Quaestio 2
Quaestio 2
An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
⁋ Distinct. Quadragesimaeseptimae Quaestio Secunda. Ecudo in hac distinctione quaero. An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti. Sicut in quaestione praecedente quo ad suppositum & quo ad dl quaesitum conclusiue respondebitur.
⁋ Prior conclusio ostenditur ex verbo Apostoli primae ad Corinth. vi. Praeterii figura huius mundi. vbi glossa. Pulchritudo huis mundi mundanorum ignium conflagratione per ibit. Idem dicit beatus Augustinus vigesimo de ciuitate dei capitu. xvi. & glossa super illud secundae Petri tertio, seu vlti. Et elementa ignis vt ardore tabescent. Et congruitas est ad hoc. Nam dicitur secundo Physicorum. Nos sumus quodammodo finis omnium. ergo homine innouato post generalem resurrectionem congruit mundum in nouari & purgari. quod maxime fit per ignem. Hinc dixit Ioannes Apocalypsis. xxi. Vidi caelum nouum & terram nouam. Videmus insuper nunc locum peccatis infectum ante consecrationem esse vetitum quousque purgetur. sic decens est quod locus peccatorum faece infectus purgetur.
⁋ Altera conclusio probatur ex illo verbo Genesis primo. Requieuit deus die septimo ab omni opere quod patrarat, quod secundum multos sic exponitur. cessauit a creatione nouarum specierum in rebus. Secundo arguitur ad idem. Aqua quae purgauit mundum erat eiusdem speciei cum vera aqua: ergo ignis cum igne. Insuper vanum est multiplicare ignem alterius spi ciei, vel aliud calefactiuum ab igne.
⁋ Contra primorem conclusionem argu mentor. Vel ignis praecedet iudicium: vel erit tempore iudicii: vel sequetur iudicium, non vltimum iuxta illud Psalmographi. lgnis ante eum praecedet: & inflammabit in circuitu inimicos eius. psal xcvi. Nec duo prima: quia combureret viuentes.
⁋ Respondetur. praecedet iuxta illud allegatum, & stabit tempore iudicii: nec laedentur electi qui stabunt in parte aeris supra ignem, vt dicit beatus Augustinus secundo de ciuitate dei cap. xviii. Possumus, inquit, dicere electos futuros esse in superioribus partibus: quo ita non ascendet fiamma illius incendii, quemadmodum nec vnda diluuii. Et hoc de eis intelligitur qui mortui sunt, & nihil purgabile habent. viuentes autem possunt mori, & comburi ab igne pro sua poena purgatorii, si debitores poenae sint: & magis vel minus puniri iuxta sua dementa: quia ignis ille est instrumentum diuinae iustitiae, qui vero nihil purgandum habebunt, possunt mori in illo igne sine dolore magno. sicut deus conserua re pot hominem in igne perpetuo absque hoc quod ignis in eum agat. sed videtur quod mali cruciabuntur in illo igne: & tandem eos inuoluet in fauces inferni
⁋ Secundo arguitur. Vel deus creabit nouum ignem & sic necesse erit alia corpora condensari extra suum naturalem ordinem: vel plura corpora esse in eodem loco: quod natura abhorret. Aut si corrumpat partem aeris in ignem: idem sequitur inconvenieus: cum ex vno pugillo aeris fiant decem ignis. Respondetur. di condensatione & rarefactione, necesse est si aliquid condensetur aliquid rarefieri & econverso nunc, naturalsiter loquendo. tamen deus potest facere oppositum: quia potest corrumpere magnam partem aeris vel terrae proportionabiliter ad magnitudinem ignis creati.
On this page