Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 5
Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam⁋ Distinctionis Quadragesimaesextae Quaestio Quinta. Biicitur quinto con ra principale sic. dabile est aliquod peccatum pro quo deus non potest infligere poenanquod probatur. nam est aliqua poena adeo parua vt non possit immu tare voluntatem sine ope alterius poenae. ostenditur hoc per minimum naturale secundum extensionem, non enim visus est vnquam elephas vel equus ita paruus vt culex: vel formica: & hoc non nisi quia repugnat formae elephantis informare tam paruam materiam seorsum vt est formica. igitur. Forte dicis. datur minimum secundum ex tensionem & non secundum intensionem. Contra hoc ar guo. per te datur minimus calor secundum extensionem qui subito producitur. signetur ille & sit a. per te a. subi to producitur: sit in hoc instanti. vel calor est alicuius intensionis certae vt vnum, vel duo. ergo datur mini mum secundum intensionem: si detur secundum extensionem. quia si non detur minimum secundum intensionem, quare producitur gradus vnus cum dimidietas illius gradus sufficiat: si duo gra- dus producantur subito / quare non solum vnus gradus producitur in instanti, cum non detur minimum naturale caloris vel alterius qualitatis se cundum intensionem per te: & quare non producitur vnus gradus in quolibet instanti sequente sicut vnus gradus supra partem gradus sufficientis ad extensionem minimi naturalis?
⁋ Hic dicit Gra go. in. xvii. distinctione primi quod non datur remis sissima forma: bene tamen minimum naturale se cundum extensionem, vel maximum quod non, quod potius dicit. Primum probat per lumen quod produ citur a corpore luminoso. quia non datur remissis simum lumen illius corporis: immo in infinitum remissum est lumen illius corporis. Contra hoc obi cio. illud lumen non est extra suum totum: ergo ni hil est illud. Dicis. licet continuetur aliis partibus prioribus: non tamen est inisubiecto adaequato cum aliis. Insto. propterea non debes concludere propo situm. sed istud prouenit quia corpus luminosum distans producit remissius lumen quam propinquum: & si maneret in illo situ corpus luminosum / nunquam amplius produceret. quare illud conuenit. sed secus est de calore producto prope corpus calefactiuum. cum enim successiue producat / quare produxit du os gradus secundum intensionem vel vnum pro pe agens si non detur minimum secundum inten sionem: Vnum quidem est rationabile quod tenet commentator. viii. physicorum commento. lxii. & pri mo Caeli, commento. ii. quod scilicet detur minimum na turale secundum extensionem. & apparet quod eodem modo debet dici secundum intensionem. Rursus non valet quid dicit: quod rationabilius est dare maximum quod non potest per se existere: quia illud non po test per se existere vt constat intelligenti terminos: & sit maximum quod non / ignis gratia exempli: pe dale illud non producitur subito sine addito: & na turaliter non potest esse seorsum. quare comprodu citur octaua pars pedis vltra / vel septima vel alia pars in instanti. si vna octau a pars pedis producitur cum illa pedalitate in instanti: quare producitur vna sexta decima pars pedis puta dimidietas illius excessus in illo instanti citius quam alia tanta pars in instanti sequen ti? propter ea non est satius dare maximum quod non: sicut putat. & id sine proteruia defendi nequit. sed cum commentatore dicendum est: vel negan dum minimum naturale.
