Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

⁋ Distinctiois Quadragesimaenonae Quaestio Septima. Eptimo quaeritur: an appetitus liber ex, necessitate appetat beatitudinem. Varius est hic modus respondendi. Vnus tenet quod si intellectus praesentet voluntati in via beatitudinem in vniuersali, hoc est, summum bonum maxime appetibile in quo nulla est ratio mali: voluntas de necessitate velit illud: & stante apprehem sione in tali obiecto voluntas non possit se aliter habere. secus est de beatitudine in particulari. Ratio est: quia primum est notum in lumine naturali cuilibet ratione vtenti, nec potest non desidera- ri. Beatitudo autem in particulari solum est credita in fide vel opinata in lumine naturali. Hanc positio nem tenet Middiltonus in hac distinctione. Alii tenent quod voluntas est libera libertatem contradictionis in via respectu cuiuslibet obiecti: non tamen libera libertate contrarietatis: quia voluntas non potest velle miseriam: nec nolle beatitudinem in vniuersali appues hensam: vel beatitudinem obiectiuam, prout aluis placet. & sic respectu talium obiectorum voluntas non est libera libertate contrarietatis: bene autem libertate contradictionis: quia potest velle beatitudinem apprehensam: & eam non velle: similiter potest nolle miseriam: & non nolle eam. Alii eandem sentem tiam dicunt sub aliis verbis. voluntas est libera respectu beatitudinis quo ad exercitium actus. hoc est, beatitudine voluntati per intellectum praesentata voluntas potest exercere suum actum circa beatitudinem eam volendo / vel non volendo. respectu tamen illius obiecti voluntas non est libera quo ad specificationem actus: immo necessitatur quo ad specificationem actus. hoc est: potest habere velle circa beatitudinem & talem specien: & non oppositum contrarium. Vel sic / & est idem. voluntas potest nullum actum elicere respectu illius obiecti: sed si aliquem eliciat / oportet esse volitionem. opposito mo de miseria: quia si aliquem actum eliciat respectu miseriae: oportet esse recusationem. Aliorum est sententia, quocumque obiecto oblato, respectu illius voluntatem in via esse liberam libertate contrarietatis: ita vt possit ipsum diligere & odio habere. & sic voluntas potest odio habere beatitudinem siue formalem siue obiecti uam ex libertate sua: & velle & nolle miseriam: di ligere & odio haberep, erinde ac si esset solum aenigmatice cognita, sicut in via apprehensum.

⁋ His praemissis pono aliquas conclusiones: quarum Prima est. Voluntas in via apprehem dens beatitudinem siue in vniuersali siue in particulari / non ex necessitate vult illam. probatur sic: voluntas est libera: & a nullo creato necessitari potest ad exercitium actus, quod patet: quia nullus habitus potest voluntatem necessitare ad exeundum in actum conformem illi habitui. quomodo probat beatus Augustinus primo de libero arbitrio. c. xix. quod nulius potest cogere mentem seruire libidini, nec discrimen ponit inter cogere & necessitare. sed tantum potest habitus respectu necessitationis actus quantum obiectum aliquod creatum. igitur. Maior patet / quia dato opposito aliquis posset necessitari ad mentiendum / adulterandum / & similia facienda ex malo habitum. & sic voluntas non esset libera / nec domina sui actus. Dicis. voluntas fuit libera a pricipio: sed postquam habitum acquisiuit / non est dominua sui actus. Obiicio. sic plerique necessitarentur ad malum quod est falsum. Item sic. voluntas non merebitur trem meum.

⁋ Sed quia btuns Tho. secunda secundae. qui. xxxiiii. art. primo dicit quod aliqui sunt effectus dei quinullo modo possunt esse contrarii voluntati humanae, quia esse viuere & intelligere est appetibile & amabile omnibus qui sunt quidam effectus dei. vnde etiam secundum quod deus apprehenditur vt auctor horum effectuum: non potest odio haberi. Contra hoc sit Quarta conclusio. Deus apprehensus secundum praedicta esse, viuere & alia quae creaturis communicat, potest odio hairi. Probatur. nam aliquibus displicet quod esse & viuere habeant immo appetunt non esse. vt Achitophel / SaulCato / & similes qui sibi mortem consciscunt: quibus potest displicere auctor vitae quid est deus: ergo deus apprehensus vt auctor vitae potest odio haberi. Sed dicis hoc est de per accidens: quia tales volunt liberari a poena. Insto. hoc non soluit: quia deus apprehensus vt punitor peccatorum, potest odio haberi a voluntate inordinata: & hoc non nisi quia displicet voluntati quod deus puniat. sed sic est in proposito de datione vitae & eius conseruatione. igitur.

