Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 7
An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita⁋ Distinctionis Quadragesimae quitae Quaestio Septima. Estat titulus quaellstionis in praecedente quaestioni propositus. An scilicet ma neat habitus memorandi in intellectu integer sicut inte lectus ipse.
⁋ Pro solutio R xus ne quaestionis pono aliquas conclusiones. quarum Prima erit secudae conclusioni quaestionis praecedentis multum affinis propter ali qua hanc materiam concementia. Potest acquiri ha- bitus in anima dum corpus informat, qui mane bit in anima separata.
⁋ Quinta conclusio responsiua ad titulum quaestionis praecedentis quae vtramque quaestionem contingit, est haec. Non omnium quae homo acquisiuit in hac mortali vita reminiscetur vel memoriae mandabit.
⁋ Prima conclusio duas habet partes: quarum prior est. potest acquiri habitus in anima separata. quae probatur sic. in quacumque potentia potest acquiri actus habitus generatiuus, in illa potest generari habitus: sed in anima potest haberi actus habitus generatiuus. igitur. consequen tia tenet cum maiore. minor patet tam in actibus in tellectus quam voluntatis. Secunda pars probatur: quia nunc est in anima, in corpore: & manebit idem subie ctum post mortem: ergo non videtur quomodo cor rumpi debeat. istud latius patebit per dicenda-
⁋ Secunda conclusio ostenditur. nam habitus potest: corrumpi per actus sibi virtualiter contrarios: hoc est per actus formaliter contrarios actibus habitus. vt calor aquae corrumpitur per formam substantialem aquae: quae calori virtualiter contrariatur. ani ma autem non potest corrumpi ab vlla creatura: quia creatur a solo deo: ergo no potest corrumpi nisi a solo deo. Sed dicis. hoc concludit Adam non posse occidi a creatura. ostendo aliter per verbum Christi Matthaei. x. Nolite timere eos qui occidunt corpus: animam autem non possunt occidere.
⁋ Tertia conclusio probatur sic. omne quod corrumpitui a suo contrario corrumpitur, vel ob corruptionem subiecti: vel per subtractionem causae a qua depen det. vt lumen in medio per subtractionem corporis luminosi: vt lumen in luna per distantiam solis vel lumen in aere per subtractionem corporis luminosi. sed nullo istorum modorum habitus in ani ma corrumpitur: saltem corrumpi non oportet, non a contrario: quia non quilibet habitus habet contra rium: & si habeat contrarium / non oportet applicare. Insuper in patriam nullum contrarium adducetur, quic quid sit in via. Nec per corruptionem subiecti ex con clusione praecedente, nec per subtractionem causae a qua depedet: quia habitus non dependet a conatu actuali animae, sicut actus: vt videmus in dormien te. Forte dicis. requirit dispositionem corporis ad sui conseruatione. Contra hoc arguitur. ab eisdem causis res aliqua conseruatur & acquiritur. sed habitus potest sine corpore acquiri: vt patebit ex conclusione sequente. ergo potest manere sine corpore. Praeterea habitus manet cessante actu per tempus aliquod. ergo perpetuo, nisi ponatur corrum ptiuum eius: sicut forma aquae calorem corrumpit, & ponit frigus suapte natura. modo nihil in anima si non ponatur actus contrarius, habitum corrumpit vel ponit contrarium. Et hoc ostenditur ex illo Lucae. xvi. Fili recordare quia recepisti bona in vita tua: & La zarus similiter mala. ergo diues epulo / hoc est anima diuitis epulonis qui fuit, recordabatur eorum quae fecit in vita: & tamen anima fuit separata. Idem expresse voluis Hieronymus in prologo bibliaco inquiens. Disca mus in terris quorum scientia manet in caeio. ac si diceret. Habitus quos acquirimus in terris, in caelis remanebunt. Postremo ad eandem conclusionem argumentor. si habitus non manebunt: frustra tot excu bias nocturnas & lucubrationes studio homines impi derent siomnia repente corruerent.
⁋ Quarta conclusio probatur sic. Anima separata habet potentiam intelle ctiuam & appetitiuam: ergo potest ponere actum circa obiectum praesentatum, sed illae potentiae sunt receptiuae habitus: ergo possunt recipere habitum. Secundo probatur idem. nam anima in corpore corruptibili potest acquirere tam actus quam habitus: ergo & separata. tenet consequentia: quia perfectius se habet sepa rata quam in corpore corruptibili.