⁋ lstis suppositis argui tur sic. datur remississimum formae corporalis: ergo non debet negari in formis spiritualibus. Insuper datur intensissimus actus quem anima potest habere: ergo & remississimus. Probatur consequentia: quia si vnum contrariorum sit in rerum natura & reliquum. lstae rationes non concludunt. Ad primam dicitur quod formae spirituales in paucis sunt legibus formarum corpora lium subiectae. nam multiplex potest dari inter eas discri men. Ad secundam respondetur quod cosequntia est nulla, nec pro batio valet: quia magnum & paruum non contrariantur ed relatiue opponuntur. quod no contrariantur patet: quia idem est magnum & paruum respectu diuersorum: quod non contingit in contrariis. sed si magnum est, paruu est: & si detur minimum naturale formae vel remississima totalis: ipsa est intensa respectu suae partis. Tertio at guitur. si non detur remississima qualitas spiritualis: nullus datur gradus dilectionis dei ad quem homo tenetur quod est inconveniens. Respondetur hoc non disconvenire. si cui piam tamen libeat ponere remississimum formae spiritualis potest illud sine inconveniente magno protegere. & tenea mus probabiliter quod sic. Ex istis sequitur quod aliquis est actus in voluntate vel in intellectu quem anima non potest pure partibiliter producere. probatur hoc corollarium de minimo naturali: quod si ipsum pure partibiliter produceretur / daretur remissius remississimo. Cum hoc tamen stat quod aliquem actum voluntas po test elicere successiue a non gradu ad gradum, quod probatur: quia si eliciat vnum actum cui similis in specit est in anima: iam non erit minus minimo extra suum totum: quia vtrobique teneo quod actus eiusdem speciei in eodem subiecto primo constituunt vnum. per mini mun autem intelligo remississimum vt vides. lsto modo po tes tueri quod ad aliquem gradum dilectionis dei homo obligatur probatur sic. homo tenetur diligere deum pro loco & tempore: & non potest diligere deum nisi habeat minimum naturale. Sed dices: de virtute sermo nis ad nullum gradum dilectionis dei homo tene tur. saltem haec conditionalis est necessaria: si homo debet implere praeceptum dilectionis dei / necesse est diligere deum in aliquo gradum: vt necesse cadat in totam conditionalem.
⁋ Sed contra insta arguitur. per quaestionem principalem datur minimu formae: & quocumque mortali peccato dato potest dari minus: & non est necesse decedere cum multis mortalibus: ergo dabitur aliquis qui non potest puniri sufficienter pro suo peccato-
⁋ Respondeo. hoc non sequitur: quia deus potest illum punire multifariam. Vno modo producendo accidens intensum eiusdem speciei in animam quod non cruciat vltra: quia deus ad cruciatum non concurrit: & tunc non datur minimum poenae iunctum illi. Secundo sic. dato quod detur remississimum formae spiritualis quod naturaliter pot per se existere: non tamen de potentia absoluta, quemadmodum licet ponatur minimum naturale extensiue quod potest esse per se / naturaliter loquendo: tamen dimidietatem illius deus potest conseruare extra suum totum de potentia absoluta. quia si deus potest dimidietatem minimi naturalis conseruare per existentiam alterius partis: hoc poterat facere sine coexistentia cuiuscumque creaturae. Non est difficultas de immutatione. nam qui libet gradus quantuncumque pusillus potest vitaliter immutare ipsam voluntatem: saltem de potentia deiEx hoc patet solutio argumenti ad forinam quod ipsum non concludit esse aliquod peccatum quod deus non possit sufficienter punire. hoc enim est impossibile.
⁋ Secundo arguitur. Dabilis est aliquis actus culpabilis pro quo deus non potest infligere poenam. ergo con clusio falsa probo antecedensde omissione qua quis omit: tit praeceptum. na si omissio illa est mala: debet esse tam mala vt dilectio dei est bona: sed hoc non: quia odium dei est praecise ita malum vt dilectio dei est bona: & odium dei est peius quam omissio dilectionis dei sit mala.
⁋ Reaspon detur dupliciter. primo malum ratione malitiae non est comparabile bono ratione boni: licet bene conparentur in intensione graduali. sicut in simili de actu intenso & remisso: quando quaeritur an ipse sit ita intensus vt remissus: dicitur / quod non sunt coparabiles. Idem atet de aceto & stilo in ratione acutiei. Secundo di citur supposita vna regula communi quod tam bonum est vnum contrariorum quam malum est reliquum. quae est regula beati Anselmi, secundo Cur deus homo. capi xiiii. dicentis. Omne bonum tantum bonum est quan tum malum est eius corruptio vt priuatio. quod hoc intelligitur in contrarie oppositis. Et sic in naturalibus ita bonus est odor vt malus est foetor. & sic odi um dei est ita malum vt dilectio dei est bona. Ex quo sequitur quod priuatio vel omissio actus non est ita mala vt habitus positiuus est bonus probatur pro positio: quia ita bona est dilectio dei vt eius odium est malum. alioquin quis non posset esse ita bonus vt malus. Et actus contrarius est peior omissione. gitur. Tertia propositio. semper omissio melioris actui positiui est peior. & sic omissio mensuratur penes actum positiuum: & hoc quando actus positiuus est de praecepto: vel putatur esse de praecepto. nam plerique sunt actus positiui consiliorum actibus praeceptorum praestan tiores ratione meriti. & tamen omissio consiliorum non est mala. Dicitur ( vel putatur esse de praecepto) quia si con scientia mea erronea mihi dictet quod est graue pec catum dicere Magnificat / capite cooperto, & hoc omittam dicendo: iam pecco omissiue non quia praecepto contraueniam / sed putato praecepto. Alia pro positio. Omissio est multo melior entitatiue quam actus positiuus. probatur. omissio est substantia omittens sicut caecitas est oculus caecus: & actus positiuus est ac cidens in anima. modo substantia secundum totum genus accidenti praestat.
