Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur⁋ Distinctio. Quadragesimae nonae Quaestio Prima. SEquitur distinctio quaedragesima nona, in qua magi ter de beatitudine & aureolis loquitur. Nos in ea aliquantulum immorabimut: de tribus potissimum dicturi. Pri mo de beatitudine pecundo de dotibus. Tertio de aureolis. Circa primum xvi. quaestiones terminabo. Primo quaeram. An summu bonum sit in bonis corporis vel fortunae Secundo in quo consistat vera beatitudo. Tertio inquiram de essentia beatitudinis: an sit in vno actu an in pluribus. Quarto. an homo naturaliter obie ctum beatificum possit videre. Quinto an beatitudo principalius in actu intellectus / an voluntatis consistat. Sexto. an omnes summe beatitudinem appi tant. Septimo. an appetitus deliberatiuus de necessitate appetat beatitudinem. Octauo. an intelle ctus creatus clare videns obiectum beatificum pos sit non delectari. Nono. an voluntas respectu suae beatitudinis efficientiam habeat. Decimo. an beati tudo a beato partialiter producatur. Vndecimo. ar omnes beati sint aequaliter beati. Duodecimo. an bea titudo sit perpetua. Decimotertio. an buntudo sancto rum post resurrectionem erit maior. Decimoquarto an sensus exteriores beatorum erunt in suis actibus in patria. Decimoquinto. an videns deum ipsum comprehendat. Decimosexto. quid sit videre in vel bo. Decimaseptima quaestio erit de dote impassibi litatis. Decimaoctaua, de dote agilitatis. Decimanona de dote claritatis. Vigesima, de dote subtilitatis. Vigesimaprima, an duo corpora dura possint immediate se tangere. Vigesimasecunda, de aureola virginum. Vigesimatertia, de aureola doctorum. Vige simaquarta de aureola martyrum, & quid ad marty rium requiratur & sufficiat. Vigesimaquinta, quando quii debeat pati martyrium, & pro quibus causis. Vigesima sexta. an actus cui debetur martyrum aureola sit praeferendus actui cui haec aureola non debetur. Vigesimo septimo & vltimo inquiremus sub qua virtute actus martyrii contineatur. Vt istis absolutis finem imponamus. quo ordine sunt propositae quaestiones attingemus.
⁋ Pr mo igitur quaero, an felicitas siue summum bonum in bonis corporis vel fortunae inueniatur. Pro quaestione ter minanda hoc fundamentum iacio. omnes conveniunt in hoc quod illud quod est maxime expetibile: est btintudo siue felicitas. sed vt Aristo. i. Ethicorum. dicit, varii de hoc in ter se dissenserunt. Aliter enim vulgus / aliter sapientes iudicant. & item sapientes inter se non omnes conveniunt. quare de hoc aliqua in lumine naturali ponam: postea ad lumen supernaturale theologico more transiturus. Licet autem omnes in termino conueniant quod scilicet beatitudo sit quid maxime expetibile, & optimum: quae tamen res / ipsa foret, dissenserunt. de apparentioribus aliqua tangam / de minus apparentibus taciturus.
⁋ Et procedam mem bratim per conclusiones. quarum Prima est. Licet in corporis voluptate magnum sit desiderium: tamen in ea in lumine naturali nulla est ponenda felicitas. Prior pars huius conclusionis patet. Nam in felicitate pu tata a multis / ingens est desiderium. sed aliqui in voluptate corporis felicitatem posuerunt: vt Eudoxus vir optimus: qui vt recitat Arist. x. Ethicorum, vidit omnes summe voluptatem amplectem tes / licet ipse esset temperatus: quapropter in volu ptate felicitatem posuit. ac si sic argumentaretur Eudoxus. Omne illud quod maior pars hominum expetit & prosequitur / est beatitudo vel summum bonum: corporis voluptas est huiusmodi. igitur.
