Quaestio 6
Quaestio 6
An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
⁋ Distinctionis Quadragesimae quintae Quaestio Sexta. Lterius in eadem diquam stinctione quadragesimaquinta quaeram nonnihil de memoria & reminiscentia. an scilicet homo in resui rectione, vel anima separata possit reminisci eorum qua in hac vita acquisiuit. Pro qua materia duas absoluam quaestiones. Prior erit: an sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis. quia Aristoteles in suo libello de sensu & sensato / videtur solum ponere memoriam sensitiuam. Secundo inquiram an maneant habitus memorandi in intellectu sicut ipse intellectus. Pro priore declarabo aliquos ter minos.
⁋ Interdum memoria pro potentia memoratiua capitur. Et sic intellectus est potentia memoratiua intellectualis: & aggregatum ex corpo te aliquo & anima est memoria sensualis vt occiput. Nam habens magnum occiput vt nouimus, est foecundae memoriae. & occipite laeso homo non amplius memoratur. De illa autem potentia nunquam inter philosophos reuocatum est in dubium: licet de aliis contendatur. Nam Arist. ii. de anima textu commenti. cxl non ponit nisi duos sensus interiores, scilicet sensum communem & phantasiam: quam aestimatiuam & memoriam vocat. Auer rois vero secundo de anima, textu commenti. cl. ponit solum quatuor: praedictos duos, & cum hoc aestimatiuam & phantasiam. Auicem. autem sexto Naturalium ponit. v. In hoc tamen omnes conveniunt quod in occipite est memoria. Non pono ego aliquam sensationem animae soli inhaerere: sed suo organo. hoc est aggregato ex anima cum determinata parte corporis, quaere ita sentiam: alibi locupletius detego.
⁋ Tertio capitur memoria vt distinguitur contra reminiscentiam, pro iudicio scilicet quo quis propte iudicat de aliquo praeterito: vt se hoc audiuisse / vidisse / vel aliter co gnouisse. vt si quaeratur abs te an sis memor quam do rex nouissime intrauit vrbem: si respondeas in proptum: omnes dicent te bene memorari. si nescias in promptu respondere, sed dicas / cogitabo: & mora temporis syllogizando bene iudices: dicent te reminisci: & in mentem habitum remissum vel perturbatum reuocare de potentia ad actum:
⁋ lstis notatis pono aliquas conclusiones. Prima est. Aliqua est memoria sensualis & quia sermones sunt accipiendi secundum materiam subiectam: vides in qua significantia vocabulum nunc accipiam: ideo hoc non amplius explico. Probatur haec conclusio. nam bruta habent memoriam: ergo ipsa non est tollenda ab homine. antecedens patet quia brutum habet tam actum memorandi quam habitum: ergo habet subiectum illius actus & habitus. Assumptum probo: quia canis suum dominum perdens / interdum per sex vel septem miliaria redit ad domum domini sui: quod non facit alia ratione nisi quia apud se habebat habitum domus & itineris, per quem exit in actum. Hoc etiam patet in omnibus perfectis brutis. Praeterea senes / pueri / & nani sunt exiguae memoriae. vt Aristoteles dicit in de memoria & reminiscentia. & experientia est ad hoc ob humores in potentiis dispersos. ergo actus memorandi aliquis est remissus vel impeditus ne quis possit prompte exire in suum actum. sed illud no potest esse in memoria intellectiua, ad sensum declarandum in quaestione sequente. igitur. Haec conclusio est Aristotelis in libro praenominato.
⁋ Secunda conclusio. Aliqua est memoria intellectiua. probatur. aliquis est actus memorandi intellectiuus: ergo eius subiectum est intellectus. sensus enim non potest esse sub ectum actus intelligendi. probatur antecedens: quia memoramur & reminiscimur actuum voluntatis malorum quos fecimus. alioquin illos confiteri ne sciremus. Praeterea Seneca in suo libello de. iiii. virtutibus cardinalibus dicit tres partes esse prudentiae, scilica memorari praeterita: praeuidere futura: & ordinare praesentia. prudentia autem ad intellectum pertinet: vt videre licet sexto Ethicorum. ergo memoria pertinet ad intellectum. In super memoramur de intellectionibus nostris vniuersalibus praeteritis. sed apprehensiones vniuersales pertinent ad intellectum, & nullo modo ad sensum, iuxta communem scholam. igitur.