⁋ Quita conclusio ostenditur: quia homo habet multas notitias actuales & habituales sensitiuas, quas non oportet habere in resurrectione. nam quando anima separatur a corpore in morte: omnes illae notitiae corrunpuntur ad corruptionem subiecti: nec oportet tales reassumpto corpore creari iterato a deo. ergo conclusio vera-
⁋ Contratertiam conclusionem argumentor. Ex ea sequitur, quod vir senex habet tot ha bitus grammaticos / logicos / & historicos quot vn quam habuit in iuuenta. consequens est contra experien tiam, cum non possit exire in actum ab illis habitibus elicitum, vt in iuuenili aetate. sed habens habitum prompte & delectabiliter exit in actum sui habitus
⁋ Respondetur concedendo sequelam. & nego quod con sequens sit contra experientiam. sed pro hoc statu in quo sumus, habitus animae non potest exire in suos actus facile sine corporis habitu, vel eius bona dispositione: quia est animae instrumentum. secus est de anima beata, vel a corpore corruptibili separa ta. Corpus enim quod corrumpitur aggrauat animam. Sapientiae. ix. lstud autem est in poena peccati. Vnde dicit Augustinus i de libe. arbi. ca. x. Poena peccati est quod mens aliquando perspicuas ratiocinationes for midet: & de inuentione veritatis desperet. aliquando etiam conetur in lucem intelligendi: & rursus de cidat fatigata. vbi multas mentis poenas ponit. Anima autem separata & beata, deum & angelos intuitiue contemplatur: nunc autem non. Propterea nihil est arguere de hoc statu mortali ad animam separatam vel beatificam. nam in hoc statu caro alteratur: ad cuius alterationem habitus sensitiuus remittitur vel instrumentum animae indisponitur. quare habi tus animae non poterit exire in suas operationes. Contra hoc argumentor. antiquus magister regens in grammatica dicit regulas grammaticas memoriter: & tamen caro eius alteratur. Respondetur. ipse acquirit nouos habitus proportionabiliter, vel ma iorem quam sit is qui remittitur. quapropter exit in actus sui habitus. sed habitus sensus vel corpus indisponitur. Exemplum in simili. indisponitur oculus senis vt videre non possit sicut in iuuenta. si tamen haberet instrumetum videndi tale quale in iuuenta habuit, aeque bene videret ac in iuuen ta: quantum est ex parte animae: iuxta illud Aristote lis primo de anima. Si senex haberet oculum vt iuuenis, videret vt iuuenis. propterea senex con spiciliis vtitur: vt defectum instrumenti, hoc est organi suppleat. nam multum facit instrumentum ad actionem principalis agentis. Nonne vides quod manus tam fortis quam olim erat, non tam scindit obtu so cultello vt acuto? sic de habitu animae: quando corpus, animae instrumentum est indispositum. Et si aliquos optimae memoriae assignaueris: vt Themistoclem de quo loquitur. M. Tullius in secundo de Oratore: vel. L. Scipionem: & Mithridatem regen Ponti: qui integros exercitus propriis nominibus vocarunt: hoc erat quia bona & apta organa memoriae habuerunt. & confirmat conclusionem contra quam obiicimus.
⁋ Secundo arguitur. Ex hac conclusio ne sequitur quod intemperatus, postea beatus, decedit cum multis habitibus malis: quia semper manebun: habitus animae, per dicta, quod est disconueniens.
⁋ Tertio. homo per actum producit habitum, ergo per actum habitum corrumpit. tenet consequentia: quia facilius est destruere qui construere.
⁋ Respondetur ad secundum, quod intemperati mali habitus corrumpum tur a deo quando est beatus primo.
⁋ Ad tertium conceditur quod interdum habitus corrumpitur: sed non oportet vtrobique quod causa potens aliquid produce re possit illud corrupere. nam sollumen producit, quod corrumpere nequit. Facilius autem est destruere quam costruere in aedificiis / pecunia / vel in actibus bonis: non autem in habitibus. vel vniuersaliter intelligitur illd quando plures causae destructiuae sunt applica biles.
⁋ Quarto arguitur. Habitus illi non inclina bunt actualiter in actus similes ipsis habitibus: ergo in patria non manebunt, vel inutiliter manebunt. Antecedens patet de habitu sobrietatis & tempe rantiae & similibus.