⁋ Secunda pars conclusionis probatur sic. nihil turpe & probrosum est felicitas. sed corporis voluptas cre berrime est huiusmodi. igitur, consequentia tenet tum maiore. & minor probatur testimonio diui Hieronymi aduersus louinianum dicentis. Saturitate nimia concitantur multi: & quod turpiter ingesserunt / turpius egerunt. Et idem ait. Pinguis ven ter non gignit tenuem sensum. Hinc infamis est & inglorius Sardanapalus tanquam probrosus in ore omnium / non solum philosophorum sed & vulgi & eius epitaphium, Ede bibe lude, ab omnibus exprobratur. quamobrem imperium Assyriorum tot sudoribus partum a maioribus in illo monstro extinctum est. principes namque indignum censebant talis beluae perferre iugum. Secundo arguitur ad idem. nihil quod est communis causa morborum / est summum bonum sed corporis voluptas est huiusmodi. igitur. consequentia te net cum maiore. minor probatur per illud commune Hipi pocratis quo dicit, crassa & obesa corpora in para lysim & pessima morborum genera erumpere / nisi cita mii sione sanguinis minuantur. cui astipulatur Horatius. Sperne voluptates nocet empta dolore voluptas Fortasse dicis. corporis voluptas moderata est sum mum bonum: & moderata non est causa morbi. Contra hoc arguo. magis bonum non est propter minus bonum: vt arguitu Aristo. x. Ethicorum. sed comedimus vt philo sophemur & viuamus honeste: & non contra. Praeterea anima corpori praestat secundum omnes: ergo animi volupta est corporis voluptati praeferenda.
⁋ Secunda conclusio. etsi diuitiae sinae lege a multis quaerantur: in eis non est humana felicitas. prior pars patet quotidiana experientia. nam ecuniae obediunt omnia. ac teste Horatio, & genus & formam regina pecunia donat. Secunda pars probatur ratione Aristotelis. nam diuitiae sunt bonum vtile & propter aliud: ergo non sunt summum bonum. tenet cosequentia: quia finis vltimus non reducitur in alium finem vlteriorem: saltem creatum. Secundo, diuitiae sunt bona extema: nec in potestate nostra. ergo non sunt felicitas. Tertio. diuitiae habent secum anxietatem tam in acquisitione quam in conseruatione: sed hoc repugnat felicitati. igitur. Quarto arguitur. diuitiae sunt plerisque exitiale malum tam quo ad corpus qui quo ad animam. Quibus & quot bone deus / pecunia sit causa nortis tam domi quam in itinere / nemo est qui ignoret. anxius in itinere homo incedit: & in hospitio dormiendo fures somniat: sacculum sub caput noctu reponit: timet homicidium, vbi cantabit vacuus coram latrone viator. Lydius ille Croesus mortalium opulentissimus per resposum Solonis hoc satis manifestat: qui visis omnibus Croesi opibus interro gatus ab eo: quis esset hominium felicissimus: respondit citra assentationem omnem, vt philosophum clarissimum decuit: Tellus atheniensis. & cum secundo interrogaretur, quis post Tellum esset beatissimus: Cleobe & Bithonem nominauit. ratus est Croesus / saltem si non primas beatitudinis haberet a sapiente partes: secundas sine controuersia ferret. Hoc ipsum Midas phrygius Gordii filius apud Quidium in transformatis lib. xi. satis demonstrant. Quinto arguitur. mediocria habe re puta pauca pro mediocri coditione: hoc est pauper tas quodammodo / ipsis diuitiis debet praeferri: ergo in diuiriis non est felicitas. consequentia est nota ex ratione termini. nam idem est summum bonum & felicitas. Quia autem paupartas sit diuitiis immensis praeferenda, probatur ex Aristotere. x. Ethicorum. viii. c. & ad hoc Anaxagoram in troducit. Insuper Synopeus Diogenes in Cremmyo ex tra Corinthum habitans / pauca bona fortunae habens, Alexandro & potentissimo & cordato regi se inui senti non assurrexit: recte iudicans se rege maiorem qui bona mundi conculcabat: quae Alexander auide in sequebatur. Accedit ad hoc verbum Alexandri: qui abiens principibus Diogenem irridentibus respondit. si Alexander non essem optarem esse Diogenes. De Anaxagora & Democrito idem ostendi potest. Caesar item accedens casam vilem Amyclae dormientis sa ris intellexit felicitatem pauptatis: & sollicitudinem gloriae. Hinc Lucanus recte dicebat pauptatem esse munus deorum non satis a mortalibus intellectum. vt alibi citauimus. Et delphicum oraculum dixit Aglaum esse felicissimum, qui in Arcadie angulo paucos agel los pro sustentatione habebat. De innumeris aliis fa cile est exempla in medium proferre.