⁋ Tertia conclusio. Aliquando rerum sensatarum simulacra a memoria sensitiua in parte vel in toto decedunt. Probatur haec conclusio. nam si interdum petatur a nobis de aliquibus rebus sensatis an eas viderimus: nescimus respondere quod sic. similiter post discursum habitum reminisci nescimus, etiam omni passione seclusa manendo in quiete, notum est autem quod ira, tristitia / timor / & potus excessiuus / memoriam obtundant, vel conversio actua is ad alia: & non modo actualis, sed etiam habitualis. nam qui multarum rerum species habet: non adeo facile memoratur vel reminiscitur vt paucas habens, vt experimur. Secundo arguitur ad idem. subiectum actus memorandi alteratur & corrumpitur successiue (de subiecto sensus loquor) ergo actus me morandi proportionabiliter perit. consequentia tenet: quia accidens non migrat de subiecto inhaesionis. Insuper post longam aegritudinem & variam humorum agitationem videmus quod homo multorum obliuiscitur. & hoc dicit Aristoteles in praedicamentis de habitu in praedicamento qualitatis. Tertio arguitur. interdum cadit obliuio in hominem: ergo species corrumpuntur in parte vel in toto. tenet cosequentia ex terminis, quia obliuio nihil aliud est quam specierum remissio, vel totalis extinctio. Sed obliuio trifariam capitur. vno modo pro totali corruptione simulacrorum quae erant in memoria. Secundo pro cor ruptione eorum partiali, hoc est pro eorum remissione. Tertio modo magis communiter pro specierum indispositione, quando scilicet homo non potest pro pte exire in actum memorandi quamuis simulacra rei sensatae penes se habeat in memoria. Quarto arguitur. homo non semper exit in actum similem actui quem alias habuit, & conformiter ad habitum alias habitum: & hoc non est per corruptionem specierum in intellectu, vt in quaestione sequente dicetur: ergo per corruptionem partialem vel totalem in potentia sen sitiua memoratiua.
⁋ Contra primam conclusionem arouitur ostendendo quod probatio conclusionis qua probamus. bruta pollere memoria per hoc quod canis ad domum magistri redit, sit nullius momenti. Formicae namque in antrum proprium reuertuntur: vt passim vide mus in calore: & de futuris sibi prouident grana recondentes in antro suo: quae si humectata imbri fuerint, ponunt ea ad solem & ea torrent, ne cito pu trefiant: & tamen non conceditur prouidentia inesse talibus bestiolis imperfectis. igitur.
⁋ Respondetur. aliquam sunt bruta imperfecta quae non habent veram prudenm tiam sed metaphoricam. vt dicitur primo Metaph. habent tamen instinctum naturae caelitus collatum ad se pseruandum in esse: vt formicae / & araneae, nec faciunt hoc ob praeteritorum recordationem. nam formica in aestate nata quae hyemis rigorem nondum experta est, hoc facit. talia enim animalia semper vniformiter operantur a tota specie. nam vides omnes araneas & formicas similiter agere. et si a suis sedibus in aliqua bona distantia lapsae fuerint: redire nequeunt. sed oppositum faciunt equus / canis / & huiusmodi animalia perfecta. Secundo, etsi formicae prudentiam haberent: non infirmatur conclusio: sed potius confirmatur.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur auctoritate Aristotelis in suo libro de mi moria & reminiscentia, dicentis memoriam esse praesen tationem primi sensitiui: & si sit intellectiui, hoc est per accidens. Respondetur. Aristoteles vidit pro hoc statu in quo eramus (nam de alio parum nouit) quod intellectus non poterat exire in operationes memoriae intellectiuae sine memoria sensitiua. quomodo alteratio organi impedit actus memoriae. ideoque hoc dicebat
⁋ Arguitur contra vtramque conclusionem simul. Actus memorandi non habet obiectum ergo nullus est talis, consequentia tenet: quia omnis actus in aliquod obiectum fertur. Antecedens probatur quoniam vel ipsum est res sensata: vel actus praeteritus. sed non potest dari vnum, nec alterum. igitur.
