Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
1

⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Quinta. Vinto quaeritur: An beatitudo principalius con sistat in actu intellectus: an voluntatis. licet autem inuento vno istorum actuum quis possit contendere quod alter non sit beatitudo: tamen in illis tribus & eorum quolibet beatitudinem dicimus consistere: nisi de terminis luctari quis voluerit: dicendo quod erit solum in optimo actu talis potentiae. signanter potentiae talis) quia angelus forte habet visionem alterius speciei ab homine, vt postea dicetur: & tamen quaelibet illarum visionum est beatitudo.,

2

⁋ Relicta igitur disputatione de vocabulis quam tum est possibile: ad quaestionem inuenio viros graues dissentientes: quosda dicentes visionem esse perfectiorem actum dilectione: quosdam econtrario: alios autem praeferentes gaudium. sed quia gaudium est passio secundum communiorem viam, vel actus voluntatis: surda aure super gaudio transibo.

3

⁋ Difficultas huius quaestionis ex hoc depeudet: an intellectus sit principalior potem tia quam voluntas. super quo in primis hanc conclusio nem pono. Intellectus non est res melior volunta te. quae sic probatur. Intellectus realiter est voluntas: & nihil est melius seipso. identitatem autem realem intel lectus & voluntatis, & quod cum anima identificentur reali ter: nunc suppono. hoc enim tam conterraneus quam nomi nales omnes glomeratim (& recte mea quidem sententia) tenent. Et quia aliquis hac via arbitraretur quaestionis difficultatem sopitam: declarare oportet pro mediocribus, remanere adhuc eandem quaestionis dif ficultatem. nam licet intellectus sit voluntas: omnes tamen docti concedunt, solo Adam Goddam excepto, quod actus intellectus & voluntatis etsi circa idem obiectum ferantur / distinguuntur: immo specie. Quaestio est itaque an notitia Sortis: an dilectio Sortis sit prae ferenda. & iterum oportet hanc actuum perfectionem in potentiarum perfectionem reducere, quod patet: quia perfectior potentia potest perfectiorem actum producere. Nec disconuenit intellectum & voluntatem esse vnam & eandem rem: & tamen animam esse perfectiorem inquan tum est intellectus, quam inquantum est voluntas. Exemplum in simili. Petrus est prior Sorbonae: & regens intrantum. Franciscus est rex Francorum, & dux Au relianensis. sed officium regni est nobilius quam officium ducatus ei subiecti. sic in proposito.

4

⁋ Et quia in vtramque partem sunt arduae rationes: vtrinque argumentabor: & argumen tis propositis dabo responsiones. In primis oster dere nitar quod voluntas sit perfectior intellectu. Nam per actum voluntatis magis meremur quam per actus intellectus: ideo secundum actum voluntatis magis praemiamur: ergo voluntas habet conditionem nobilio rem quam intellectus habebit actum meliorem.

5

⁋ Secundo arguitur ad idem. Optimus habitus voluntatis praestat optimo habitui intellectus: ergo vo luntas praestat intellectui consequentia patet: quia nobilioris potentiae nobilior est habitus: & econuerso. Antecedens probatur. nam charitas est habitus voluntatis: fides autem habitus intellectus. modo charitas praestat fidei. dicente Apostolo primae ad Corinth. xiii. Maior horum charitas.

6

⁋ Ad primum respondet Ioannes Buridanus in quaest. vltima. xEthicorum, quod potius & principalius & liberius me remur per actum intellectus qui per actum volunta tis, non enim sola volitio recta est actus meritorius immo etiam apprehensio agens & dirigens illam volitionem. lstud vsqueadeo est improbabile & contra communem scholam: vt aliam improbationem a reci tatione apponendam non putem. Propterea respondeo concedendo antecedens quod mereamur per actum voluntatis: sed non magis per actum voluntatis praemiamur. sufficit enim quod vna pars hominis ma gis mereatur: & alia pars capiat praemium pro totoquomodo lectore legente lingua meretur pecuniam: & manus praemium illud capit. quia sufficit quod idem homo qui meritus est praemietur.

