Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Tertia. Ertio quaeritur de essentia beatitudinis: An in vno actu consistat, an pluribus. Hic varii varia dicunt. aliqui quod beatitudo in recto pro pluribus supponit: hoc est pro toto & aggregato ad beatitudinem equisito. Sic tenet Holcotus, & Ioannes Burida nus, purus artista, laboriosus tamen. Addit. Dici potest quod supponit pro vno actu, siue intellectus, siue voluntatis caetera connotando. lstud prolixe deducit quaestione quarta. x. Ethicorum: multas rationes & auctoritates hincinde adducendo. Et quia difficultas est solum verbalis: & non minus inerudite qua dissute procedit, vt quilibet theologus ingenium habens facile percipit: non insisto. Dico ad illud quod beatitudo bifariam capitur. Vno modo collectiue. & sic pro toto aggregato notitiae intuitiuae dei / dilectionis dei clare visi, & gaudii sequentis supponit. sicut logica accipitur pro multis habitibus logicalibus. quomodo accipit Boetius. iii. de consolatione philosophiae: dicens. Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. & M. Cicero. v. lib. Tusculanarum quaestionum. Existimo beatos qui sunt in bonis nullo adiuncto malo. Et btuns Au- gustinus. viii. ca. xiii. de Trinitate. Beatus habe quicquid vult: & nihil mali vult. Alio modo capitur diuisiue pro notitia intuitiua dei: vel pro dilectio ne dei clare visi: vel pro gaudio sequente. Prima ad ceptio patet in verbo Christi. loan. xvii. Haec est vita aeterna vt cognoscant te &c. De secunda primo de ciuitate dei. c. penul. dicit beatus Augustinus Beatitudo est summum praemium: quod consistit in actu voluntatis. & primo de doctrina christiana dicit idem. Haec est summa merces vt ipso fruamur. De tertia acceptione scilicet gaudio, dicitur Ioannis. xvi. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Qui ponunt intellectum esse nobiliorem potentiam voluntate: dicunt beatitudinem in actu solo intellectus consistere: aliqui econtrario. sed quodlibet istorum trium / beatitudinem dico esse: licet vnum aliud exuperet. In omnibus autem istis acceptionibus loquutus sum de beatitudine creata & formali. aliqua namque est beatitudo ve gloria increata, siue obiectiua quae est ipse deus iuxta illud Psalmographi Psal. iii. Tu autem domine susceptor meus es, gloria mea &c.

⁋ His praemissis ponuntur conclusio nes ad quaestionem responsiuae: quarum Prima est. Aliqua beatitudo est optima res possibilis.

⁋ Secunda conclusio. Aliqua beatitudo est notitia dei. si militer aliqua beatitudo est dilectio dei.

⁋ Prim conclusio probatur sic. Aliqua beatitudo est deus: ergo aliqua beatitudo est optima res possibilis Antecedens patet de beatitudine increata. item deus in lumine naturali lympidissime se intelligit, & se diligit: & super hoc gaudet, nec dormit, sicut End vmion in lumine naturali: ergo est beatus. In super primae ad Timo. vlti. dicit Apostolus. Quem suis temporibus ostendet beatus & solus potens, reregum & dominus dominantium. Praeterea obiectum beatitudinis eius est infinitum, sicut obiectum nostri beatitudinis. Intellectus quoque & voluntas eius est infinita: ergo beatitudo eius est infinita. igi aliqua beatitudo est optima res possibilis. Secunda conclusio patet ex terminis declaratis.

⁋ Contra primam conclusionem arguit sic. Ex ea sequitur quod aliqua beatitudo est beata consequens est falsum: quia num quam concretum pote st verificari de abstracto. haec enim est falsa, albedo est alba.

⁋ Respondetur. concessa sequela nego quod numuen concretum potest verificari de abstracto. nam interdum co cretum & abstractum supponunt pro eodem: vt homo & humanitas: idem & identitas: pater & paternitas. interdum impossibiliter concretum & abstractum supponunt pro eodem, saltem deducta ampliatione de immaginatur. vt album & albedo.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Si notitia intuitiua dei sit beatitas: sequi- tur haec conclusio de possibili, quod aliquis esset beatus qui nec deum diligeret, nec gauderet de dec viso. consequens est disconveniens. Et quod sequatui manifestum est supponendo quod deus possit omnium rerum creatarum distinctarum, quarum neutra est pars alterius, vnam conseruare reliqua destructa: & sic haec tria realiter distinguuntur. impraesentiarum enim supponitur quod deus potest visionem conse uare non concurrendo ad productionem aliorum duorum. immo sequitur quod beatus erit miser: po sito quod habeat aliquis videns deum poenam sine ratione culpae.

⁋ Respondetur distinguendo hanc conclusionem. vel diuisiue capto vocabulo: & sie potest non improbabiliter concedi: & vlterius quod possibile est aliquem esse punitum, qui cum hoc sit beatus: & sit miser miseria poenae. nam Christus simul erat beatus, & passus est tristitiam, nec vided contradictionem in hoc: Sortes videt clare deum: & peccat. Sed si terminus beatitudo capiatur co lectiue pro illis simul: non sequitur.

⁋ Sed contra hoc arguitur. collectiue capto vocabulo potest quis deum odio habere, & tristari videndo deum eum diligendo & gaudendo super hoc, quod probatur: quia nihil aliud sequitur nisi qualitates contrarias esse in eodem subiecto. sed hoc non est deo impossibile. igitur. Respondetur concedendo quod deus de potentia absoluta possit ponere qualitates contrarias in eodem subiecto. sed hoc ad beatitudinem non sufficit. & dico quod has qualitates habens non est beatus: quia beatitudo supponit pro illis tribus connotando quod illas habens non habeat aliquid aduersum his tribus de commui lege. modo in obiectione deficit illa connotatio: & per consequens suppositio. quare siquis videre deum & non diligeret eum, & gauderet: non esset beatus: quia terminus beatitudo hoc connotat. Quia aute Christus cum beatitudine habuerit tristitiam: non erat de lege communi. Ex hoc patet quod beatitudo manebit qualitas in aliquo: quando non erit beatitudo.,

⁋ Tertio arguitur. beatitudo nostra est quod optimum quia est finis vitae humanae. sed visio dei est accidens. similiter dilectio & gaudium. Respondetur. beatitudo obiectiua debet esse quid optimum: non autem beatitudo formalis: tamen ipsa est optima qualitas habenti. licet enim musca entitatiue praestet beatitudini for mali: non tamen est adeo bona habenti.

⁋ Hactenus de dei beatitudine & beatitate creata quae in aggregato visionis dei, dilectionis dei clare visi, & gaudii in de consequentis consistit: si non ponatur aliquid aliud cum illis de lege communi pugnans. & proportionabiliter de quolibet istorum dicere potes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3