Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

An omnes summae appetant beatitudinem

⁋ Distinctionis Quadragesim ae nonae Quaestio Sexta. Exto quaeritur conformiter cum magistro in litera: An omnes summe appetant beatitudinem. Respodetur. duplex est appetitus. quidam cayi liber siue electiuus. de quo

⁋ Nuncquam cin quaestione sequente dicemus. Alius est appetitus naturalis. de quo impresentia rum loquemur: ponentes conclusiones ad quaestionem responsiuas.

⁋ Quarum Prima est. Omnes ad beatitudinem apti beatitudinem appetunt. probatur sic. Appetitus naturalis nihil aliud est quam inclinatio, & aptitudo rei ad suam perfectionem. sed perfectio creaturae rationalis, maxime in beatitudine consistit, quod autem non dicat actum elicitum distinctum ab ipsomet apu petitu, probatur, quia materia appetit formam vt turpe bonum. primo Physicorum. &. quaelibet res appetit appetitu naturali permanere in esse. sed hoc non dicit aliquem actum elicitum in materia vel in re in animata: ergo ille appetitus naturalis non & iiii dicit actum elicitum in re animata. Sed dicis, non est dem in te animata. Secundo arguitur specialiter contra hoc. nam opposito dato sequitur quod qualitates contrariae essent in eodem. consequens est impossibile naturaliter. Et probo consequentiam: quia appetitus naturalis hominis iusti refugit mortem. sic enim erat in Christo. appetitus autem liber mortem in casu non recusat sed vult. quae recusatio si sit actus elicitus mortis refugitiuus in voluntate respectu mortiss: cum sit volitio respectu mortis in eadem potentia: qualitates contrariae dabuntur in eodem subiecto. Dicis hoc non concludere. nam iudicium sensus quod sol est minor terra: & iudicium intellectus quod sol est maior terra, non contrariantur. Similiter nec actus sensatio nis obiectum appetentis: & rationis obiectum respuentis. Etiam quamuis sint ad idem obiectum in eadem potentia: secundum multos non contrariantur: quia actui libero solus actus liber contrariatur: & naturali actui actus naturalis contrariatur. Contra hoc arguo. siquis eliciat dilectionem Sortis in instanti, & continuet per tem us naturaliter: actus in illa continuatione natura liter repugnat dilectioni eius, ac si esset liber. Obiicies. quis ille actus continuetur de necessitate per tempus: tamen est mere liber. ergo nihil dicis. Sed quia de subiecto sensationis & iudicio sensus est alterius negocii difficultas: an sit idem subiectum nu mero, an alia: transeo illam rationem relinquens. nam brutum modo productum appetit cibum & potum si diu abstinuit: & ille appetitus scilicet fames vel sitis nullum actum elicitum ponit, quod patet: quia non habetur aliqua cognitio praeuia. nam pono quod num quam cibum apprehendit. Dicis. in vtero matemo apphendit. Volo quod nunc primum producatur extra vterum a deo vel a natura: vt de rana & de aliquibus brutis contingit. lam sic. omnis actus appetitus productus praesupponit notitiam praeuiam. sed ille appetitus naturalis non praesupponit notitiam vel cognitionem praeuiam ergo non est actus productus ab ipso appetitu. Prae terea reduco primam rationem in parte. cum res inanimata habeat suam inclinationem naturalem sine actu elicito, & res animata non sit deterioris conditionis quae inanimata: videtur quod tantum appetat suam perfectionem sine actu elicito, quantum lapis: & non est ponenda pluralitas sine necessitate: ergo modus com munis est rectus quod appetitus naturalis nullum actum distinctum ponit ab ipsomet appetitu. Hoc supposito arguitur sic. omnis res appetit suapte natura suam perfectionem. beatitudo est maxima perfectio possibilis creaturae rationali: ergo illam omnes. appetunt, nec nos eiusmodi nexibus impedias: nulla beatitudo est maxima perfectio possibilis. sed intellige quid praetendam.

⁋ Secunda conclusio. Omnes. ad beatitudinem apti summe beatitudinem appetunt. probatur: quia eam naturaliter appetunt: ergo summe. tenet consequentia: quia agens naturale secundum extremum suae potentiae tendit in suam salutem: vt graue ad centrum. ergo cum appetitus naturalis creaturae rationalis beatitudinem appetat: secundum extremum suae potentiae appetit, & summo conatu.