7

⁋ Ad secundum Ioannes Buridanus. qui. praefata. x. Ethicorum dicit illud intelligi de deo, qui est charitas. & quod Aristo teles negasset charitatem esse maiorem sapientia: & forte etiam Salomon. An autem charitas viae praestet fidei viae: theologis relinquit disputandum. audiuit. na Christo dictum. Fides tua te saluam fecit. Matth. ix. & Marci. v. sicut audiuit. Remittuntur ei pecca ta multa, quoniam dilexit multum. Lucae. vii. sed cum fuerit artista & non theologus: hoc relinquo. Aliter ergo dico negando antecedens. nam lumen gloriae est habitus intellectus: & praestat charitati: quia distinguit patriam a via. charitas veto est comunis tam patriae qui viae. modo illud quod est adaequatum pa triae quae est status optimus, est praeferedum illi quod est commune vtrique.

8

⁋ Tertio arguitur. ix. Metaphysicae dicitur. Priora generatione sunt posteriora perfe ctione. sed actus intellectus praecedit actum volunta tis: quia voluntas non fertur in incognitum. igitur.

9

⁋ Quarto arguitur. Voluntas praecipit intellectui vt speculetur, & ei imperat: cuius imperium intellectum suscipere oportet: cum voluntas sit regina in regno animae: iuxta Ansel. de conceptu virginali. c. iiii.

10

⁋ Ad tertium dicitur quod aliqua quae materiam dispo nunt ad formam sunt imperfectiora, vt qualitatiuae dispositiones in ordine ad formam substantialem. vel quando est ascensus in formis substantialibus: vt a forma embryonis ascendendo ad animam hominis. Interdum tamen posterius est imperfectius: vt forma substanti ali producta, posterius tempore vel natura producitur accidens eius.

11

⁋ Ad quartum respondet Buri. vbi prius. quod tunc hoc praeceptum est gra tia speculationis. & sic speculatio est finalior & melior. Secundo non est aliud praecipere voluntatis quam velle: & tamen videtur quod velle non sit praecipere, pro prie loquendo: quia possum velle vt accedas ecclesiam: & nihil tibi praecipere. Tertio, si ibi sit praeceptum: intellectus primo praecipit: sine cuius praecepto vo- luntas praecipere non potest. antequam enim voluntas ve lit quod speculetur: intellectus praeiudicat speculandum esse: & deinde volunt as iuxta illud iudicium vult & o acceptat. est ergo illa sententia seu iudicium primum prae ceptum: & volitio quod fiat, est praeceptum secundum. primu autem praeceptum determinat secundum: sic vt necesse sit velle secundum illud iudicium: vel nihil velle. & sic in tellectus in hoc habet primum dominium. Contra hae arguitur. Ex prima solutione magistri Ioannis sed tur quod videre vel audire praestaret actui voluntatis cum voluntas illa praecipere possit. Ad secundum quod affert, dico quod praecipere voluntatis est efficaciter velle & hoc ostedere signo sensibili quo ad alium. nam in eodem / supposito non est aliud praecipere quam efficaciter velle. quare nihil est dicere, possum velle vt acce das i ad ecclesiam, & nihil tibi praecipere. Tertio falsum est quod voluntas non possit pearcipere sine intellectus praecepto & imperio. nam licet intellectus iudicet in vniuersali vel particulari: voluntas potest praecipe re vel non praecipere: immo oppositum praecipere.

12

⁋ Quinto arguit Burida. Vetula amans deum licet de deo modicam habeat notitiam, placet deo quia amat: & tamen magnus clericus multas habens de deo notitias, si non amat deum non placet deo. sed illud est nobis longe melius & felicius per quod placemus deo, quam per quod ei non placemus: ergo amare deum est nobis felicius quam cognoscere ipsum.

