Quaestio 3
Quaestio 3
An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
⁋ Distinctionis Quadragesimaesextae Quaestio Tertia. Qa N hac tertia quaestione adhuc instabimus aliquot ar Rgumentis contra dicta in prim cipio huius quadragesimae ssextae distinctionis. & hoc sic. Aliqui sunt homines qui nec saluabuntur nec damnabutur: ergo pro meritis & demeritis eis non dabitur prae mium & supplicium: & per consequens non aequa le. Antecedens patet demonstrando praedestinatos & praescitos.
⁋ Et confirmatur. secundum legem decedens cum quocumque mortali debet puniri infinita poena intensiue. sed hoc non fit. Assumptum probatur: quia peccans contra socium aliquali grauitate peccat: contra regentem plus peccat per eundem actum quam contra socium: contra primarium plus quam contra regentem. & sic gradatim conscendendo per cancellarium / episcopos / reges / & infinita media possibilia. modo quodlibet tale creabile deus excedit: ergo peccans contra deum, hoc est eius praeceptum transgrediens, infinite peccat. Quia eundem actum faciens contra maiorem plus peccet quam ipsum facien contra inferiorem: patet. v. Ethicorum. & propterea nititur philosophus poenam talionis Pythagoricorum reprehendere. Non valet dicere. si sint extrema finita: media erunt finita. primo posteriorum. Nam in finita magnitudine hoc verum habet: non autem in multitudine: quia inter quascumque duas distinctas species potest deus infinitas species medias pro ducere: & inter duos homines in primo instanti horae & vltimo creatos producere potest infinitos, in quolibet instanti horae producendo vnum: quemadmodum infinita instantia mediant inter illa duo instantia.
⁋ Respondetur concedendo quod ali qui nec saluabuntur nec damnabuntur. nam diuisiue ista est vera, isti non saluabuntur. quia est vna negatiua non praegnans cuius extrema non supponunt pro eodem vel eisdem. ergo vera. Insuper ad veritatem huius negatiuae sufficit quod iste vel ille non saluabitur disiunctiue, quod patet: quia ad veritatem affirmatiuae requiritur quod iste & iste saluabitur copulatiue demonstrando eos omnes. modo sicut copulatiua affirmatiua & disiunctiua composita ex partibus contradicentibus contradicunt in forma vel in valore: sic si vna propositio requirit copulatiuam quae sufficit ad sui verificationem / alia disiunctiuam concomitatur. isti tamen saluabuntur & damnabuntur copulatim. Dicis. ex isto sequitur quod plures sunt non damnati quam damnati: cuius oppositum ante innuimus. probatur: demonstrando omnes mortuos ista est vera. isti non sunt damnati: & isti sunt plures quam damnati. Dico quod plures sunt non damnati quai damnati: sed non sunt plures homines saluati quam damnati: quia sufficit quod quilibet homo est saluatus vel damnatus / vel erit, in sensu composito.
⁋ Ad aliud argumentum conceditur quod semper peccans com tra maiorem plus peccat. sed quia non semper inter quoscumque duos seruatur aequalis latitudo: no concluditur quod peccatum contra deum sit infinitae malitiae in deacceptabilitate: sic scilicet vt infinita poena in gradu tali peccato respondeat. Insuper peccatum contra socium est contra deum & quaelibet transgressio inferiorum est contra deum. Baculo autem arundineo basis argumenti innititur, quod patet: quia si valeret: hac via concluderetur quodlidet continuum esse infinitum: quia accepta vna parua parte datur vna pars maior illa: & quacumque demonstrata datur maior illa: & totum qualibet est maius. Hac iten via concludam circulum quemlibet esse infinitae continentiae: quia ex eisdem lineis aequalibus tetragonus plus cotinet quam trigonus: & hexagonus plus quai pentagonus: & sic ascendendo per figuras polygonas ex multitudine angulorum versus circulum / augetur capacitas. ex his tamen non concluditur figura agona infinitae capacitatis. Accipito analogiam in notitia dei quae est finita entitas: & tamen inter deum & hanc formicam creabiles sunt infinitae substantiae imperfectiores deo / & formica per: fectiores. inter illas enim substantias non datur perfectissima notitia. loquor de notitia substantiarum creatarum: & tamen qualibet earum notitia dei est perfectior: quae non pro pterea est infinite perfecta. Et sicut illa consequentia non tenet in rebus specie distinctis: ita hic est distinctio accidentatia sufficiens in discrimen peccatorum Sic probabo per argumentum principale quod dabis mihi librum tuum in fine quatuor annorum cum vno scuto. na in fine primi anni diminues libram Parisiensem: in secundo tantundem: & sic consequenter. & ita dabis librum gratis cum pecunia si proportionabiliter decrescat praecium. In aliis autem rebus comparabilibus eiusdem ratie nis consequentia est bona. vt bene sequitur in hoc cor pore est corpus pedale, bipedale, tripedale, & sic consequenter sine fine ascendendo pro partes non communicantes: & a. est toto corpore maius: ergo a. est infinite magnum. Tnmden non nego quin deus possit inflige re iuste infinitam poenam in gradu / pro quolibet peccatos sed ex sua misericordia & lege posita hoc non facit.