⁋ Respondetur. habitus productus a notitia actuali rei alias cognitae producit notitiam abstractiuam cum potentia in absentia obiecti. nam habitus vicem obiecti in hoc supplet: quia non aliter species vel habitus ponitur in memoria. sed actus memorandi proprie est iudicium quod actum & rem sensatam habet pro obiecto pertiali: & complexum. vt iudico quod audiui priorem Sorbonae disputantem in die veneris. loco verbi iudico dicimus memini, recordor / vel scio. modo istud iudicium habet complexum pro obiecto. sicut hic, scio triangulum habere tres. habet etiam pro obiecto partiali actum sensus vel intellectus, & priorem Sorbonae: quia notum est, ad quodcumque actus potentiae terminetur: llud dici obiectum eius. sicut alias de obiecto scientiae & fidei diximus, de obiecto propinquo & remoto, nec oportet hic aliam difficultatem facere.
⁋ Sed contra hoc arguitur. Per illud sensus non potest habi re actum memorandi, contra primam conclusionem. quia actus sensus non potest habere actum potentiae pro obiecto. Respondetur negando sequelam. & ad probationem nego quod sensus non potest habere actum sensus pro obiecto. nam sensatio est extensa & cadit sub obiectum sensus: non enim solum sensibilia sensuum exteriorum cadunt sub obiectum sensus communis: sed etiam sensationes ipsae exteriores: iuxta Aristotelem secundo de anima. quia se habet sicut centrum circuli ad sensus exteriores qui sunt in circunferentia: a quibus ad sensum communem deferuntur per species. Sed verum est quod actus intellectus nullo modo potest esse obiectum alicuius sensus. licet aestimatiua in bruto quae communiter cogitatiua in homine vocatur, eliciat intentiones insensatas ex speciebus sensatis. vt ouis ex specie sensata lupi, specien insensatam inimicitiae: & ex specie sensata ouis / speciem amicitiae elicit. sed illuc solum arguit nobilitatem illius potentiae sensitiuae qua data est animalibus ad fugienda nociua, & ad prosequenda amica.
⁋ Secundo arguitur. Illud iudicium prior Sorbonae disputauit: vel Sortes fuit: non pro- ducitur a notitia abstractiua sola, quod probatur: quia alioquin propositio esset per se nota: cu omnis propositio cuius iudicium causatur a notitia terminorum abstra ctiua vel intuitiua, sit per se nota. Assensus enim non potest generari nisi aliquo istorum modorum: vel ex sola intuitiua notitia terminorum: quemadmodum generatur assensus propositionis contingentis euidentis: vel ex assensu antecedentis prioris & bonitate consequentiae: vel ex quacumque notitia terminorum: hoc est rerum significatarum per terminos: & sic est assensus propositionis per se notae. vel quarto per imperium voluntatis. sed nullo istorum. iiii. modorum generatur. Forte dicis. hic assensus, prior Sorbonae disputat, causabatur ex notitia rerum significatarum per extrema: & ille assensus actualis euidens genuit vnum habitum, qui quidem habitus inclinat in assensum istius, prior Sorbonae disputauit: tempore disputationis lapso. Contra hoc arguo. assensus propositionis de praeterito & de praesenti specie differut secundum communem neotericorum scholam: quia numquam iudicia pro positionum non synonymarum sunt eiusdem speciei. modo ratione copularum propositiones ipsae non sunt synonymae, quae sunt obiecta propinqua horum assensuum. Forte dicis, non disconuenit habitum aliquem in clinare immediate in actum alterius speciei ab actu a quo emersit. & sic non inconvenit habitum causatum ex assensu actuali de praesenti istius, prior Sorbonae disputat, inclinate in assensum actualem illius de praeterito: quamuis illi duo assensus actuales specie differant: cum habeant eadem obiecta remota: hoc est eadem extrema, & res significatas per ea. Obiicio. ergo habitus causatus ex assensu istius, mula est sterilis: vel animal est risibile: inclinare poterit in assensum istius immediate: omne animal est risibile: vel i omnis mula est sterilis, quod non est dicendum.
