Quaestio 1
Quaestio 1
An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando
⁋ Distinctionis Quadragesimae sextae Quaestio Prima. Agister in hac quadragesimase- xta distinctione loquitur de iustitia & misericordia an sint in deo, & an distinguantur inter se. De quo succincte transiens dico tales qualitates non esse in deo: quia nihil est in seipso proprie loquendo, nec virtutes morales ei inhaerent, nec aliquod accidens. & non modo secundum fi dem sed & philosophos est hoc verum. nam dicit Arist. x. Ethicorum, ridiculum esse laudare deum secundum virtutes morales siue secundum earum actus. Sed quia deus in praemiando & puniendo iuste agit: & vtitur clementia cum iustitia: dicitur habere iustitiam & misericordiam iuxta scripturam. Ex quo sequitur quod misericordia dei est iustitia dei. Secundo patet quod iustitia & misericordia dei non distinguuntur essentialiter: sed alia ratione deus vocatur iustus: & alia ratione misericors. Vocatur iustus: quia punit & praemiat secundum suas leges: & misericors, quia creaturam miseran subleuat: prout suam bonitatem decet.
⁋ Sed circa eius iustitiam & misericordiam amplius intelligendam quaeram aliquot quaestiones legem dei de poenis & praemiis concementes. Et primo quaeritur: an deus seruet aequalitatem iustitiae cum dulcedi- ne misericordiae tam in puniendo quam praemiando.
⁋ Ad hanc quaestionem pono aliquas conclusiones. quarum Prima est. Deus seruat iustitiam cum misericordia temperatam.
⁋ Pr ma conclusio probatur per id quod. ii. ad Timoth. iiii scribitur. Deus est iustus iudex. & Psal. xlvii. lustitia plena est dextera tua. & Psal. xxiiii. Vniuersae viae domini misericordia & veritas. vbi glosHaec duo in omn opere dei simul sunt. Et Iacobi. ii. Misericordia supexaltat iudicium. In super misereri est proprium dei quarto modo, capiendo vere & indeficienter misereri, iuxta id quod canit ecclesia. Deus cui proprium est misereri semper & parcere.
⁋ Secunda conclusio probatur per illud quod scribitur Apocalypsis xviii. Quantum glorificauit se & in deliciis fuit: tam tum date illi tormentum & luctum. Et Deutero. xxv. Pro memsura peccati erit & plagarum modus. Tertia conclusio sequitur ex opposito.
⁋ Contra has conclusiones argumentor nunc de praemio, nunc de supplicio: quia mu tatis terminis facile ducuntur rationes. Primo argumentor sic. vna culpa excedit aliam indiuisibiliter: & nulla poena aliam excedit indiuisibiliter: ergo secundum legem deus non punit ae qualiter peccantes aequali poena gradualiter. Assumptum probatur. sint nunt in hoc instanti inchoatiuo horae futurae Sortes & Plato in peccatis aequalibus, vel in non peccatis: & in hora sequente demereantur vniformiter: sic scic vt Sortes in instanti terminante horam futuram (quod dicatur a, habeat demeritum vt quatuor: & tunc in ainstanti primo Plato non sit. vel de meritis loqua mut & redit in idem. Isti aequaliter punientur, quod probatur: quia vtriusque totalem poenam deus videt: & nullo ex cessu diuisibili poena Sortis poenam Platonis exuperat: & nulla est poena indiuisibilis: nec minori poena punietur Sortes quam Plato vt constat: ergo aequali poena punientur. Quia inaequaliter peccent, ostenditur sic. Sortes erit in maiore peccato in a. instanti quam Plato erit post a. instans, vel in a. instanti, vel ante ad instans. ergo Sortes erit in maiore peccato quam Plato. consequentia est lucida. Assumptum probatur: quia nec Plato erit in a. instanti: nec post a. instas ad de merendum: quia in resurrectione no demerebitur impu tabiliter: nec erit in maiore demerito ante a. instans quam Sortes erit in a. instanti: quia semper ante a. instans ex hypothesi erant in peccatis aequalibus. Fodem modo potest duci argumentum de meritis. & est argu mentum comune in materia intensionis albedinis