13

⁋ Ad hoc sic respondet. diceret Aristoteles quod vetula non plus amat deum quam iudicet ipsum esse bonum & amandum. illa autem vetula firmius iudicat & credit, deum esse super omnia amandum & colendum, & eius praecepta seruam da, quam ille: magnus clericus. Ille enim quis sciat demonstrariue deum esse optimum, & principium & cau sam omnium: tamen sententiat deum non esse meliorem sibi quam voluptates, vel pecunias, vel honores, nec iudicat melius esse seruare praecepta diuina, quam volu ptuose viuere, aut quam tyrannice dominari: immo iudicat oppositum, quod patet: quia eligit & facit op positum: quod non fit sine praeuio iudicio. & licet dicat saepe, melius esse praecepta diuina seruare: apparet quod hoc dicat ore solum: & mentiatur. Et infert hoc pacto. Sic ergoipatet quod illa vetula non habet de deo nisi veras apprehensiones & firmissimas, licet non euidentes. Ille aut clericus multas habet de deo falsas aestimationes. Ad hoc commentator tendit in suo prologo tertii Physicorum dicens. Firmior est fides vulgi fide philosophorum. Postea concludendo dicit Ioannes. Dicamus ergo quod ista vetula est magis deo grata, non solum quia magis amat deum sed etiam quia iudicat firmius deum esse amandum & super omnia alia mandata eius obseruanda. Ego dico hunc eruditissimum virum non recte sentire de viris doctis per iudicia errantia. hi enim quos magnos clericos vocat recte de deo sentiunt: & in omnibus rectius quam bona vetula: nec vllo modo in intellectu aberrai sed eorum aliqui sibi nimis propensi faciunt multa contra suas coscientias, quae iudicant mala. Falsum autem est quod eruditi viri non iudicent melius esse seruare prae cepta dei quam voluptuose viuere, aut tyrannice do minari. Et quando dicit: eligunt oppositum: ergo iudi cant oppositum. nulla est consequentia, non tamen nego quir multi docti habeant iudicia errantia in agibilibus: vtpote iudicantes sibi licere, habere plura benefi cia quam par sit: non esse obligatos ad ieiunia in multis casibus: vel iudicantes se meliores vel doctiores aliis: quibus forte sunt inferiores, quia sibi plus afficiuntur. sed quod sic in fide caecutiant: falsum est. De commentatore aut non est magna vis facienda: cum in rebus diuinis fuerit inconstantissimus: ac post fidem promulgatam & acceptam (vt asserunt) in gentilitatis tenebras secesserit. Verum quod in errore Mahumetanon in quo natus erat, non permanserit intrinsecus: probe egit. & loquendo de haeresibus Mahumeti quas vocauit (vt plures inter suos) fidem, bene dicebat quod philosophorum alius erat assensus quam vulgi. Ar gumentum sic dirigo. Doctus melius iudicat de di uinis quam vetula: & tamen ipsa crebro est melior literato viro: ergo actus voluntatis est melior quam actus in tellectus.

14

⁋ Sexto arguitur. Voluntas fertur in suum ob iectum sub ratione boni. intellectus autem in suum in ra tione veri vel entis. sed ratio boni est melior quam ratio entis vel veri. ergo cum voluntas feratur in idem cum intellectu, sub meliore tamen ratione: voluntas est prae ferenda.

15

⁋ Respondetur. si voluntas solum haberet pro obiecto bonum verum, vel bonum apparens: & intelle ctus hoc totum, & cum hoc malum nullum specimen boni habens: concluderetur nobilitas intellectus supra voluntatem. semper enim potentia animae qua in plura potest est melior & nobilior ea quae non potest in tot. vt intelle ctus plura intelligit quam sensus: & sensus communis quam sensus exterior. quare est nobilior potentia. Secudo dico, omne obiectum intellectus esse obiectum voluntatis in nolendo vel volendo. sed hoc non satis facit argumento: quia licet idem sit obiectum adaequatum vtriusque potentiae: luctandum erit quae ratio considerata in ipsis obiectis sit melior. & difficile est vnum probare, & aliud.