⁋ Tertia conclusio. Licet humana fe licitas a multis imprudentibus in gersia putetur esse collocata: nequaquam in ea sedem habet. prior pars patet: quia videmus multos quos magnanimos vulgus appellat, diuitiis spretis gloriam assectantes: & pro ta mori non dubitantes: iuxta illud Ciceronis. Omnes tra himur laudis studio & incendimur gesia. Hinc Milcia dis triumphus Themistocli somnu eripuit. Infiniti quoque famae & glesiae cupiditate varia facinora perpe trarunt. Alexander ille Macedo glersia accensus / imperio non ob opes, sed gloriam potitus est. Idem in Sigaeo apud Achillis tumulum positus exelamauit. O fortunate iuuenis qui tuae virtutis praeconem Homerum inueneris. vt est apud Sillium. Felix Aeacida cui tali contigit ore Gentibus ostendi: creuit tua carmine virtus. Simile apud Plutarchum & Suetonium legimus de lulio Caesare. qui (vt inquit Tranquillus) cum Gades venisset: animaduersa apud Herculis templum magni Alexandri imagine: ingemuit: & quasi pertesus gnauiam suam / quod nihil tum a se memorabile actum esset in ea aetate qua iam Alexander orbem terrarum subegisset. Hannibal item apud Sillium in bello Cannensi sic inquit. Mihi magna satis sat vera superque Bellandi merces sit gloria: caetera vobis Vin cantur. Philosophi quoque illi qui ad fugiendam glo riam dixerunt scriptores non debere sua nominia in librorum exordiis praenotare: ipsi sua nomina praeposuerunt. Simile de Phidia illo statuario peritissimo habes: qui cum simulacrum Mineruae fecisset incomparabile: nec ei liceret inscribere vt moris est nome suum, inclusit in clypeo suam ipsius effigiem: qua convulsa tota operis colligatio & structura soluebatur. Quid vos moror de gloria? nunquid vulgatissima est historia Frostrati qui templum Dianae in Epheso vnum e septem mundi spectaculis exussit vt nomen suum & famam posteris reliqueret? Ex his vides priorem partem perspicuam.
⁋ Posterior pars probatur: quia haec glesia nihil aliud est qui celebris fama qui de viro habetur: & non est in potestate eius, contra rationem felicitatis. In super si homo sic sit suae famae & glesiae auidus: non viuet in ani mi tranquillitate: quod est contra rationem felicitatis, quod patet: quia gloriam ambientibus plurimum alii inuident: percutiunt fulgura modotes: de eis sinistre loquentur: & eorum gesta interprtabuntur in peiorem partem, quod cum ad eos peruenerit: torquambuntur. In super gloria est causa superbiendi. Praeterea in illo non consistit felicitas quod est in aliorum omnino potestate locatum. sed sic est de gloria hac caduca & momentanea. igitur.