⁋ Quinta conclusio Deus apprehensus vt benefactor / bonus / & sic de caeteris praedicatis quae nullam displicentiam dicunt re spectu voluntatis creatae / non pot odio haberi probatur. nihil mali vel displicens voluntati creatae importatur in illis praedicatis: ergo secundum illas apprehensiones non potest odio haberi. Forte dicis. displicentia est in hoc, postquam placet voluntati nolle illud: quia nihil displicet voluntati ex natura rei: sed solu quia placet voluntati. Contra hoc est secunda conclusio & eius probatio: quae tamen non est sic efficax / quin oppositum sit probabile: vt illic dicebatur.

⁋ Sexta conclusio. Si intellectus intelligat deum sub ratione conuenientis: sequitur complacentia in voluntate. hoc est dicere: ad notitiam dei simplicem sequitur quaedam complacentia dei, quod patet: quia ad omnem notitiam simplicem obiecti conuenientis sequitur complacentia: & ad notitiam simplicem obiecti disconuenientis sequitur tristitia. si autem obiectum intuitiue videatur: sequitur maior complacentia. nam multi tenent quod omnis talis complacentia est naturalis:

⁋ Contra primam conclusionem ob iiciam argumentis Middiltoni. Primo auctoritate bea. Augustini. xiii. de trinitate. c. v. dicentis quod omnes appetunt beatitudinem. & in c. viii. eiusdem di cit quod ad hoc natura compellit: & immutabiliter creator hoc indidit. & hoc coloratur ex eo quod cum mimus ille de quo refert Augustini promisisset explicare intentionem omnium venientium ad forum: ac diceret omnes ementes velle vili praecio emere: & venditores care vendere respondit Augustinus: melius dixisset omnes velle esse beatos. ergo omnes naturaliter beatitudinem appetunt.

⁋ Respondetur. sermo est illic de appetitu naturali. & quia voluntas libera actu elicito crebro est conformis appetitui naturali: potest dici quod omnes actu volendo beatitudinemisic ostensam: cum actus illi non sit liber. Tertio est cotra experientiam. quilibet enim experitur vt opinor se posse apprehendere in via tam beatitudinemsformalem in vniversali & in particulari / quam deum nullum actum voluntatis a tali obiecto eliciendo. ergo saltem respectu illius obiecti voluntas est libera libertate contradictionis. Praeterea si voluntas necessario velit finem sic apprehensum: necessario volet illam apprehensione sine qua non potest illum velle. qui enim efficaciter vult aliquem finem: necessario vult omne illud sine quo finis ille haberi non potest. vt si is qui efficaciter vult sanitatem iudicet a, necessarium ad sanitatem consequendam: ex necessitate vult a.

⁋ Secunda conclusio problematica Probabile est quod voluntas non potest nolle beatitudinem formalem in vniuersali. Probatur haec conclusio. Nemo potest velle illud in quo nulla est ratio boni ergo nec nolle illud in quo nulla est ratio mali. consequentia tenet / quia idem est vtrobique. & antecedens ostenditur per be atum Dionysium. iiii. de diuinis nominibus dicentem quod nullus operatur ad malum aspiciens. & primi Ethicorum primo dicitur. Omnia bonum appetunt hoc est: solum bonum verum vel bonum apparens est obiectum voluntatis in volendo. Sed dicis. licet beatitudo sic concipiatur bonum / optimum / satiatiuum voluntatis & intellectus / & totius potentiae: tamen potest apprehendi aliquid displicens in eo. Hoc secludendo pono quod nihil tale sit in illo: vel tale non apprehendatur. Potest tamen quis non improbabiliter tenere oppositum istius conclusionis: dicendo quod voluntas ad experiendam suam libertatem potest hanc beat tudinem sic apprehensam nolle & malum velle / ad capiendum experimentum libertatis suae. & ad btntm Dio nysium dicatur. Nemo operatur ad malu aspiciens. hoc est / solum figendo aspectum ad malitiam. modo iste habet aliud motiuum, scilicet libertatis experiendae, Dixi (non improbabiliter) quia sic dicentem nemo potest convincere. oppositum tamen est communius.

⁋ Tertia com clusio. Voluntas potest deum odio habere per accidens. Probatur. in deo potest apparere voluntati aliquid displicens. sed omne displicens potest voluntas sibi relicta cum influentia dei generali nolle. igitur. Maior probatur: quia potest displicere voluntati inordinatae quod deus nocentem puniat: licet iustissime puniat: & hoc est deum odio habere in eius effectu vel in effectu iustitiae eius: quod pro eodem capiunt. Secundo arguitur ad idem. Omne malum poenae vel culpae potest esse obiectum odii. sed ille cruciatus est malum poenae ipsi punito. igitur. Et vltra. poenam odio habens potest odio habere inflictorem illius poenae. sed deus est infli ctor illius poenae. Et patet istud per illud psalmo graphi. Superbia illorum qui te oderunt ascendit sem per. psal. lxxiii. Insuper ludaei Christum oderunt in humanitate assumpta: ergo deum per accidens. hic dcitur Ioan. xv. Nunc autem & viderunt & oderuntme & pa elicito volunt conformiter beatitudiuem: licet non sit necessum eam velle: quia possunt ipsam non velle non tamen propterea quod subiectu determinatur ad opposi tum.