16

⁋ Septimo arguitur. tertio Topicorum, &. viii. Ethicorum de / oppositis trium politiarum dicitur. Cuius oppositum est peius, ipsa est melior. sed odire deum, quod opponitur, amare deum, est peius quam ignorare quod opponitur, cognoscere.

17

⁋ Respondet Ioannes. Illa comparatio locum habet in eodem modo oppo sitis. sed tu sic non arguis: quia odire & amare sunt contraria: cognoscere autem & ignorare sunt priuatiue opposita. Hoc non soluit argumentum quia ducam argumentum de ignorantia prauae dispositionis, & non de ignorantia purae negatio nis: iam enim est vera contrarietas: & tamen odium dei est peius haeresi: ergo amor dei est melior noti tia dei: comparando amorem viae ad notitiam viae, & amorem patriae ad notitiam patriae.

18

⁋ Octauo. beati tudo inter ea quae beato insunt est maxime amabilis. primo &. x. Ethicorum. sed voluntas plus amat actum suum quam actum intellectus: quia vnaquaeque potem tia sicut vnaquaeque res plus inclinatur naturaliter ad actum proprium quam ad actum alterius potentiae.

19

⁋ Nono arguitur. si actus intellectus foret perfectior, esset beatificus, qui potest secumn compati tristi tiam. ergo quis erit simul beatus & multum tristis. quod non est dicendum. Respondetur. hoc argumentum est commune vtrique opinioni. nam idem potes dicere si con sistat in actu voluntatis.

20

⁋ In oppositum arguitur. Ratio sem per deprecatur ad optima. i. Ethicorum. & inoblique procedit. alioquin non esset ratio. & hoc intelle ctui convenit: qualem perogatiuam non habet volun tas.

21

⁋ Secundo arguitur. Voluntas est caeca: & non fertur in incognitum. iuxta beatum Augustinum. x. de Trinitate. sed intellectus ministrat ei lumen.

22

⁋ Tertio. intellectus est dominus respectu volun tatis, quia eam dirigit in suis operationibus: osten dens quid faciendum sit: & quid omittendum.

23

⁋ Quarto. dicit Arist. x. Ethicorum, quod felicitas consistit in speculatione, quae est actus intellectus.

24

⁋ Quinto. in prooemio Metaphysicae dicit idem quod nobilissima scientia est metaphysica, quia ipsa est libera & gratia sui: & sapientia est optimus habitus. vt patet per eundem. vi. Ethicorum.

25

⁋ Sexto arguitur. iuxta philosophum. iii Topicorum, illud est nobilius quod alio non indiget, quam illud quod in diget ipso. sed actus voluntatis actu intellectus indiget. vt pa tet ex secundo argumento: & non econverso.

26

⁋ Septi mo arguitur. Actus intellectus est causa aequiuo ca respectu actus voluntatis. sed causa aequiuoca suo effectui praestat. igitur. Maior probatur: quia in tellectio est causa efficiens actus voluntatis, per re gulam qua tu probas aliquid habere efficientiam respectu alterius. & cum intellectio sit alterius speciei specialissimae a volitione: est causa aequiuoca.

27

⁋ Octauo. intellectio est purior volitione: nullam impuritatem contrahens ab obiecto, quod patet: quia in telligere bonum est bonum: & apprehendere malum non est malum. alioquin homo non posset praedicare. nec scribere de peccatis sine peccato, quod non est dicendum. velle tamen mala est malum. igitur.

28

⁋ Nono arguitur, constat ex euangelio Ioannis xvii. quod visio dei est vita aeterna. sed non potest si mile ostendi de actu voluntatis, nec ex scriptura, nec in lumine naturali.