⁋ Tertio arguitur ad idem ponendo quod superior / deus vel creatura praecipiat Sorti percutere Platonem si peccet: & ecouer so praecipiat Platoni percutere Sortem: & non sint in aliquibus aliis peccatis. cum hoc ponatur quod irruant in se inuicem se mutuo percutientes. Tunc sic. vterque istorum peccat: & pro istis peccatis deus non potest eos punire, probatur minor: quia non de linquunt: ergo non potest ratione peccati eos pu nire. Probatur vtraque praemissarum. vel isti sunt in nocentes quando se mutuo percutiunt: & tunc pec cant percutiendo innocentes: & hoc eis prohibebatur. Si dicas. sunt nocentes: ergo tunc sunt digni verbe ribus: & ipsi percutiunt malefactores: & hoc dabatur eis i praeceptum. modo nemo peccat in impletione praece pti. Respondetur, casus est impossibilis propter refle xionem: & oportet ipsum moderari vt intelligatur de aliis peccatis.
⁋ Quarto arguitur ad idem de foro purgatorii / ponendo quod deus pro peccato vnius horae debet punire aliquem in purgatorio vna hora. super ponamus contritionem quae culpam abstulit. ar guitur sic. lste in prima dimidietate horae in purga torio sufficienter punitur pro peccato comisso in prima dimidietate horae: & sufficienter punitur pro secunda dimidietate horae in purgatorio in secunda dimidie tate horae: ergo iniuste punitur in instanti medio vel in hoc instanti. suppono nos esse in illo instanti.
⁋ Respo deo. licet in hoc instanti puniatur: non punitur in hoc instanti. sicut licet ista concedatur, in hoc instanti hoc mobile mouetur: non mouetur in hoc instan ti: & hoc supposito quod poena omnino partibiliter fiat. Vel sic magis proprie loquendo. in hoc instanti medio / & in quolibet instanui intrinseco istius ho rae verum est dicere: in hoc instanti Sortes punitur, quia punitur in tempore. sicut in quolibet instanti intrinseco horae octauae verum est dicere: in hoc instanti hora octaua est. nam subiectum est hoc totum, in hoc instanti existens: & praedicatum, ens vel exi stens. modo hoc est verum: quia est existens in hoc tempore. sed de virtute sermonis haec est falsa: in hoc instanti est hora octaua. quia subiectum est hoc totum, existens in hoc instanti: quod horae octauae non conuenit. sed vnam capimus loco alterius. Potest tamen deus punire iuste in instanti & in duabus dimidie tatibus horae: licet Sortes pure partibiliter peccauerit.
⁋ Quinto arguitur ad idem, ponendo duos sor tem & Platonem: Sortes velit esse peior Platone: & Plato peior Sorte. istos deus non potest punire secun dum legem statutam: & tamen peccant quod peccent patet: nam quilibet eorum vult esse malus. Secunda pars probatur: quia non potest dari grauitas peccati vnius: igitur non pot dari poena secudum legem statutam. Aniceus probatur. nam vel sunt aequaliter mali: & hoc non, quia Sortes vult sse peior Platone: & quam malus aliquis vult esse / tam malus ipse est. si inaequaliter peccent: quaeritur vter eorum grauius delinquat: & rationem illius assertionis assigna. Huius argumenti alibi tetigimus solutionem in secundo.
