Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

⁋ Distinct. Quadragesimae octauae Quaestio Vnica. Nica quaestio & ea breuis distinctionem quadragesimanoctauam absoluet: quae erit haec. An caeli cessabunt a motu post diem iudicii Nam in quinto capi huius disti. meminit Magister de qualitate luminarium. Ad Qi quam responsio datur affirmatiua. quae probatur. nam vt habetur Apoca lyp. x. angelus iurauit per viuentem in saecula saeculorum: quia tempus non erit amplius. Capit hanc ( diceret ille qui tenet caelum esse tempus) loco istius, non erit tempus post diem iudicii. nam hoc caelum erit post dien iudicii: hoc caelum est vel erit tempus: ergo tempus erit post diem iudicii. secundum aliam vero positionem tempus non erit post diem iudicii. Ad hanc conclusionem adducitur illud Tachariae. xiiii. Et ent dies vna quae nota est do mino, non dies neque nox: & in tempore vesperi erit lux. Potest adduci glossa marginalis Esaie. lx. quae dicit. Si sol circundaret terram tunc illuminaret damnatos, quod est in conveniens. haec glossa est lsidori. si damnati puniretur ex altera parte terrae: & essent nobis antipodes: esset apparentia in ratione. sed quia hoc est falsum: ratio non est ponderanda. Quia vero intelligentiae orbium caelestium motrices libere mouent: ideo possunt cessare a motu. & si naturaliter mouent, nisi deus influentia generali moueat: intelligentiae mouere nequeunt in lumine naturali. In hoc est apparentia tenendo quod verius puto quod graue simplex in vacuo mutatur in instanti: nisi eamus ad intelligentiam primam libere caelum mouentem. cum autem caelum non habeat resistentiam: non inuenio quid diceret philosophus cum secundum communem opinionem caelum sit aptum moueri vel circummire: & nullo modo intelligentiae motrici resistit: nec repugnat ei facere vnam circuitionem in instanti. Sed dicis. ergo parua intelligentia potest adeo cito mouere saturmu vt sphae. ram lunae: immo vna formica si esset applicata: com tra sententiam Aristotelis. xii. Meta. ponentis numerum intelligentiarum secundum motus orbium, & maiores intelligentias ad mouendos maiores orbes. Respondetur tenendo aptitudinem caeli ad motum, sicut est de graus simplici ad descendendum, concedo quod parua intelligentia potest adeo cito mouere caelum vt magna: & ipsum mutare subito si deus sua influentia generali concurrat. sed quia hoc non conducit ad terrae nascentia nec ad bonum vniuersi: ad talem mutationem non concurrit. multa etiam alia sunt quae non possumus in lumine natura li facile sustinere sine libero concursu primae causae. Vel possumus dicere pro philosopho quod caelum mouetur cum resistentia: licet caelum sit quoda modo aptum ad motum circularem, cum sit orbiculare: vt de cippo & aliis corporibus sphaericis contingit: vbi maior requiritur potem tia ad mouendum maiorem cippum quam minorem: sed ob proptitudinem ad circuitionem aliquo modo dicitur non resistere. Et intelligentia secunda assistens mouet naturaliter, & etiam prima secundum eum. Et dato quod caelum dicatur habere formam: potest dici quod illa forma naturals continuo mouet: sicut videmus impetum in trocho ipsum ad tempus continuo circulariter mouere. & forma ignis hic inferius mouet ignem ad suum locum naturalem circumi re. vniuersum enim est locus naturalis caeli sicut locus sursum ignis. sed non est multum laborandum ad defendendas erroneas imaginationes philosophi / vel alias de primo motore vel motu caeli.

⁋ Ex ista conclusione sequitur quod post diem iudicii no erit motus in epicyclo: nec erit motus octauae sphaerae descriptus in duobus paruis circulis in principio arietis & libre: nec quando principium arietis ascendit / caput librae descendit, & econverso. Secundo sequitur quod non semper dies est quando sol est super terram. patet quando no est eius latio. & eodem modo no omnis existens in vmbra terrae habet nocten, vtpote si non sit dies post diem iudicii. ergo pari ratione neque nox. Nam si post diem iudicii sit nox: erit post diem iudicii tempus. Tertio sequitur quod luna non erit gyrouaga nec custos Erymanthidos vrsae tingetur Oceano: & nec helice nec Cynosura Arcton circumibunt. Quarto sequitur quod non iuuat confugere ad augem & popositum augis, reddendo causam quare plaga terrae est habitabilis inter tropicum cancri & circulum arcticum & non ea quae est inter tropicum capricorni & circulum antarcticum. Ista corollaria de se elucescunt. Quinto se quitur quod non erunt duae aestates & duae hyemes sub aequatore vel inter duos tropicos vt modo est.