29

⁋ Ad primam istarum rationu respon detur concedendo quod ratio ad optima deprecatur. sed si per rationem, intellectum accipias: crebro oblique procedit tam praestituendo malum finem quam quaerendo obliqua media ad illum finem obtinendum. vt vi- dere est de Sinone Virgiliano, Achitophele, & aliis. ratio tamen recta vt est actus intellectus, sem per recte procedit. sic actus bonus voluntatis est semper rectus, & per consequens non habes maiorem praerogatiuam in intellectu quam in voluntate-

30

⁋ Ad secudum. licet de virtute sermonis concedere possem istas, voluntas intelligit: intellectus vult: vt expositorie facile deduci potest: hic intellectus intelligit: hic intellectus est voluntas: ergo voluntas intelligit: tamen hoc non est respondere theologi ce & in morali philosophia secundum consuetum modum loquendi. Propterea concedo quod voluntas est cae ca in se: sed deus ei sororem videntem annexit, scilicet intellectum. loquor perinde ac si realiter distingueretur intellectus a voluntate ob varia officia quae anima habet. nam intellectus ei ministrat lumen taqui ancilla ferens lucernam ante dominam suam, ne offendat ad lapidem pedem in tenebris. Hinc beatus Bernardus in lib. de libero arbi. dicit, rationem esse quodam modo pedissequam voluntatis.

31

⁋ Ad tertium nego quod intellectus sit dominus respectu vo luntatis, & quod eam dirigat / nisi consultiue: sicut prudens quem rex consulit, dictat regi quid faciendum sit, & qua via licita: cui rex forte acquiescit: fortasse non. sicut aure corporis quis apprehensiue audit praedicatorem, cui non acquiescit. Sed contra hoc arguitur. melius foret quod intellectus esset datus volun tati ad bonum quam ad malum. ad bonum quidem ei dare tur si voluntas rationi contraire non posset: ad ma lum autem si libere posset ei contraire. ergo intellectus voluntatem captiuat: & per consequens est eius su perior. Ad hanc obiectionem concedo maiorem. sed duas alias propositiones in miore tactas nego. nam vo luntas nihil mereretur si necessitaretur ab intellectu, qui in suis operationibus est agens naturale. & sic nullus esset alteri praeferendus in voluntate. quod est inconveniens. In super vbi intellectus malum finem praestituit, & imprudenter contraire ostendit me dio pro consequutione illius: voluntas esset necessita ta illud facere, quod non expedit: immo omni ratio ni est dissonum.

32

⁋ Ad quartum concedo quod Aristoteles ponit felicitatem in speculatione: quia non ponit ipse discrimen in modo loquendi de intellectu & voluntate, sicut iam nos facimus, & a multis die bus theologi & morales fecerunt. ipse enim non se cludit operationes voluntatis: sed eas includit. quod probo, quaerendo an Aristoteles speculantem deum & caelestia vocasset felicem: si fuisset intemperatus, iniustus, maledicus, zoilus, & huiusmodi. & palam est quod non. Numquid expresse in decimo Ethi corum dicit felicem esse diis immortalibus ami cissimum: & hoc non est nisi mentem colendo vt dicit: hoc est, bene viuendo, contemplando deum, & eum laudando, quod perbelle sic explicat decimi Ethicorum. viii. At vero qui mente operatur, & eam colit: gQuaestio Serta. disponitur optime. is & amicissimus diis immortalibus esse videtur. Nam si dii curam humanatum rerum vt existimatur) aliquam habent: rationi sane consen taneum fuerit ipsos eo gaudere quod est optimum, ma ximeque sibi cognatum. Hoc autem fuerit ipa mens: & in eos qui maxime hoc amant atque honorant, benefi cia vicissim conferre: tamquam curam iis quae sibi sunt cha ra ac diligentiam adhibentes: & recte beneque agentes Vides quod maxime bene agentem felicem reputat. Speculatio enim de qua Aristoteles loquitur, actum appetitus i ncludit cum ipsa speculatione. Ac si di cere vellet: is est felix qui mundanis curis abstra ctus, caelestia meditatur, illa colit & veneratur. quo modo nos diceremus de optimo & eruditissimo Carthusiensi. Nec sit nobis curae de notitia practi ca & speculatiua in hac materia: quia varii vario modo prout libet, in ea re loquuntur.