⁋ Sexto arguitur. Quilibet damnatus in infemo punitur infinita poena inten siue: ergo deus acerbe punit, consequentia est nota. Antecedens probatur: quia praeuidere poenam vnius diei in inferno / tristitiam incutit illi qui patietur: praeui dere poenam duorum dierum / duplicem poenam: triu dierum in triplo maiorem. ergo praeuidere poenam infiniti temporis arguit infinitam tristitiam.
⁋ Raspon detur. consequentia est nulla dato antecedente: quod est deo possibile. Et ex illo sequitur quod cum deut quemlibet damnatum possit tam extensiue quam intensiue affligere infinita poena: punit cum dulcore misericor diae. de infinita extensione non dubitas. Restat igi tur mihi solum probandum id idem in intensione. quod sic ostendo. creatura est infinitae capacitatis passiuae in esse qualitatis, quod probatur: quia si ipsa possit suscipere duos gradus in esse qualitatis / potest infinitos suscipere. & in esse poenae etiam ostenditur. nam hoc non tolleret animam intellectiuam de rerum natura: quia naturaliter ipsa est incorruptibilis. Praeter ea potest aliquos gradus in esse poeriae ponere in daemonem vel animam: & non potes dare praecisum sta tum. igitur. & deus potest poenam infinitam in gradu & in acerbitate producere, quod suppono ex. xliiii. disti. i Tunc sic. Creatura est capax infinitae poenae tam in gradu quam in acerbitate: & deus potest talem in crea turam producere. Addo aliquas propositiones. Nam deus potest facere omne quod non implicat contra: dictionem. sed haec non implicat ex dictis. igitur. Vl terius, deus non potest iniuste agere: ergo si inflige ret infinitam poenam potest adhuc maiorem poenam infligere: sicut vnum infinitum est maius alio. & non facit hoc: ergo deus misericorditer punit. lam respondeo ad antecedens quod non oportet intellectum distincte apprehendere illos determinatos dies: & licet illos apprehenderet, non oporteret in duplo maiorem habe re tristitiam. declaratur exemplo de illo qui ducitur ad carcerem ad duos dies: qui non est tristior in du plo plus quam ille qui vno die detinebitur. Vlterius poe na non infligitur secundum stultam apprehensio nem & voluntatem damnati: quia si sic: impatien tia damnati plus affligerentur qui iustitia & misericordia dei requirit. & hic apparet dei misericordia in poena.
⁋ Septimo arguitur per eos qui dicunt quod veniale punitur aeternaliter in infemo. Deus in aequaliter peccantes aequaliter punit. ergo conclusio nes contra quas obiicimus sunt falsae. ans probatur. de cedat vnus cum a. veniali solo. & b. cum b. venia li aequali a. iuncto c. mortali. Tunc sic. a. & b. sunt aequalis culpae: & inaequales poenae eis infliguntur.
⁋ Respondetur distinguendo quod inaequaliter pu nit: vel in eodem foro: & sic negatur. vel in variii foris: & sic conceditur. nunquid salmo carius ven ditur Parisiis quam Aberdoniae? purgatorium enim est forum irae: & infernus forum furoris. iuxta illud Psalmographi petentis ab illis liberari, & dicentis. Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. psal. vi. Nec oportet habere respectum ad poenam huius mundi: quia si des duos Sortem & Platonem aequaliter peccantes: & Sortes puniatur ratione sui peccati in hoc mundo & non Plato: adhuc si decedant in illis peccatis aequalibus: aequaliter pu nientur.
