Quaestio 2
Quaestio 2
In quo consistat vera beatitudo
⁋ Distinctio. Quadragesimaenonae Quaestio Secunda. Ecundo loco inquirendum est in quo consistat vera beatitudo. Pro solutio ne quaestionis scitas me intendere / naturaliter adhuc loqui pro vna parte quaestionis: & secundum veritatem fidei in alia.
⁋ Duae sunt opiniones aduersae inter philosophos in tenebris gentilitatis incedentes de beatitudine. quarum vna est Stoicorum & multorum beatitudinem in virtute locantium. Alia est philosophorum principis primo & decimo Ethicorum / felicitatem in operationibus virtutum ponentis. Vtraque autem istarum viarum in lumine naturali est probabilis. priores haberent absurdum quod felicitas amitti possit vel intermitti in somno. sed Peripatetici dicerent illud non inconvenire pro tempore / dummodo reassumatur pro loco & tempore. & pro se contra Stoicos hoc habet quod actus est virtute praestantior. modo actus habitui praestat: & felicitas est quid optimum. Altisiodorus tamen tenet habitum actui perstare. quare secundum ei naec ratio non esset pro Aristotele. sed hoc est contra in tentionem Aristotelis. i. Ethico. & veritatem. Aliter autem responderem pro Stoicis concedendo actum habitui praestare. sed cum actum virtus proptissime gignat in radice actum continet: & est permanentior: nec vllo modo potest tolli nisi per contrarium. rationabilius est ei go iuxta eos in habitu ponere beatitudinem, nec requiritur quod felicitas sit quid optimum simpliciter & in se: sed sufficit in sua proxima causa. Actus tamen est egregius virtutis effectus. Etiam non omnes sunt aeque felices / siue ponantur in actu / siue habitu: sed vnus est felicior altero. ergo non quaelibet felicitas est quid optimum. Mirandum profecto est quomodo veram beatitudinem isti philosophi adeo attigerint, & potissimum Aristo. x. Ethicorum. nam in. i. Ethico. magis sententiam vulgi secutus est dicens quod de formis & sine prole & amicis / non est felix. in decimo autem per lumen naturale nemo poterat diuinius loqui de beatitudine quam loquutus sit nam in. viii. ca illius libri ponit eam in mentis contemplatione: dei& supercaelestium.
⁋ Has conclusiones in illo capite aequiualenter ponit. Prima est. Felicitas consistit in vita contemplatiua & non actiua. Hanc conclusio nem sic probat in effectu. In illa vita consistit felicitas quae paucioribus indiget: sed vita contemplatiua paucioribus indiget quam vita actiua. Prudens enim in vita actiua indiget pluribus rebus quibus non indiget contemplatiuus: quinimo conten platiuo sunt impedimento inquit. opus est tamtum necessariis pro sustentatione. Secundo probat eandem conclusionem sic. Vita deorum qui sunt maxime felices consistit in vita contemplatiua. ridiculum est (inquit) dicere deos commutare & deposita reddere / vel eos esse iustos. intelligit de iustitia acquisita in nobis. absurdum est (inquit) si nummos etiam habeant: aut aliquid tale. Quia aute contemplentur: elegantissime sic probat. ponam verba Argyropyli, quia litera est perspicua. At vero viuere ipsos vniuersi putant: quare & operari non enim oportet illos (vt Endymionem aiunt) dormire. viuenti igitur ei cui actio / & multo magis effectio non tribuitur: quidnam aliud praeter contemplationem restatus Vis rationis sic explicatur. dii viuunt & non dormiunt, sicut poetae fabulantur de Endymione, & non exercent actus artis nec prudentiae. ergo contemplantur continuo. nam ex opposito consequentis sequitur disiunctiua totali antecedenti opposita. De Endymione autem vide Ouidium in Trans formatis dicentem. Lathmius Endymion non est tibi luna pudori. ltem. xii. Metaphysicae dicit deum sem per intelligere: & illic vnum primum mouens. Loquitur sane vt plures de pluralitate deorum. sic nostri christiani poetae & oratores. Illic autem optime de deo loquutus est. & tam commentator quam multi alii putant eum voluisse dicere quod deus non intelligat ista inferiora: sed male eum intelligunt, non enim intellexit haec immediate: sed per eius contemplationem: ita vt eius essentia sit obiectum primarium motiuum ad intelligenda inferiora, vt nos fideles dicimus. Tunc sic. Dii sunt beati continuo se contemplantes: ergo qui maxime accedunt ad hoc & non possunt semper deos contemplari: sunt maxime beati. loquitur autem de beatitudine viae. hoc iterum probat. dii semper se contemplantur: bruta sunt contemplatiois expertia: ergo nihil felicitatis habent. sed homines interdum eos con- templantur. ergo felicitatem tunc habent, quod in litera tam git dicens. Quousque igitur contemplatio sese extendit: cousque sese extendit & felicitas ipsa: & quibus contemplatio magis inest: iis & felicitas magis inest: non per accidens quidem: sed per ipsam vtique contenplationem. haec enim per seipsam est preciosa.
