Quaestio 4
Quaestio 4
An homo naturaliter possit Deum videre
⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Quarta. Varto in hac distinctione quaeritur. An homo naturaliter possit deum videre Pro solutione quaestionis pono conclusiones. quarum Prima est. Nullus potest essentiam diuinam oculo corporeo videre.
⁋ Tertia conclusio. Intellectus nudus creatus cum influentia dei generali non potest essentiam diuinam videre.
⁋ Prima conclusio probatur sic. Essentia diuina est incorporea: ergo non cadit sub obiectum alicuius sensus. sed nulla potentia in opeando totam latitudinem sui obiecti trascendit. Idem ostenditur auctoritate Augustini ad Paulinam in libro de vide do deum dicentis. Deum nemo vidit vnquam: vel in hac vita sicut ipse est, vel in angelorum vita: sicut visibilia ista contra corporali visione cernuntur.
⁋ Secunda conclusio probatur per illud. i. Ioannis. ii. Videbimus eum sicuti est. & primae ad Corinthios. xiii. c. dicit Apostolus. "Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut & cognitus sum". modo notitia facialis est notitia intuitiua.
⁋ Tertia conclusio communiter recipitur quod deus propter suam infinitatem nullo modo cadit sub obiectum intellectus: licet deus cum influentia sua generali concurrat. nam ad hoc requiritur lumen gloriae, vt postea dicam. Sed difficile est hanc conclusionem probare seclusa determinatione ecclesiae per Clemen. Ad nostrum. de haereti. vbi quintus error Beguardorum & Beguinarum recitat sic. Quinto, quod quaelibet intellectualis natura in seipsa naturaliter est beata: quod quod anima non indiget lumine gloriae ipsam eleuante ad deum videndum, & eo bea te fruendum. Adam autem & aliquot alii dicunt quod red ritur lumen diuinum, scilicet ipse deus: & hoc sufficit, quod nullo modo placet. De hoc enim nunquam fuit dubium inter theologos.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur per illud quod scribitur. Iob. xix. In carne mea videbo deum saluatorem meum.
⁋ Secundo arguitur ad idem. Deus potest videri ab homine visione imaginaria. Nam Esaiae. vi. dicitur. Vidi dominum sedentem super solium excelsum &c. sed visio imaginaria a sensu habet originem / & est extensa.
⁋ Ad primum respondetur. Iob non dicit quod videbit deum oculo corporeo: sed quod in carne sua videbit saluatorem suum. per videre aut intelligit intuitiue cognoscere. sic enim vulgo vtimur vocabulo. hoc est habere notitiam intellectiuam intuitiuam.
⁋ Ad secundum respondetur quod in visione imaginaria non videtur dei essentia: sed aliqua forma in imaginatione formatur deum aliquo modo representans
⁋ Quarto. Visio corporea inest realiter animae: & est extensa sicut notitia intellectiua. sed deus cadit sub obiectum notitiae intellecti uae: ergo cadit sub obiectum visionis.
⁋ Ad tertium coceditur antecedens & consequens per communicationem idiomatum, & per accidens: quia viderunt humanitatem eius. sed deus non erat obiectum per se illius visionis. De hoc autem loquuti sumus in materia Eucharistiae: quomodo corpus Churisti in Eucharistia videatur.
⁋ Ad quartum negata maiore dico visionem inhaerere vni subiecto extenso, scilicet aggregato animae & organi in oculo situati. Etiam tenentes visionem soli animae intellectiuae inhaerere negarent deum cadere sub obiectum visionis: dicentes deum non cadere sub obiectum talis qualitatis. sed licet id dicant: non facile dabunt causam quare deus cadat sub obiectum vnius notitiae, & non alterius. sed de hoc alias.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Beatus Dionysius. i. c. de diui, no. de deo loquens dicit. Neque sensus est eius, neque phantasia, neque opinio, nec ratio, nec scientia. Et Chrysostomus super illud Ioannis. i. Deum nemo vidit vnquam. sic dicit. Ipsum quod est deus non solum prophetae, sed nec ange li viderunt / nec archangeli, quod enim creabilis est naturae, qualiter videre poterit quod est increabile?
⁋ Ad primum respondetur quod auctoritas beati Dionysii adducitur truncata. verba autem praecedentia declarant in quo sensu loquatur. nam ante auctoritatem hanc dicit. Omnibus ipse est vniuersaliter incomprehensibilis. loquitur ergo de visione comprehensionis. modo nulla creatura comprehendit deum. Sic loan. Chrysostom post verba adducta dicit. Nulla creatura cognoscit sicut pater cognoscit filium.
⁋ Contra tertiam conclusionem arouitur sic. Vel hoc est quia beatitudo non potest inhaerere beato nisi mediante aliquo supernaturali. & hoc non: quia illud lumen gloriae immediate inhaeret ipsi animae: ergo eodem modo beatitudo potest immediate ant mae inhaerere. Vel propter actiuitatem ipsius animae non potentis sufficienter eleuari ad videndum deum sine tali lumine: & tunc sequitur quod angelus vel creatura superior creata vel creabilis tatum actiuitatis plus habens super intellectum humanum, quantum est supplementum luminis gloriae: poterit sine tali lumine videre deum. In super deus potest supplere actiuitatem luminis gloriae: cum quicquod potest deus cum causa secunda, pos sit se solo. sed deus cum lumine gloriae potest producere beatitudinem in animam beati: ergo hoc potest deus se solo.