⁋ Contra insta sic arguitur. appetitus & inclinatio naturalis distinguitur a re cuius est inclinatio, quod probo. nam graue in suo loco naturali non inclinatur ad descensum: sed illic quiescit. quando autem est extra locum naturalem vt super trabeninclinatur ad descensum: & tamen semper manet illa grauitas: ergo non oportet dare aliquid aliud ab illa grauitate per quod inclinetur ad descensum. Similiter habitus naturaliter vigilantem & non dormientem inclinat: ergo non oportet dare inclinationem naturalem distinctam ab appetitu naturali.

⁋ Praeterea appetitus rei non distinguitur a re cuius est appetitus: ergo appetitus daemonis ad beatitudinem est maior qui appetitus hominis. patet consequentia: quia daemon est homine perfectior entitatiue. & cum inclinatio naturalis non dicat actum distinctum: oportet dicere, quantum sit de entitate tantum esse de inclinatione.

⁋ Respondetur. Ocleam in tertio Quodlibe to ponit inclinationem habitus & formae distinctam ab ipsa forma: non autem appetitum materiae: & ideo aequiuocat vt consequenter dicat. Hoc nihil valet: & eius aequiuocatio est inutilis, nec rationes: quams facit, aliquid valent, quod probo. nam inclinatio habi tus non est actus: cum inclinatio actum praecedat & po nat aliquid aliud, nec habitus ipse: nec passio: quia illa identificatur cum actu, vel actum naturaliter sequitur: nec est in potentia nisi durante actu. modo vt dicitur. ii. Ethicorum. Omne quod est in anima, est actus / habitus / vel passio. nullum autem illorum est illa inclinatio nisi dicas esse habitum, contra opinantem. Fadem etiam facilitate ponere poterat appetitum materiae a materia distinctum.

⁋ Dico igitur quod appetitus formae est forma. & breuiter: nullius rei appetitus distinguitur a re cuius est appetitus. Ad rationes eius, quarum prima est de graui detento super trabem: dico quado est extra suum locum naturalem, inclinationem habet & aptitudinem ad suum locum naturalem: sed cum est in suo loco naturali stat sub quiete in illo loco. & per eandem virtutem cum est extra suum locum, ad suum locum tendit, & in illo permanet: nec alium quaerit quo tendat. sicut elementum est graue vel leue in sua sphaera: sed grauitatem illam in sua sphaera non exercet. quando autem graue est super trabem habet resistentiam quam vincere non potest, quousque trabs auferatur: & tunc grauitas pellit graue deorsum per nihil quod acquirit de nouo: sed per grauitatem quae prius in loco innaturali impediebatur.

⁋ Ad aliud / nego quod habitus / inclinet vigilantem vel dormientem. Nam proprie in- clinare in philosophia tantum valet quantum efficere. modo habitus hominis non facit hominem sed ad bonum sensum inclinat vigilantem. hoc est facit ipsum / prompte producere actum. habitus niem in actum inclinat: quia concurrit ad productionem actus: & quia sine apprehensione obiecti non facit aliquid. sed tunc habetur ferme causa totalis in productione actus ita quod nihil deficit nisi concursus potentiae, & quia homo reperit se bene dispositum vt exeat in actum quando habet ape prehensionem obiecti: dicitur hominem inclina re habitus.

⁋ Ad tertium respondetur concedendo quod appetitus naturalis daemonis est ad beatitudinem & appetit suam perfectionem illo appetitu. nam quod est imaximae perfectionis, maxime appetit. modo beatitudo inter omnia appetibilia est maximum. quancunque enim suam perfectionem res qualibet appetit: sicut quancumque imperfectionem respuit & materia quamlibet formam appetit appetitu vel complacentiae / vel carentiae. Contra hoc arguitur. cum deus dederit hanc inclinationem rei: sequitur quod in hoc ipsa non peccet prosequendo suam perfectionem: nec voluntas libera ei coniuncta, permittendo naturam quaerere illud quod deus ei indidit. Raspon detur. in appetitu naturali non est peccatum ratione ipsius appetitus: sed quia idem appetitus naturalis est etiam liber qui effrenem appetitum naturalem habet cohibere, ne immoderate prosequatur sibi conueniens Nec excusatur a peccato voluntas conformans se appetitui naturali. & ratio est, quia habet aliam re gulam cui tenetur se conformare / scilicet rationem conformiter ad voluntatem dei.

⁋ Praeterea arguitur. toto conatu res naturalis appetit suam perfectionem: ergo intensissimo actu sibi possibili.

⁋ Raspon detur. consequutio est inualida: vt patet de appetitu aquae respectu frigoris: & fuga eius a calore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6