⁋ Secundo. Pro quolibet mortali peccato erit infinitus cruciatus. Hoc supposito arguitur sic. quaelibet pars huius mortalis est peior hoc veniali dato. vel sic cuiussibet partis proportionalis po na huius mortalis est peior quam poena huius venialis. sed huius venialis poena est alicuius cruciatus. ergo poena totalis huius mortalis est infiniti cruciatus / siue in gradu / siue non, parum refert: quia nitimur probare quod infinite crucietur. quod consequentia valeat patet in omni materia. nam si a. est alicuius quam titatis: & qualibet pars huius continui est maior a. iam continuum est infinite magnum.
⁋ Dico consequin tiam principalem nihil valere: quia in rebus diuersarum specierum hoc non tenet / sicut non sequitur. quaelibet pars proportionalis huius albedinis hac nigredine / demonstrando nigredinem in pupilla oculi est perfectior: & haec nigredo est alicuius perfectionis ergo totalis albedo est infinite perfecta. Si dicas. tunt eneruo vnam rationem in materia de ebrietate: quae est quod in infinitum parum aliquis peccat: & hoc peccatum quolibet aliorum. est minus. Respondeo nor esse idem vt ex his quae illic diximus perpendere potes Secundo siue ratio illa sola concludat, siue non: omes illae rationes multo sufficientius conclusionem quam intendunt probant quam rationes ad oppositum, quod ad recti conclusionem ponendam sufficit. Dicis. tunc si in infinitum parua poena respondeat alicui parti huius mortalis: & quaelibet pars peccati mortalis secundum intensionem sit peccatum mortale: poena peccat venialis erit aequaliter intensa, quod inconuenit. Nego hoc inconuenire: sicut stat dare nigredinem in vngue Aethiopis aequaliter intensam in gradu vi est albedo dentis eius: sed non aequaliter perfectam.
⁋ Animaduersione autem non indignum est quod non quaelibet pars poenae huius in purgatorio plus cruciat qui poena huius viatoris, puta colica passio, quod proba quia in infinitum parua est aliqua pars huius poe quiae purgatorii: & sufficit quod totalis poena purgato rii istam colicam passionem in acerbitate exuperat. Nec oportet etiam detotali: quia si sacerdos diceret pro centum simul quolibet die vnam missam, & cuilibet sufficeret vna missa: poena totalis istorum ante finem multum remitteretur. Ex quo sequitur quod stat dare poenam debitam furto simplici esse aequalem in gradu poenae alicuius odii dei: si scilicet sit vna parua pars odii: & forte etiam in cruciatu & in acerbitate. alioquin tota poena odii erit infinitae acei bitatis. Sed dicis. differunt specie: & ideo non sunt comparabiles. Respondetur. sicut stilus & acetun comparantur in perfectione entitatiua: non tamen in acutie sic poena furti & odii comparantur in ratione intensionis: sed non est necesse in ratione poenae. Quo fit vt aliquis decedens in mortali & veniali puniatur aequaliter in gradu ac decedens in duobus mortalibus
⁋ Tertio argumentor. Alicui peccato secundum legem statutam respondet infinita poena intensiue: sed illa non infligetur. igitur. assumptum probo: odio habeat deum Sortes pro tempore quo tenei eum diligere: & Plato omittat. tunc sic. peccato Platonis respondet aliqua poena in infemo, & est alicuius malitiae: sed in infinitum peius est peccatum Sortis. quod ostenditur. sit odium eius intensum vt qua tuor. & ponantur infiniti ad imaginationem: quorum quilibet odio habeat deum: Sortes vt quatuor: Cicero vt duo: Petrus vt vnum: & sic in abyssum geometrice. tunc sic. quodlibet istorum odiorum est peius omissione Platonis: & Sortes peccat vno peccato omnia haec includente. igitur. Vel non est opus ponere infinitatem hominum: sed sic ducatur argumentum. quaelibet pars proportionalis huius odii est peior qui haec omissio: quia eam in cludit & aliquid aliud: & omissio est alicuius oertae malitiae: ergo hoc odium est infinitae malitiae. quod autem sit aliqua pura omissio / alibi ostensum est.
⁋ Ad hoc argumentum respondetur negando asti sumptum, nego item quod quaelibet pars illius com missionis sit peior hac omissione / segregando omissionem imbibitam in commissione. sed quilibet illorum committens, per odium dei grauius peccat quam omittens. sed hoc non solum ortum habet a conmissione: cum quilibet odio habens omittat. Hio potest esse obiectio. nam omissio naturaliter iuoluitur in commissione. ergo non imputatur. consequentia patet: quia non aliter dicimus continuationem naturalem actus mali eliciti in instanti non esse imputabilem. Respondeo. si hoc probare niteris: argu mentum principale attenuas: quia si omissio culpabilis non inuoluatur in quolibet actu odii: non habebis quamlibet partem illius odii peiorem hac omissione.
On this page