⁋ Sed contra ista argumentor. solem diutius stare super vnum horizontem non arguit non esse diem, quod patet de longissimo die artificiali qui erat xxiiii. horarum: cum sol stetit ad praeces losue. losue. x Simile sub Ezechia factum legimus quarti Regum xx. & prope polum arcticum homines habent diem artificia em duobus mensibus: vel trimestrem diem habent, & per dimidium annum: ergo longa mora solis in horizonte non praepedit denominationem diei / nec eius quies. Prae terea beati perpetuo erunt in requie: ergo vno anno & vno die: non enim est possibile durare per totum quin duretur per partem. In super multae cogitationes beatorum & damnatorum erunt volubiles: ergo tunc erit tempus talia mensurans.

⁋ Respondetur. solem circumferri requiritur ad tempus, vel esse aptum in potentia propinqua moueri in gyrum., quod contigit in diebus losue. sed post diem iudicii nunquam amplius mouebitur: & hoc voco aptum gyrari in potentia propinqua. nam vna reuolutio solis circa terram cum tanta parte quantam sol partransit contra motum firmamenti / nobis metitur nunc tempus diei naturalis. sed cum quiescet sol: amplius nihil metietur temporarie. Ad aliud: si perpetuo intelligatur perenni tempore / negatur: si perpetuo sine fine, conceditur. Ad aliud de cogitationibus & earum cremento & decremento conceditur. & sic concluditur quod potest capi aliqua mensura alia a sole: sicut est mihi diarium vel horarium quo ex casu arenae cognosco horam, vel ex pagina scripta: sed tempus commune sol non amplius mensurabit: de quo tempore intelligimus. Si dicas solem non retrocessisse tempore Exechiae Regis, vt Burgensis asserit quarti Regum. xx. hoc est comentum mere voluntarium.

⁋ Secundo argumentor. Caeli desinent moueris vel ergo in illo aspectu quo creati sunt: vel in aliquo alio. neutrum dici potest: aut detur ratio. Rursus tunc vna pars terrae excessiue calefiet: illa scilicet quae est soli & planetis calefactiuis subiecta: & reliqua nimis frigefiet: & sic vna pars terrae desiccabitur, & erit cauernosa: vt pueri in limbo exire possint ac videre: & alia pars condensabitur. hoc est absonum. igitur. Item Genesis. viii. scribitur. Cunctis diebus terrae sementis & messis: frigus & aestus: aestas & hyems / nox & dies non requiescent.

⁋ Ad primum dicitur quod non quiescent in illo aspectu quo creati sunt. & hoc supposito quod mundus non duret. xxxvi. milibus annorum: vt est verisimile. sed hoc soli deo est cognitum. Ad secundum. argumentum nunc illud non concludit de aliquibus partibus remotis a via solis prope arcticum & antarcticum. & verosimile est quod nulla mixta postea erunt nisi elementa / cum damnatis & sal uatis & eorum partibus & accidentibus. ad quid enim conducerent elephanti, tigrides, vnicornis, oues, & boues & vniuersa pecora campi, volucres caeli & pisces maris? omnia autem convertentur in elementa. nam elementa manebunt ne sit vacuum & ad decorem vniuersi: & aqua circundabit terram. nunc vero deus mari dedit terminos, quos & praeterire nequit, iuxta illud Iob xxxviii. Quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulua procedens? circundedi illud terminis meis & posui vectem & ostia. Et sic non concluditur quod tandem mare desiccabitur: vel quod aqua erit profundior in vna parte quam alia: dato quod sol vni parti superponatur & non alteri. tunc Danubius suam denominationem amittet: nec per varia ostia mare ponticum petet, nec Nilus irrigabit Aegyptum domini, vel lordanis terram promissionis. Dictum autem Genesis. viii. intelligitur ante iudicium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1