⁋ Ista argumenta inquirunt quare ponitur lumen gloriae. Consulto relinquens illa quam alii ponunt: tangam quod opinione mea iudico dicedum. Possumus imaginari, lumen gloriae poni ob duo, scilicet ob dispositionem subiecti beatifici: vel ad eleuandam poten- tiam cui inest, ad hoc vt eliciat suam beatitudinem quam elicere non potest sine lumine gloriae. Dico quod inprimis ponitur ob dispositionem subiecti. nam secundum legem visio dei est ita perfecta qualitas vt non possii inhaerere subiecto beatifico saltem humano sine dispositione praeuia. sicut forma substantialis non potest informare naturaliter materiam primam si ne dis positione qualitatiua praeuia. Nec erit processus in in finitum in dispo sitione animae. nam qualitas perfectissima supponit vnam aliam minus perfectam ad hoc vt subiectu informet: & alia minus perfecta nullam qualitatem praesupponit. sicut forma ignis praesupponit siccitatem & caliditatem ad hoc vt subiectum informet. Et forte ita est respectu cuiuslibet angeli. sicut quaelibet materia requirit dispositionem qualitatiuam etiam licet materiae essent differentes specie, quid est deo possibile. hoc enim prouenit ob perfectionem formae. Sic dicetur de beatitudine quod lumen gloriae praesupe ponit in quocumque subiecto cui inhaeret ad hoc vt subiectum informet: & hoc secundum legem dei ordinatam. Sed quo ad actiuitatem non est necesse ponere qui aliquam actiuitatem habeat respectu visionis. ratio est: quia hoc maxime esset propterea vt potentia non potes elicere cum influentia dei generali visionem dei / adiuta posset illam visionem elicere. sed hoc non videtur: quia vtrobique potentia in optima dispositione sua, quemadmodum est anima seperata, vel in corpore beato, si non possit ex se sine quilitate superaddita exire in actum alicuius obiecti: nec cum auxilio potest. vt si visus sine auxilio non possit exire in sonum, nec cum auxilio. & ita inductiue in aliis potentiis & obiectis. Et admisso quod dicis: lumen gloriae eleuare potentiam vt possit exire in cognitionem alicuius obiecti, in cuis cognitionem exire non potest sine lumine gloriae: tamen es ficientiam illius luminis supplere potest deus: per argumentum assumptum, quicquid deus potest facere cum causa secunda, potest facere se solo &c. Dices cum aliquibus istorum, esse sophisma figure dictionis. mutatur si quidem quid in quale seu ad aliquid. visio enim dei creata non significat rem absolute: sed significat actum in ordine ad agens creatum. & est simile ac si argueretur, Deus producit actum meritorium mediante voluntate & charitate Petri: ergo potest producere illum sine eis. Contra hoc arguo. efficaciter ex illo concluditur quod actum meritorium deus potest producere se solo: & visio nem potest producere se solo: licet deus non possit producere actum meritorium se solo. & tamen dico quod potest producere visionem dei in hominem se solo. sed hoc est praeter legem. Secundo dico. potest facere quod intellectus humanus recipiat beatitudinem de potentia absoluta sine lumine gloriae, quod probo: quia visio informabit intellectum creatu cum lumine gloriae dispositum: & lumen gloriae non est subiectum visionis. potest ergo deus subtrahere lumen gloriae, relinquendo visionem in eodem subiecto. Confirmatur haec ratio. Aliquis potest habere visionem dei in raptu, adhuc manendo in via: vt doctor sanctus concedit in secunda Secundae. qui. clxxx. & sine lumine gloriae: ergo permanenter de potentia dei, consequentia est certa. Et patet hoc aliunde. Nam deus potest subtrahere qualitatiuas dispositiones, vt niccitatem & calidita tem ab igne, cum hoc quod forma ignis materiam in formet de potentia absoluta. ergo potest facere visionem dei inhaerere intellectui creato sine lumine creato. Vlterius dico propter aliquos quod lumen gloriae potest inhaerere intellectui separato: & tamen intellectus ipse non habebit visionem dei: quia deus potest non cocurrere ad illam visionem.
⁋ Epilogando paucis complectar quae dicere volo de lumine gloriae. Dico quod lumen gloriae requiritur ad beatitudinem hominis secundum lege: quod intellectum humanum disponat ad hoc vt ipse suscipiat beatitudinem: Probabilius autem est dicere quod nullam efficientiam habeat respectu visionis beatificae. Nec verba pontificis in Clementina praefata sunt pro eis quod anima eleuetur. hoc enim intelligitur, quod anima disponitur: hoc est passiue disponitur, sicut aer a lumine ad hoc vt suscipiat species visibiles. & si lumen gloriae efficientiam vllam habeat respectu visionis: deus potest illam efficientiam supplere: & per consequens iam anima erit beata sine vlla efficientia luminis gloriae. Praeterea potest lumen gloriae intellectui via toris assistere mille annis absque hoc quod deus videatur. prius enim potest esse sine posteriore, si lumen gloriae eleuet potentiam actiue: hoc est conefficiat cum intellectu humano vt videat deum, cuius visionem elicere non potest partialiter nisi iuuetur a lumine gloriae. Nec caret scrupulo: an aliquis angelus vel creatura creabilis possit habere potentiam cuius excessus super intellectum humanum tatum faciat ad productionem visionis beatificae quantum lumen gloriae cum intellectu humano. hoc est dicere. angelus ille potest a quocumque obiecto actum elicere a quo intellectus humanus lumine gloriae adiutus potest actum elicere. & per consequens ex determinatione pontificis non concluditur quod in angelis omnibus vel aliquibus lumen gloriae requiratur ad eleuandam potentiam vt deum videat.
On this page