Quaestio 2
Quaestio 2
An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
⁋ Distinctionis Quadragesimaesextae Quaestio Secunda. Ecundo probare co nabimur quod deus inaequaliter merentes, aequaliter praemiet. Pro quo ponatur quod in hoc instanti Sortes incipiat mere lri per remotionem de praesenti & ulpositionem de futuro: & Plato immediate post Sortem incipiat mereri: & conti nuo mereantur vniformiter per vnam horam dempto principio merendi: decedant in fine horae. Deinde sic arguitur. Sortes & Plato inaequaliter merentur quia Sortes incipit mereri ante Platonem ex hypothesi: & tamen aequaliter praemiabuntur. Quod probatur: quia si inaequaliter: hoc est propter excessum meriti Sortis super meritum Platonis. sed hoc non: quia si Sortes mereatur pure successiue cum Platone: ambo incipiunt mereri per idem instans in quo sumus. Idem est si subito mereantur. Forte negas vnum posse mereri post alium
⁋ Sed quaestio proposita dependet ex illo: an vnus angelus possit immediate post alium produci, quod tangitur ab aliquibus doctori- bus. Primum illud aperiemus, quia erit scala dissoluendae quaestionis propositae. postea ad argumentum descendemus. Ocltam existimat implicare contradictionem vnam rem posse produci impartibili ter post aliam. & propterea negat beatam virginem posse stare in peccato originali per vnum instans: & immediate post illud gratiam posse infundi, & peccatum dilui, si gratia raptim infundatur. hoc te net in Quodlibetis. Gregorius autem Ariminensis opinatur possibile vnum angelum posse produci post alium immediate: sed no esse possibile quod tres producantur post se inuicem. sic opinatus est in suo primo. Volumus probare duas conclusiones contra dicta eorum.
⁋ Prior conclusio est. possibile est deo producere vnum angelum post alium immediate: & per consequens non implicat contradictionem beatam virginem stetisse in peccato originali per vnum in stans, & gratiam ei infundi subito.
⁋ Prior conclusio probatur. producat deus in hoc instanti corpus luminosum, quod ponat in medio bene disposito ad susceptione luminis: & non concutrat deus cum sole in hoc instanti ad pro ductionem luminis, sed immediate post hoc instans concurrat: tunc ante quodlibet instans sequens pro ducetur lument& hoc subito. supponimus autem creaturam posse habere actionem in instanti. nam ita tenet doctor iste contra quem obiicimus. ergo immediate post productionem corporis luminosi producitur lumen in medio. & eodem modo hoc fieret si deus annihilaret totale lumen solis in hoc instanti per vltimum instans sui esse: relinquendo solem concursui solum naturali, & immediate post hoc concurrendo cum sole. ergo si agens naturale hoc potest cum concursu dei generali: a fortiore hoc deus potest face re. Insuper nihil est tollendum a potentia dei absoluta nisi constet illud impossibile, vel auctoritate irrefragabili scripturae, vel ratione. sed neutrum ostendi potest. nam scripturam adducere non potest. rationes etiam non affert, nos tamen afferemus eas quae nobis occurrunt, quae omnes soluentur.
⁋ Secunda conclusio probatur. producat deus in hoc instanti angelum a. immediate per aduersarium potest producere angelum b. ita quod primum instans ingeli a. sit vltimum instans non esse angeli b. & non est maior ratio quod potest deus producere angelun post a. immediate, quam posset producere c. angelum immediate ante hoc instans, in quo suppono nos esse. ergo habentur tres angeli producti post se inuicem immediate.
⁋ Contra priorem conclusionem sic argu mentor. Secundus angelus in nullo instanti immediate post hoc instans d. producitur: cum nullum tale sit. nam quolibet instanti huius horae dato post de instans in quo sumus: verum est dicere. b angelus in aliquo instanti priore fuit: ergo conseruatur solum cum conseruatio per hoc a productione separetur quod praesupponit rem praefuisse. Insuper si des vnum instans in quo producitur cum prius fuerit b angelus: debes dicere quod ego nunc producor, cum non obstet me praefuisse ad nuc produci.
⁋ Ad primum dico quod b.t in stantanee producitur syncategorematice, hoc est in infinitum propinque d. instanti: & in nullo instantiproducitur de nouo: & in quolibet instanti in quo est conseruatur. sed dato quod in nullo instanti producatur, vt tu capis: habetur in sententia quod ante quod libet instans futurum post productione a. angeli b angelus erit: & sic producitur immediate post hoc. & cum non habeat partes, non potest successiue produci: licet anima intellectiua successiue possit materiaminformare: & angelus partibiliter pertransire hoc spatium, nec mirum: cum tam materia quam spatium habeant partes. & sic habemus propositum. Nec est luctandum in terminis. nam quidam doctor putat illud euacuare difficultatem: sed non satis considerat. Ex hoc patet solutio ad secundum.
⁋ Secundo argumentor ad idem. Producat deus b. angelum immediate post a. vel potest producere e. angelum immediate post b. vel non si dicas primum: vel e producitur immediate post a. & sic non producitur post b. contra casum. Si non potest: Contra. potest producere secundum angelum immediate post primum. sed existentia tertii angeli non impedit. igitur. Insuper, post b. potest producere e. & non est dabile instans post b. quin inter illud instans & b possit producere e. igitur.