⁋ Alia conclusio. & verba Argyropyli ponam. Est autem opus huic & prosperitate externa / cum sit homo. na tura namque ipsa non est ad contemplandum sufficiens: sed & corpus sanum esse oportet: & alimenta, reliquumque famulatum adesse, non tamen putandum est multis aut magnis ei opus fore, qui futurus est felix: si fieri non potest vt sit beatus sine bonis externis. Aristoteles enim solum loquutus est de beatitudine viae: & non percepit quod pro hoc statu possumus habere notitiam intuitiuam dei. In lumine autem naturali tam alte conscendit ad beatitudinem viae quam philosopho erat possibile.
⁋ Contra primorem conclusionem arguitur sic. Ilsta contemplatio dei est inanis & malaiuxta illud Catonis. Mitte arcana dei: caelumque inqui rere quid sit.
⁋ Secundo, felicitas debet esse quid maxime voluptuosum. sed in contemplatione dei non est voluptas. igitur.
⁋ Ad primum nego quod sit inanis: immo in ea est felicitas, vt dicit philosophus. & Maro in Georgicis. Felix qui potuit rerum cognoscere causas. & potissimum primam causam. Illud autem Catonis intelligitur, quin quis temere inquirit. Aristoteles namque. x. Ethico. vii. c. hoc euacuat dicens. Quia si mens diuinum ad ipsum hominem est: & vita quae ab hac manat diuina est respectu ipsius vitae humanae. oportet autem non quemadmodum monent quidam, humana nos sapere, cum simus homines: aut mortalia, cum simus mortales: sed quoad fieri potest immortales nos ipsos facere.
⁋ Ad secundum concedo maiorem. sed negetur minor. nam in contemplatione & philosophia est magna voluptas sine actu voluntatis. in sola enim apprehensione rei delectabilis est voluptas. Vnde philosophus. x. Ethico. vii. sic inquit. Arbitramur pterea felicitati voluptatem admixta esse oportere. iucundissima autem operationum virtutum est ea haud dubie, quae per sapientiam prodit. ltaque philosophia mirabilis tum puritate tum firmitate voluptates habere vi detur. Hoc probat. nam inquirentes habent oblectamentum inquirendo: ergo a fortiori scientes. &. i. Ethico. viii. ait Optimum ergo & pulcherrimum & iucundissimum est psa felicitas: & non seiunguntur haec perinde atque in illo Deliaco carmine separantur. Sume est pulchrum, ex astrea quod gignitur alma. Optima si valeas res est, quod quilibet optat. Summe est iucundum si re potiaris amata. De cotemplatiua quoque Sapientiae. viii. scribitur. Non habet amaritudinem conuersatio illius, nec tedium conuictus eius: sed laetitiam & gaudium.