⁋ Contra hoc arguitur etiam in eodem fo ro. Decedant duo: Sortes cum a. veniali & b. mortali: & Plato cum c. mortali. Deinde sic per illam positionem de qua loquuti sumus in argumento praecedente: Sortes tantum punietur quantum Plato pro c. mortali: & sunt peccata inaequalia. igitur. Prima pars ostenditur: quia aequaliter puniuntur extensiue vt notum est secundum hanc viam: & aliqua intensione graduali punitur Sor tes ratione a. venialis. demus vnum mortale quod punitur in duplo grauius. hoc enim dare oportet: quia cuiussibet finiti ad quodlibet finitum est certa proportio: & nullum mortale secundum legem punitur infinite gradualiter: ergo finite per calculatio nem. vides breuiter quod possum descendere ad hoc quod Plato aequaliter intensiue punietur cum Sorte: & tantum extensiue. ergo propositum. Respondetur con formiter ad dicta in. q. iii. huius distinctionis, conce dendo quod Sortes pro a. veniali punitur tantum intensiue & extensiue quantum Plato pro c. mortali: sed non tantum in acerbitate / in ratione poenae, in ratione cruciatus, vel in ratione torturae. Exemplum insimili. contingit Soi temtantum latitudinis aegritudinis in crure vel in brachio incurrere quantu Platonem in colo vel i testinis: & tamen colicus dolor vel ileos est multo ma ior ratione poenae quae tanta dyscrasia a latitudine sa nitantis in brachio. Nec te moueat quod non est iden passum / scilicet voluntas: quia notum est posse dari duo displicentia diuersarum rationum, quorum nol tiones erunt aequaliter intensae, & tristitiae circa illa obiecta: & tame vna tristitia plus cruciabit quam alia quia potest deus facere si velit quod duae tristitiae eiusdem speciei aequaliter intensae inaequaliter torqueant idem passum, non concurrendo cum vna tristitia secundum totum suum ambitum, & cum alia aliter concurren do. Ex quo patet hanc consequentiam esse nullam hic actus est aequalis in latitudine formae vel gradus cum bactu: ergo est aeque magnus in ratione poe nae. sicunt dantur duae culpae quarum vna, videlicet a. est intensior vel maior b. in forma: sed non est maior in ratione culpae vel offensionis dei. semper enim actibus aequalibus in ratione culpae debetur aequalis poe na in ratione poenae: & inaequalibus in ratione offensae de betur inaequalis poena in ratione poenae. Potes repli care: c. peccato non respondet in infinitum maior poena in ratione poenae qui a. veniali: ergo per calcula tionem tandem dabitur aliquod mortale quod aeque acei be punietur ac veniale. ergo solutio nulla. Dico quod i lae poenae non sunt comparabiles in ratione poenae: bene tamen in ratione gradus. sicut stilus & acetum non comparantur in acutie. bene autem secundum alias denominationes: vtpote secundum perfectio nem essentialem. Secundo dicitur quod poena mortalis infinite poenam venialis excedit. ex quo non se quitur quod mortali respondet infinita poena in ratione poenae. vt superius diximus comparando pai tens peccati mortalis toti actui veniali.
⁋ Octauo arguitur. Legimus quod si quis certas preces in hono rem sancti cuiuspiam quolibet die offerat: non po terit damnari. decedat igitur talis cum mortali a. & alter cum mortali b. aequali a. Arguitur sic. isti maequaliter punientur: & tamen aequaliter pecca runt. Respodetur. illud dictum & multa alia sunt friuola & vana: nescio a quibus imprudentibus, & quo fine conflata.
⁋ Nono. Decedat aliquis: vt po te Sortes nunc ita malus vt erat malus latro. Ar guitur sic. isti duo decedunt in peccatis aequalibus: & inaequaliter puniuntur: cum malus latro iamdiu pu nitus sit in infemo. Forte dicis. deus ad tempus in aequaliter punit Sortem, puta magis: vt poenae eo rum reddantur aequales. Insto. capio paruulum non circuncisum in lege decedentem in diebus Salo monis: & alium ex nostris. isti duo aequaliter puniur tur: & non fit haec recompensatio dei, vt loquuti su mus. igitur. Respondetur. Sortes & malus latro punientur aequaliter intensiue, nec erit recompensa tio quo ad extensionem temporis in hoc mudoillud enim est accidentale. etiam tale tempus aeternita ti comparatum est impartibile, vt ita loquar.
⁋ De cimo. Decedat Sortes cum originali & mortali: & Plato cum simili mortali. arguitur sic. Isti duo aequa liter puniuntur, quod probatur: quia aequali poena sensus puniuntur: aequali poena damni puniuntur: ergo sim pliciter aequaliter puniuntur. Respondebitur ad hoc paulo inferius in distinct. l
On this page