⁋ Aliqui concedunt quod indiuisibiliter peccatum Sortis est maius peccato Platonis: & eodem modo eius poena indiuisibiliter maior alia. Sed cum non ponamus latitudinem conflari ex indiuisibilibus: dicamus bifariam ad argumentum: proportionabiliter ad argu mentum tactum in. xvi. distinctione huius. In primis dico quod aequaliter peccant: & aequaliter punientur. & Plato habebit tot peccata quot Sortes habebis in a. instanti: quia Plato in tempore terminato ad a. in stans habebit tantum peccatu quantum Sortes habebit in a. sed in nullo instanti vitae suae habebit tantum peccatum Plato quantum Sortes habebit in a. & eodem modo si albedo esset successiue producta. Alio modo dicitur quod Sortes habebit maiorem culpam quam Plato. sed cu anima Platonis maneat in a. instati habebit tantum demeritum quantum Sortes in a. & sic aequali ter punientur. Sicut si Sortes & Plato continue albe fiant vniformiter per horam: ponendo de albedine sicut de culpa. licet enim Sortes habebit maiorem albedinem in a. instanti quam Plato: non tamen habebit maiorem albedinem quam materia Platonis. vel albedo Sortis non erit intensior in a. instanti quam albedo Platonis erit in a. instanti: cum albedo sit in instanti terminante horam. secus est si tunc primo non esset. nam in prima medictate horae futurae: & in quolibet in stanti intrinseco horae futurae Sortes & Plato habebunt aequales albedines: & erunt aequaliter albi. sed propterea non sequitur quod Sortes excedet Plato nem in albedine indiuisibiliter: immo diuisibiliter per totam albedinem categorematice quam habebit sed non est separandus excessus adaequatus albedinis quam habebit Sortes, super albedinem quam habebit Plato: quia quamlibet albedinem citra albedini Sortis habebit Plato.
⁋ Contra hoc arguitur. per transeant Sortes & Plato vnum pedale vniformiter sic scilicet quod quando Sortes est primo in puncto terminatiuo suae pedalitatis: tunc primo Plato non sit. Arguitur sic. totam illam lineam pedalem pertransiuit Plato: ergo tantam albedinem habuit Plato quantam Sortes. & sic de peccato vel merito, consequentia tenet convenienti similitudine. Antecedens probatur: quia quamlibet partem proportionalem huius lineae per-: transiuit Plato: capiendo partes minores versus extremum remotius. Si neges propter secundam dimidietatem lineae quae est pars proportionalis secundum aliam diuisionem: saltem quamlibet partem proportionalem secundum illam diuisionem pertransiuit Plato: ergo omnes partes proportionales pertransiuit. sed illae partes proportionales sunt hoc pedale: ergo homi pedale pertransiuit. Forte dicis quod male concluditur: vel non sequitur, quamlibet partem proportionalem pertransiuit Plato: ergo omnes. sicut non sequitur quaelibet pars proportionalis solis est aliquid mul nus sole: ergo istae partes proportionales sunt ali quid minus sole: omnibus demonstratis. Contrasaltem ponatur medium lutosum vel aliud, non refert, diuidendum a b nouacula: in fine horae b sit, & medium diuidatur: & complete sit diuisumi ponatur aliud medium omnino simile diuidendum a ca nouacula vniformiter mota sicut b. per totam horam praeteritam: simus nos in fine horae: & tunc primo c, non sit. quaeritur an medium complete sit diuisum a c. nouacula: an aliquid remaneat diuidendum, non secundum: quia vnum mobile obtusum nullam reperiet resistentia in medio quod diuidebat c. nouacula. nam si aliquam reperiret: dabitur longitudo sine latitudine & profunditate in substantia corporea. Si concedas totum medium esse diuisum a c. nouacula: quia medietates separantur a seinuicem / & sunt in instant terminante horam, quod sufficit: Obiicio. hoc medium est complete diuisum: ergo ab aliquo agente est com plete diuisum, non a c. cum in instanti terminante horam non sit. Similis obiectio potest fieri de calefa ctiuo quod producit successiue calorem vtr quatuor: & in instanti quo calor vt quatuor primo est: calefa ctiuum non est: iam calor vt quatuor est productus com plete. petatur quomodo complete sit productus. Si ibi tergiuerseris quod calor prope agens producit vnum alium calorem: & secundus calor producit tertium, & sic consequenter: capiatur vnum albefactiuum vbi effectus non coadiuuat causam ad producendum reliquum effectum. Respondetur. sufficit quod effectus sit in instanti terminante tempus: quia non requiritur existentia ipsius agentis. & conceditur quod illud medium est diuisum complete: & c. ipsum diuidebat. Non tamen sequitur quod vnquam Plato habebit albedinem vt quatuor informatiue: vel quod habeat meritum vel demeritum vt quatuor: sed eius anima meritum vt quatuor habebit.
On this page