debitores poenae pro mortalibus, de quibus acta est poenitentia in hoc mundo. Et licet illa membra coinciderent: non esset disconueniens. nam in vulgari modo loquendi idem intelligimus per mediocriter bonos, & mediocriter malos. Limitatio autem glos sae in capitulo Cum Marthae. quod suffragia tollunt geometrice & non arithmetice. nihil valet cum secundum suffragium sit vel esse possit adeo bonum, vt primum: & tertium aeque bonum, ac secundum. nam pure voluntatium est dicere posteriora non tantum tollere quantum priora. melior autem esset disceptatio de illo qui decedit in mortali & veniali. nam veniale punietur solum temporaliter vt putamus. & videtur quod illi quo ad diminutionem poenae venialium prosint suffragia. quales forte vocantur mediocriter mali a beato Augustino, qui cum mortalibus & venialibus decedunt. Sed dices: illi pro quibus ludas Machabeus misit pecuniam erant damnati. quia habebant pecuniam idolorum sub tunicis. Praesumebat quod poenitebant de peccato.

⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. sequitur quod tunc superflue quis orat, cum illi non prosit oratio. Respondetur. oratio mea tunc in sinu meo convertetur. nam intentio mea interpretatiua est vt ad me redeat si illi non prosit.

⁋ Secundo arguitur. oramus pro morientibus statim post baptismum: quos tamen scimus baptizatos. igitur. Re spondetur. dicimus missam pro paruulo baptizato vt nobis prosit: & ad commendandum mysterium redemptionis, & ad incorporandum talem in ecclesia cum aliis. nam si est baptizatus / statim euolat. si non est: protinus ibit ad limbum puerorum: & iterum ei non prodest. disiunctiua autem est certa certitudine infallibili: licet altera pars sit certa certitudine solum morali. puta quod est baptizatus vel non. Petis, an talis certitudo sit fides: cum sit assensus firmus & ineuidens. dico quod sic. nam si ego baptizem / sum certus de nac categorica. iste est saluatus. quia haec dependet ab his, quilibet rite baptizatus habet gratiam baptismalem. ille est huiusmodi. igitur. maior est de fide. & minor mihi certa: quia ego scio me intendis se: protulisse verba: & aquam proiecisse. & alter est certus de disiunctiua certitudine fidei nullum for te assensum habendo circa categoricas: vel certitudinem moralem de altera.

⁋ Contra duas posteriores conclusiones simul argumentor. Per illam viam renitimur iustitiae diuinae liberando aliquem a purgatorio quem deus vult punire: & sic malum erit impunitum. In super sic actus exterior aliquid boni super actum interiorem addet. probatur. si sortes relinquat haeredi vel legatario celebrandas. xxx. missas pro se: & plato totidem & nihil siat pro platone: sed pro sorte: sortes citius liberabitur. alioquin suffragia ei non prodessent.

⁋ Ad primum nego quod orans pro defunctis com trauenit iustitiae diuinae: quia deus decreuit hand animam purgari per ignem: nisi aliquis pro ea oret, nec malum erit impunitum: quia iste orans patitur poenam pro amico non potente sibiipsi subuenire Ad secundum nego de praemio essentiali. de ad celeratione autem ad gloriam, & ad habendam gloriam essentialem, concedo. & quo ad hoc conditio diuitis est melior quam pauperis: & habentis multos amicos pro se orantes. iuxta illud Iob. Miseremini mei: miseremini mei / saltem vos amici mei: quia manus domini tetigit me. Iob. xix. Obiicies. ergo non sufficit velle celebrare pro aliquo ad liberandum illum a purgatorio. vel si requiratur exequutio quo ad hoc: sequitur haec conclusio. Melius est habere sacrificium presbyteri celeriter celebrantis vt in Gallia, quam diu celebrantis vt in Scotia vel Hispania: quia in fine missae solum iste libe rabitur. ponamus quod celebratio vnius missae libe rabit aliquem a purgatorio. In super melius erit habe statim post mortem. ccclxv. missas qui habere presbyterum quotidie celebrantem per annum. Patet quoniam si tot missae hunc liberabunt: omnes celebratae mox post mortem eum liberabunt: quae si successiue fiant / non ita cito liberabunt. Respondetur. requiritur actus exterior: & caeteris paribus missa impigre celebrantis est melior. sed crebro caetera sunt imparia: quia deuotius alter sacerdos celebrat: & plura dicit. quapropter neutrum modum reprobamus dummodo bene fiat iuxta com suetudinem regionis. Ad secundum dico argumentum concludente quo ad liberationem a poena: sed non oportet esse melius: cum possibile sit mereri plus de praemio essentiali celebrando per annum: vel obitum instituendo seu fundando in maiorem gloriam dei. sed neutrum istorum alteri praeferimus: quia vtrumque est bonum suo modo.

⁋ Secundo arguitur. Apocalypsis. xiiii. dicitur. Opera enim illorum sequuntur illos. ergo non iuuantur alienis operibus. Item Ecclesiasti. ix. di citur de mortuis quod non habent partem in opere quod sub sole geritur. Insuper mala opera viuorum non possunt nocere mortuis: quia nullus punitur bis. ergo nec bona opera eis prodesse possunt.

⁋ Ad primum dicit beatus Augustinus: & magister allegat in litera, quod opera facta pro mortuis dicuntur opera eorum: inquantum meruerunt in vita vt pro eis fierent. & hoc nihil aliud est quam decedere in gratia, & in debito poenae. Ad secundum. hoc est verum ad augmentum gloriae vel gratiae. Ad tertium dicitur quod deus pronior est ad miserendum quam puniendum.

⁋ Nunc concludam paucis ea quai hac pri- ma quaestione diximuscilicet quod possumus mereri liberationem poenae existentibus in purgatorio qui non possunt seipsos iuuare. Ad hoc probationes adduximus. & probatur adhuc per glos. i. ad Thess. iiii. super illo verbo nolumus vos) & per Augustgi in sermodoe de verbis apostoli. Sed si alicui vel aliquibus omnem fructum operis mei applicem / & pro illo praecise faciam: non mereor aliquid de liberatione poenae quo ad meipsum: nisi ab ter non egeat tanto fructu. nam sic oratio mea mini proficit: quia est intentio mea interpretatiua quod in me redeat, vbi expresse alteri non applicatur. Durandus tamen dicit quod non possum alteri mereri liberationem culpae venialis, nisi culpa fuerit prius remissa. Hoc puto falsum, & dico consequenter ad dicta quod culpa venialem remitti in infemo nihil aliud est quam poenam illic pati pro illa: & hoc sufficit. & a fortiore in purgatorio. Si igitur pati pro culpa veniali est culpam venialem tolli in alio saeculo: me rogante pro diminutione illius poenae poena delebitur: acsi esset poena respondens vni culpae mortali prius in via dimissae. Vlterius dico non esse prudentem quim seneglecto suffragia sua mortuis applicat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1