⁋ Contra secundam conclusionem ar guitur sic. Diogenes de quo mentionem in quaestione praecedente feci fuit beatus. & tamen non habuit bona fortunae nec ea voluit: sed solo pallio coopertus humum vel dolium pro lecto tenuit. Aristoteles autem videtur dicere ea requiri de quibus in conclusione secunda locuti sumus. &. i. Ethico. viii. simile dicit & addit. verba Argyropyli recitabo. Videtur tamen & externis indigere bonis vt diximus. fieri enim non potest, aut non facile fit: vt is res agat praeclaras cui facultates desunt. multa namque per amicos / per diuitias / per ciuilem potentiam tanquam per instrumenta aguntur. quibusdam autem carentes vt nobilitate / bona prole / pulchritudine, beatitudinem maculant, non enim satis ad felicitatem idoneus est qui penitus est deformis / aut solitarius / aut sine prole: & minus etiam fortasse si cui perpraui sint filii vel amici: aut boni mortui sint. Vt igitur diximus / videtur felicitas & talis indigere prosperitatis. Vnde quidam prosper tatem fortunae: quidam virtutem / felicitate dicunt.
⁋ Re spondetur. duplex est felicitas in lumine naturali-. quaedam essentialis: & illa in contemplatione cum bonitate consistit. Alia est accidentalis: quae requirit ea de quibus Aristoteles loquitur in locis adductis. proportionabiliter ad illa quae theologi dicunt de beatitudine essentiali & accidentali. essentialis quippe btintudo potest esse sine illis quae recitat Aristoteles. Quia si quis contendat Aristotelem aliter opinari: & pondere eius verba / & non rationem: Respondebo, si aliter intelligat: non assentior ei in ea re. & cum loquar in lumine naturali: dico sicut assentior, volens Aristo telem prorsus in illam sententiam trahere. Non enim ad mitto quod homini ratione vtenti / inuito / vel ab exter no possit felicitas auelli. sed sicut virtus sita est in facultate viri: sin iliter & eius actus tam in virtute actiua quam contemplatiua: ita & felicitas. Propterea re solutorie dico quod licet Aristotelis vxor fuisset impudica: & liberi eius veri vel putati praui: & omnia bona eius a tyrannis ablata: vel ipse extrema pressus inopia: vel corpore mutilatus sine sua culpa: non minus fuisset vere felix in lumine naturali. caeco enim quis improperabit: vt ipse dicit. nam alioquin felicitas ab vxore / a societate / a corpore / a liberis / a bonis fortunae penderet: & foret res instabilis: nec sita in facultate viri. Sic Diogenes, Anaxagoras Democritus & Socrates pauca habentes: & Plato non habens liberos: & Plautus qui ob caritatem se pistori vendidit: & siquando a mola asinatia vacabat: fabulas componnebat quas venditaret. & Dic nysius Syracusanus summo solio deiectus & ludi mangister factus, non potuissent esse felices. quae omnia in lumine naturali absona reputo.
⁋ Ecce paucis quid Aristoteles in lumine naturali loquens de beatitudine censet: quod scilicet ipsa nec in voluptate / nec opibus, nec in actibus vitae actiuae consi stit: sed in actibus vitae contemplatiuae circa optimum obiectum, scilicet deum: iuxta verbum saluatoris Magdalenam Marthae praeferentis: quod optimam partem elegerat: Martha autem bonam. Lucae. x. Hinc Lia vitam actiuam repraesentans erat lippis oculis, & Rachel pulchra. vt Grego. vi. Moralium exponit. & Augusti. in lib. de verbis domini inquit. Martha turbabatur: Maria epulabatur. Sed licet vita contemplatiua sit vita actiua regulariter melior: contingit tamen dare actum vitae actiuae actui vitae contenplatiuae praeferendum ob praesentis vitae necessitatem. sicut dicit Aristoteles tertio Topicorum quod philosophari est melius quam ditari: sed ditari melius est necessitatem patienti qui philosophari. Aristoteles autem in lumine naturali multum verae beatitudini appropinquauit: quae est in contemplatione dei intuitiua, & eius dilectione / & gaudio: sed in lumine suo non poterat illud apprehendere: propterea in hoc optime philosophatus est. Alia autem numerata vt opes vxor casta / filii boni & caetera id genus / sunt quaedam accidentaria & felicitatem ornant. vt ipse dicit. quod ex eius verbis & ratione: nisi prolixitas euitaretur / facile esset ostendere. Sed nos de vera beatitudine per fidem edocti, haec impraesentiarum negligimus: beatitudinem more theologico attinge re proponent es.
On this page