⁋ Respondetur, non est possibile quod producat e. immediate post b. stante productione b. immediate post a. vt argumentum tangit Non enim potest producere tres angelos qualitercumque post se inuicem vt opinor. Productio aut tertii an geli non est causa: vt patet ex probatione secundae conclusionis: sed quia nulla esset prioritas secundi ad tertium immediate post b. Potest tamen producere e. angelum. sed non est possibile quod a producatur in hoc in stanti vel illo: & b. immediate post a. & e. immediate post b. vt possibile modificet illam totam. Sed contra hoc dicis. ponatur quod hora futura diuidatur in partes proportionales / minoribus terminatis ad d. istans in quo simus: & in prima parte proportionali producat deus vnum angelum: in secunda alium: in tertia tertium: & sic per omnes partes proportionales horae futurae: iam deus post a. qui producitur in hoc instanti d. producit duos post se. Et idem potest pont si b. & c. ange li sic se habeant quod b. producatur in maxima parte proportionali: in subdupla ad illam annihiletur, & producatur e. in tertia parte annihiletur b. & recreel e. & sic per omnes partes proportionales vnius horae: iam immediate post a producitur b. & immediate posi b. producitur e, quod patet per exponentes de (ime- diate). Respondetur concedendo illas propositiones quinimo immediate post a. producit deus tres :- quatuor / & infinitos. Argumentum autem est sophisma quia be non magis praecedit e, quam contra. cuius oppositum intendimus.
⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Producat deus c. angelum immediate ante a. probo quod hoc implicet. iam in d instanti verum est dicere. c. angelus incipit esse, quia non fuit ab aeterno. sed hoc non: quia nec per primum instans sui esse cum fuerit ante de. instans: nec per vltimum instans non esse: quia illud dari non potest. vt patet intelligenti, Immo sequitur quod c. angelus fuit in aliquo tempore & in nullo instati illius temporis, quod videtur mirabile & mirabilius videtur quod aliquid fuit, & num quam erit in aliquo instanti: nec fuit nec erit, quod patet si c. dest nat per primum instans sui non esse in hoc de. instanti. & eodem modo b angelus potest esse / & in nullo instanti esse: & tunc petitur quo modo praecessit co. & ita ange lus desinit: & nec per vltimum instans esse, nec primum non esse. vt liquet de c. & b.
⁋ Respondetur concedendo quod c. angelus incipit esse, sed per nullum instans: nec illa diuisio instantium cuiuslibet rei possibilis originem includit: quia non separatur adaequatum temps non existentiae a fronte a tempore existentiae, nam in hora praecedente c. angelus incepit esse: & habuit vnam de praesenti veram: vt diximus in. xvi. distinctione de amissione gratiae. sed si maneat postea / d. instans est primum eius esse instantaneum: sed non primum sim-a pliciter. Et concedo hanc conclusionem. c. angelus fuit in hac hora, & in nullo instanti illius intrinseco vel extrinseco. Nec desinit per vltimum instans esse: sed per primum non esse. hoc enim non est magis inconueniens quam de inceptione contingat in corruptione formae secundum vnum modum dicendi. vt si calor partibiliter producatur per totam horam praeteritam, & iam simus in d. instanti, in quo frigus maioris actiuitatis quam calor sit resistentiae applicetur: d, non est vltimum instans huius totalis caloris. & sic hic calor non desinit per vltimum instans esse: quia erit in tempore sequenti ter minato ad hoc instans: sicut erat in productione, secundum illam viam, nec datur primum instans non esse in d. instanti. An possit deus sic facere cum b angelo: incertum est, an scilicet possit corrumpere sicut c. & mihi interdum visum est quod necesse est conditionaliter, hoc est stante casu eu conseruare per tempus. sic legendo in artibus in vtroque cursu ratus sum. sed cum sint duodecim horae diei: oppositum videtur rationabilius, si teneamus hoc quod dictum est de c. quod id idem tenere debeamus in b
⁋ His pro argumenti solutione insertis ad argumentu principale ab initio quaestionis propositum: gratia cuius haec pauca pro analogia tetigimus: redeo. & dico quod Sortes & Plato decedunt in meritis aequalibus: & aequaliter praemiabuntur: quia ex casu in hoc instanti neuter meretur: sed immediate post hoc vterque merebitur. Eodem modo potest soi ui argumentum si fiat. Si a. b. &. c. tres angeli creati immediate post seinuicem moueantur super hanc lineam aeque velociter: & quam primum creantur moueri incipiant super lineam aeque cito: haec linea partransibitur ab illis tribus mobilibus: quia licet c. angelus fuit an te hoc instans per aliquod tempus: tamen illud non est separabile seorsum: nec potest dari spatium ab eo ptransitum in illo tempore vel in instanti illius temporis: quia in nullo instanti illius temporis erat. & in hoc instanti in quo sumus scilicet de, non mouetur: in mo de instans erit vltimum instans non esse motus istorum trium mobilium a. b. c. Et sic de merito, si pure partibiliter mereantur: vt casus primi argumenti posuit. nam si instantanee mereantur non est idem inter a. & b. quia a. meretur in suo instanti in quo est, ve mereri potest ante b. sed est idem instans mereri co angeli cum a, quod patet: quia in nullo instanti ante a. c. angelus fuit: ergo nopoterat habere meritum in aliquo instanti ante a. Sed dicis. c. fuit in tempore ante a. licet nullo tempore adaequato: & c. poterat in illo tempore raptim mereri. Hoc concedimus: & tunc verum est dicere, c. meruit, & in nullo instanti illius temporis erat in merito: sed subito meruit in tempore terminato ad hoc instans.
On this page