Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in generali iudicio erit disputatio vocalis

⁋ Distinctionis Quadragesimaeseptimae Quaestio Prima. HIc in quadragesimaseptima distinctione loquitur Magister de generali iu dicio: & de notitia quae fiet in illo: & quomodo mundus est pui gandus per ignem. Ir qua dis. duas enodabo quaestiones. Prior est: an in generali iu dicio erit disputatio vocalis. Quaestio haec vnum supponit & aliud d rit. nam supponit generale iudicium futurum: & quaerit an erit disputatio vocalis. propterea respondebitur ad vtrumque per conclusiones.

⁋ Prima conclusio. generale iudicium est futurum.

⁋ Secunda conclusio. Probabile est quod aliquid vocale erit in iu dicio.

⁋ Tertia conclusio. multa mentaliter fient in generali iudicio.

⁋ Prima conclusio est certa. nam scribitur Ioannis quinto. Procedent hi qui bona fecerunt in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt / in resurrectionem iudicii. Et beatus Augustinus vigesimo de ciuitate dei cap. primoait. Te net omnis ecclesia dei Christum de celo esse venturum ad viuos & mortuos iudicandos.

⁋ Secunda conclusio ostenditur per literam Matth. xxv. Insuper deus iudicabit vt deus & homo: ergo iudicium eius non solum fiet diuino modo: sed etiam humano. hoc est vocaliter. Item sicut nunc in sententia particula ri fit sententia mentalis in animas pure spirituales a corporibus exutas: ita debent esse partim spiritualis, partim corporalis contra animas corporibus reassumptis. Praeterea btuns Gregorius. xxvi. Moralium dicit de reprobis: quod illi verbam iudicis audient qui eius fidem saltem verbo tenuerunt. sed hoc non commodem intelligitur de verbo mentali. igitur.

⁋ Tertia conclusio patet. xx. de ciuitate dei capi. xxiiii. Nam simul omnes & singuli iudicabuntur. sed si cum quolibet esset particu aris disceptatio: requireretur magna temporis intercapedo ad iudicandum. modo vt dicitur. xx. de ciuitate / cap. xxvi. deus conscientias reproborum convincet sine vlla sermonis prolixitate. Et Sapientiae. iii. dicitur Dirumpet illos inflatos sine voce. & ad Roma. ii. Testimonium reddente illis conscientia ipsorum & inter se inuicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium, in die cum iudicabit deus occulta hominium.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Ioannis. xii. scribitur. Nunc iudicium est mundi. ergo non est futurum. & Nau. i. Non iudicabit deus bis in idipsum Ad primum dicitur quod illud intelligitur de iudicio quod ferit Christus quando per suam morte iuste liberauit genus humanu a seruitute diaboli. sic enim exponit Augustinus homilia. lii. super loanne, quod probat ex sequenti litera. cum dicitur. Nunc princeps huius mundi eijcietur foras. Secundum intelligitur quod non puniet idem peccatum duplici poena: sed vnica ei respondente.

⁋ Contra tertiam conclusionem argumentor. Vel quilibet omnia sua peccata praeterita cognoscet vel aliqua & aliqua non. si secundum, cum multa dentur obliuioni: hoc non erit naturaliter. Dicis deus iuuat memoriam. Oppono: Saltem non poterit habere tot peccata simul praesentia propter finitatem actiuam animae quae ad illos actus concurrit: & hoc saltem erit difficile respectu omnium peccatorum aliorum a peccante. In super peccata deleta in confessione non ostendentur: alioquin multi de peccatis occultis verecundarentur.

⁋ Ad primum admisso quod quilibet omnia sua peccata cognoscat / deus potest supplere actiuitatem animae: quod omnia cognoscat, & omnia aliena. Nam probabile est quod si anima suae naturae relinquatur extra subiectum / possit cognoscere secreta cordis alterius: & aliquorum peccatorum habere notitiam distinctam. deus namque potest supr plere actiuitatem animae quod infinita cognoscat. sicut ortes non plus facit ferendo mille libras cum mille hominibus robustis quam ferendo vnam libram sine ope alterius. Sed non est opus vt quilibet cognoscat in particulari cuiuslibet omnia peccata. sufficit enim quod in generali cognoscet per seperationem hoedorum a sinistris / & ouium i dextris. secus est de peccatis propriis. Ad aliud, proba bile videtur quod peccata confessa non innotescent aliis. Vbitatur ante solus Christus iudicabit. Propter aliquas auctoritates opus est ponerae varias acceptiones iudicis. Nam Ioannis. v. dicitur. Pater omne iudiciu dedit filio. & Matth. xix. dicitur de apostolis quod erunt iudices duodecim tribuum israel. & Iob. xxxvi. iudicium pauperibus tribuit. Propter ista & similia. dicitur quod multifariam potest iudicium alicui convenire, scilicaet prdinaria potestate: & sic iudicabit tota trinitas. ex delegata potestate: & sic iudicabit Christus dominus inquantum homo. Quare licet deus iudicabit in natura humana ordinarie: non tamen iudicabit secundum naturam humanam. Vel accessoria dignitate: & sic perfecti iudicabunt, non vt consulant: sed ssistent ad sui honore. Vel comparatione: & sic minus mali iudicabunt magis malos, iuxta illud Lutae. xi. Viri Niniuitae surgent in iudicio cum generationae hac & condemnabunt eam. Dices. ex his sequit quod damnati videbunt corpus Christi in gloria. & sic habebunt delectationem. Conceditur antecedens. nam sicut ascendit in gloria: sic in glorioso corpore apparebit. vt testatur illud Actuum. i. Hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum: sic veniet quemadmodum vidistis eu euntem in caelum. & illud Lucae. xxi. Videbunt filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna & maiestate. Non enim debet esse vilioris conditionis in aspectu quam iudicandi modo. praedestinati etiam habae bunt corpora gloriosa. Sed cosequentia est nulla: quia sicut glesria / amici est delectatiua: ita illius qui eum odit est contristatiua, naec sequitur quod habebunt beatitudinem: quia illa est in visione dei quam non habebunt.

⁋ Dubitatur secundo de signis praecessuris iudicium. Respondetur. Hieronymus dicit se. xv. signa legis se in annalibus Hebraeorum: quae in lingua nostra vernacula britannica transsata habemus: sed parum soliditatis est in illis. Certiora autem signa praedixit saluator noster apostolis in monte Oliueti. Matthaei. xxiiii.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1