33

⁋ Ad quini tum concedo quod dicit. sed hoc no excludit actus vo luntatis: immo eos includit. similiter ad illud sext Ethicorum dicatur. hoc patet quinti Ethicorum primo. vbi plurimum iustitiam quae est actus vel habitus volun tatis laudat: inquiens. Et neque est hesperus ita / neque lucifer admitabilis. Sed quia iustitia ad actus vitae actiuae spectat in qua non ponit felicitatem: dico quod per sapientiam Aristoteles complectitur virtutem theo logicam, modo quo gentilis in lumine naturali loqui poterat: hoc est charitatem acquisitam erga deum. Non ne ex dictis eius iam patuit quod felix contemplatur caele stia: ea veneratur & colit: & eis totus iam est dedi tus: & a mundo separatus? Et quid (quaso) est istud nisi loco fidei capere notitiam dei & caelestium, quam in lumine naturali habere poterat & deum laudares

34

⁋ Ad sextum dicitur quod illa regula eget expositione. nam forma substantialis non informat materiam sine dispositione praeuia. econverso esse potest intense vel remisse. similiter potest esse lumen sine visione non autem econverso. Regula itaque illa intelligitur: quan do illud ex perfectione sua no dependet ab alio: sed aliud ab eo. vt substantia est nobilior suo acci dente. quando autem aliquid ordinatur principaliter ob aliud: regula non habet verum. vt homo principaliter habet voluntatem & liberum arbitrium vt bene agat, & mereatur frui perpetuo suo creatore & eum laudare: quod facere nequit per legem nunc datam / nisi eum cognoscat.

35

⁋ Ad septimum conceditur maior: sed negetur minor vtrobique: potissimum de partiali causa aequiuoca: quomodo albedo est partialis causa notitiae intuitiuae quae de ea habetur. sic in pro posito. Etiam interdum voluntas est causa alicuius notitiae: vt in generatione fidei.

36

⁋ Ad octauum respondetur quod argumentum probat imperfectionem intellectus: quia ab ipso nullum est peccatum, nisi a volun tate procedat, positiue vel priuatiue. Etiam quodcumque obiectum, intellectus pure & sine sorde appsus hendit: voluntas potest habere actum suum in illud o. CC. Cil. AIIli. bene & meritorie: malum nolendo, & bonum volendo. intellectus autem captiuatur frequenter a suo obiecto. quomodo: primo Physicorum de antiquis philosophis dicit Aristoteles, quod erant veritate co acti. Domina autem voluntas manet libera. Sed di cis. Deus vult de necessitate se esse: & libere crea turas. & tamen illa necessitas est perfectior quam liber tas. ergo male dicimus. Dico id esse de per accidens ex parte materiae & obiecti. sed in creatura libertas est melior conditio quam non libertas. libertas in quam propinqua vel remota. voluntas tamen in patria ne cessitatur ad aliquas operationes: non autem in via: & illic non se habet imper fectiori modo quam in via. sed operatio illa est a principio libero, quod cessare potest ab actu absolute si sibi relinquatur.

37

⁋ Ad nonum. quicquid sit de prima propositione, constat quod visio dei est vita aeterna: admissa illa, nego secudam. quia in lumine naturali & fidei multo probabilius concludimus voluntatem esse perfectiorem potentiam intel lectu, quam econverso. quare si vnum concludimus, aliud concedere habemus.

38

⁋ Nunc breuiter dispu tauimus de nobilitate voluntatis & intellectus: an intellectus voluntati sit praeferendus, nec ne: quod ex substantia animae concludere nequimus, quae vtrique est communis & identificata. sed illud ex perfectioribus actibus vel habitibus deprehendere opor tet. Et licet materia non patiatur demonstrationes insolubiles: teneo tamen partem illam propter motiua adducta, quod voluntas intellectui sit praeferenda.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5