⁋ Respondetur. argumentum pro baret quod multa membra corporis non resurgenti quod est falsum. nam membra ad integritatem compositi resurgent: nec erunt inutilia. sic habitus ad decorem habentis manebunt. Secundo dico quod temperantia inclinat circa suam materiam secundum dictamen rectae rationis: hoc est, ad non exeundum in actum quando non oportet. modo recta ratio in patria dictat quod multi erunt habitus qui non exibunt in suas operationes: vt castitas coiugii: & multi alii.
⁋ Quin to arguitur. Si habitus acquisiti in corpore non corrumpantur propter cessationem ab actibus: anima potest exire in actus omnium illorum habituum. puti potest habere tot actus quot habet habitus, con sequens est manifeste falsum. & probatur consequen tia: quia sunt agentia naturalia: & intellectus est agens naturale: ergo semper intellectus exibit in actu omnium illorum habituum. Sed dicis. habitus fortiores magis mouent quam reliqui: & talium habituum actus producutur. Insto: ergo num quam erit status in intelle ctu quin habebit tot actus quot anima capere po test, actiue concurrendo: actus inquam habituum for tiorum. Etiam est contra experientiam quod semper eximus in actum habitus fortioris. Forte dices. voluntas imperat intellectui vt eliciat actum talis obiecti puta a. & non b. c. & non d. & sic intellectus intelligit a. & c.r & non b. & d. Contra hoc arguo sic. voluntas non fertur in incognitum: ergo si voluntas vult intel lectum intelligere a. intellectus prius actualiter intelligit a. quia si non prius tempore vel natura: voluntas fertur in incognitum. Dices forte. voluntas potest velle a. esse cognitum: & intellectui imperat vt intelligat a. & non sequitur quod aliquid sit volitum quod non sit cognitum actualiter vel habitualiter: quia intellectus habet habitum a. Obiicio. ergo dormiens potest velle a. in sensu composito: cum habeat notitiam habitualem a. & hoc sufficit per te ad voluntatem velle obiectum. Praeterea voluntas imperat in tellectui vti hac specie & non illa: & non intelligi hanc specien actualiter vel habitualiter: ergo aliqui est volitum incognitum. Sed hic dicis argumentum non concludere: quia non sufficit notitia habitualis a. obiecti ad hoc vt voluntas velit a. sed cum hoc re quiritur conatus voluntatis, & eius actio: quae non est in sommo. & si deus solus produceret notitiam actualem respectu a. obiecti in Sorte dormiente: adhuc. voluntas non posset electiue velle a.
⁋ Respondendo in primis dico quod species & intellectus sunt agentia naturalia respectu actus producendi. sed non sunt causa sufficiens productionis eius. Secundo dico quod multi actus habituum producuntur sine actu aliquo voluntatis, notitiae imperatiuo: vt patet de transeunte cubiculum vel surgente de lecto: cui occurrit nouus liber apertus, quem intuetur sine actu voluntatis praeuio / notitias actuales habituum formando. Tertio dicitur quod non semper intensiores ha bitus producunt suos actus citius quam remissiores. Ratio est: quia potest dari certa introductio, & au xilium iuuans habitum remissum plus quam sit excessus intensionis maioris habitus super minorem, ad producendam notitiam actualem: & sic producitur actus: Declaro exemplo. habeo habitum remissum de Sor te: & intensum de Platone: canis Sortis occurrit, liber, frater, vel huiusmodi: exeo in actualem notitiam eius per introductionem: & non in notitiam Platonis. nam habitus intensus in memoria potest ha bere obicem quare non exeam in actum eius: & habitus remissus ianuam apertam ad exeundum in actum eius: & crebro me fugit vnde prouenit illa ianua. sicut plerique aegrotant: qui aegritudinis causam ignorant. Non est autem in potestate nostra quin visis tangamur.
⁋ Ecce ergo quod homo non sem per exit in actum interioris habitus propter iuua men accedens, iuuans intellectum vt exeat in actum parui habitus, & non magni. sed minus auxilium sufficit mouere potentiam cum magno habitu quam cum paruo. nam vbi est thesaurus tuus: ibi est & cor tuum. Quare pro toto hoc argumento sat est quod homo non semper exit in actum intensioris habitus: sed. interdum exit sine voluntatis impe rio. Nec pro argumento opus est illam difficultatem attingere, an voluntas feratur in incognitum.
On this page