⁋ Respondetur. tenem do cum antiquis quod assensus propositionis de praeterito & de praesenti sint eiusdem speciei: argumentum esset ex tinctum, vt inter arguendum dictum est. Ego autem non libenter dicerem quod habitus aliquis acquisitus inclinat immediate in actum alterius speciei ab actu a quo emersit. quia illo admisso das mihi modum sustinendi quod vnus habitus simplex inclinabit in quoscumque actus specie differentes. Et sic non oportet multiplicare habitus specie distinctos ab actibus specie distinctis: licet homo possit habere re fugium, dicendo quod habitus qui est vsus & fruitio: vtpote acquisitus ex tali actu, diligo Sortem propter deum. inclinat immediate in dilectionem Sortis qui est alterius speciei ab actu quo diligo Sortem propter deum. Pronunc igitur dico aliter ad argumentum: quod sicut notitia intuitiua extremorum de prsenti causat iudicium euidens de enunciatione vnius ex tremi de alio: sic notitia abstractiua extremorum ab illa intuitiua prodiens generat iudicium euidens de praeterito de enuciatione vnius extremi de reli- quo. Et ad nodum argumenti quando infers: ergo propositio illa est per se nota: cum quaecumque notiti terminorum eius causet eius assensum, nego consequentiam. quia ad propositionem per se notam requiritur quod quae cumque notitia abstractiua terminorum eius causet ei iudicium in quocumque terminos intelligente: siue ab tractiua intuitiuam percesserit, siue non. modo non qui libet audiens illam propositionem & terminos eius intelligens / ei assentietur. Etiam nosti quod alia est notitia abstractiua intuitiuam & rem sensata sequens: & alia nullam talem praesupponens. aliter enim iudicat caecus factus in senecta, de coloribus qui colores sensit: & aliter cecus natus. Ad propositionem autem per se notam requirit quod quilibet assentiatur illi cum formatur: quancum quod notitiam terminorum in quacumque abstractione habeat. Quartum autem modum generationis assensus per solum imperium voluntatis nego, tamquam falsum, nego, n quod solus actus voluntatis generet fidem. licet ita Ocltam in fine sui secundi, & Grego. in prologo opi nati sint. hoc namque apud me non est verum: vt in prologo Primi in generatione fidei latius dixi.
⁋ Modos ergo de generatione assensus aliter ponere opus est. Primo modo generatur iudicium de praesenti euidens, de contingenti per notitias intuitiuas rerum significatarum per terminos, vt paries est albus. Secundo modo per notitias abstractiuas, illas intuitiuas praesupponentes generatur iudicium euidens de praeterite vt a. paries fuit albus. Tertio modo per argumentationem assentiendo bonitati consequentiae & ancedentiQuarto modo generatur assensus per quancumque notitia abstractiuam quantuncumque imperfectam in quocumque ratione vtente, & terminos apprehendente. talis autem assensus est propositionis per se notae. Quinto modo generatur assensus ex ratione & affectione voluntaris simul. Impresentiarum non occurrit alius modus naturaliter, nisi hos subdiuiseris. nam si ratio sola sine affectione voluntatis ( quod non credo) sem per assensum produceret: non esset quintus modus. Et haec de memoria sensitiua & intellectiua. aliqua autem ex quaestionis sequentis determinatio ne notiora euadent.
On this page