⁋ Quarta conclusio. Licet humana fe licitas in magno dominio putetur collocata: in ea tamen feli citas nullum locum habet. Prior pars huius conclusionis satis est nota. nam homines magnanimi putati multum laborant augere ditiones: & alienas terras suo adiugere imperio. hic vt M. Cice. refert, Caesar semper in ore hunit. Si violandum est ius: propter imperium violandum est. in caeteris pietatem cole. Insuper multi principes non solum gentiles, sed Christiani interdum ad hoc tendunt caeca affectione ducti: se habere terrarum titulos gloriantes: in quibus solum ius mathematicum habent. Multi quoque ecclesiae praelati eodem morbo/ vt superius diximus, laborant, sub vmbra honesta tis se protegentes: ne sedem deteriorem relinquant quam acqui siuerint, sed illam augeant.
⁋ Secunda pars ostenditur sic. augere dominia cotra rationem est peccatum: ergo in eis non consistit felicitas. Sed dicis. debeo procedere in lumine naturali in quo peccatum est igno tum. falsum est, notum est enim aliquod esse malum & praeter rationem in lumine naturali: quod etiam philosophi peccatum vocant. Rursus in eo non est ponenda felicitas in quo mens humana continuo perturbatur & inquietatur. sed sic est in potentia & in augedo imperio. nunc homo laetus / si sui vincant: nunc tristis si vincantur. nam euentus belli est fortuitus: & nunc hunc nunc illum / consumit gladius. Praeterea in statu caduco & maxime instabili non est ponenda felicitas sed tale est magnum dominium. igitur. minor ostenditur exemplis. Nam Alexander Macedo / eius vxor, & proles pauca lamentabilem habuerunt exitum: quem si praecognouisset non attentasset rapere aliena. lulius Cae sar tanquam tyrannus tribus & viginti vulneribus meri to confossus est in senatu. Pompeius post tot maris & terrae victorias & triumphos praesente vxore & liberis / capite truncatus. Croesus a Cyro captus & palo affixus. & ipsius Cyti caput in vtre sanguine pleno a Thomyre impositu. Ditissimi Crassi caput auro refertum. lugurtha re militari clarissimus ante currum Marii nudus cum liberis ad spectaculum ductus. Syphax Numidiae rex potentissimus ad Scipionis pedes supplex ductus. Valerianus Au gustus eloquentia & doctrina clarus, in manus regis Persarum incidens, ignominiosa seruitute apud eum consenuit: vt ipse senex humi depressus / regen equum ascensurum semper dorso attolleret. Pazaitem denique Turcam potentissimum Tamberlanus parthus currui suo iunctum vinxit catena aurea. quae haec felicitas oro? Adde quod principes sunt in timore foris: multo magis interdum domi inter suos. Memoratissimum est illud exemplum de Dionysio Syracusano & Damocle. cum Damocles Dionysium propter opes / famulos & caetera id genus diceret bea tum: & ex consensu vtriusque Damocles poneretur in regio solio: in aureo lecto: tot honestis famulis con sistentibus, videbatur ferme beatus. at vbi super ca put Damoclis poni iussit Dionysius ensem acutissimum seta equina e lacunari pendentem: locum libens reliquit Damocles. cui Dionysius. Talis est, inquit, vita mea. sic semper nobis mortem imminentem videmus. Et licet tyrannus non timeat mortem coram obiectam: toxicum formidat, ac opus est cibum praegustate antequam comedatur. Vides dominium esse rem plenam la boribus / sollicitudinibus / & tristitiis. Quare scite in definitione inopinabilis Arist. in Topicis exemplum ponens dicebat, quemadmodum est dicere: reges esse infe lices secundum vulgares. ac si diceret. Apud sapientes nulli in toto regno sunt minus felices multis regibus
⁋ Quinta conclusio. Beatitudo nec est in corporis eleganti forma: nec in corporis ro bore: nec in claro parentum stemmate. probatur sic. Forma est fluxa & caduca & parum stabilis: quam so la aetas tollit. Praeterea crebro est causa propinqua luxus & vitii. De corporis robore patet: quia plus roboris est in brutis. In super robustissimi corpore minus valent mente / & robur aufert aetas. Tertium autem est omnino accidentarium.
On this page