⁋ Secundo arguitur. Omnes homines natura scire desiderant. vt dicitur primo metaphysicae. sed non minus naturaliter desiderant btintudinem. igitur. & roboratur per glosi super illo versu psal. Beata ges, quae dicit quod animus est naturaliter capax beatitudinis.

⁋ Ad primum dicitur quod illa propoteo intelligitur de desiderio naturali, & actu elicito ei conformi / qui ad aliquem sensum potest dici naturalis: pro quanto scilicet elicitur conformiter ad inclinationem naturalem. & sic volitio comedendi tempore famis diceretur naturalis. sed magis proprie actus dicitur liber. de nominibus autem non est vis. Ad dictu glossae, concedo quod animus naturaliter est capax beatitudinis / quia est eius perfectio. sed debet arguens probare quod illam beatitudinem naturaliter efficiat.

⁋ Praeterea sic argumentor. posito quod intellectus assentiatur antecedenti huius consequentiae. omne dulce est gustandum: sed mel est dulce: voluntas necessitatur gustare. vii. Ethicorum. sed tantum finis allicit voluntatem ad volendum ipsum quamtum iudicium vniversale & particulare.

⁋ Respondetur negando quod voluntas necessitatur velle gustare: immo potest nolle gustare stante iudicio vniversali & particulari circa operationem Aristoteles autem intelligit vt commentator exponit commento. xi, quando vita concordat cum ratione.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Omne illud potest esse nolitum a voluntate quod intellectus dictat esse nolendum. sed intellectus potest dictare beatitudinem esse a Petro nolendam ergo Petrus potest nolle beatitudinem. Praeterea Petrus potest nolle beatitudinem in vniuersali appus hensam Paulo inesse: ergo sibiipsi. tenet consequentia, quia quicquid voluntas pot nolle indiuiduo alicuius speciei, potest sibi nolle.

⁋ Ad priorem harum rationum negatur maior: nisi vere dictetur, vel saltem nisi cum apparentia dictetur. Ad secundum concedo anteceden / ex inuidia scilicet vel passione vel ex libertate voluntatis. sed nego consequentiam: quia amor erga nos est naturalior qui erga alios. hic amicabilia ad alios referuntur ad amicabilia quae sunt ad nos. ix. Ethicorum. Nemo enim est sibi secundus.

⁋ In super arguitur sic. damnatus potest conformare voluntatem suam voluntati diuinae. sed deus nult damnatum hare beatitudinem: ergo damnatus potest nolle beatitudinem. Et eodem modo in via si deus reuelet alicu i praescito & existenti in gratia: quod ipse num quam habiturus sit beatitudinem: is potest nollebeatitudinem, quod probo quia potest conformare voluntatem suam voluntati diuinae in particulari cognitae. Respondetur. istae rationes probabiliter suadent oppositum conclusionis: quapropter eam tenuimus problematicam. Secundo loquor de viatoribus secundum legem communem. Tertio dico quod iam esset ratio mali & nolendi in beatitudine cum non posset velle sic apprehensa. & ita nihil contra conclusionem.

⁋ Praeterea arguitur. Aliquis viator de coni lege potest velle miseriam: & tamen btus Augustinus. xiii. de Trinitate: & in litera huius distinctionis comparat miseriam quo ad velle, cum beatitudine quo ad nolle. Assumptum patet: quia miseriam culpae voluntas potest velle: & miseria poenae voluntas potest vel le: & totum aggregatum: & nulla est alia miseria: ergo propositum. Quia miseriam culpae voluntas possit vel e, probatur sic. hunc actum voluntas potest velle: hic actus est miseria culpae. igitur. De cruciatu & poena eo dem modo ostenditur. nam bene sequitur: sortes peccat: ergo sortes punitur vel punietur: theologice loquendo de lege. & anteceden est volitum: & voluntas potest velle consequentiam bonam: ergo potest velle consequens.

⁋ Respondetur concedendo quod voluntas potest miseriam culpae & poenae velle / & aggregatum, de aliqua poena. sed dari potest poena tam atrox (vt arbitror) vt si eam voluntas esset exparta, ipsam non posset velle ex tota libertate sua: quicquod homines ore dicant de inimicis se velle eos posse occidere: & ea lege velle damnati in orco cum Plutone. Beatus Augustinu autem per miseriam intelligit aliquid in quo nullum est specimen boni. hoc est accipiendo opposito modo ad bonum verum, vel bonum apparens.

⁋ Adhuc argu itur. demonstratis a. maiore bono & b. minore bo non incompossibilibus: & taliter apprehensis in intellectu qualiter illa bona se habent in re: voluntas otest velle b. sed in b. nulla est ratio boni, quod probo quia minus bonum maiori bono comparatum non habet rationem boni.

⁋ Respondetur. hoc argumentum non mouet. vtrumque enim illorum est bonum. Ioannes Buri. in iii. Ethicorum dicit quod voluntas non potest acceptare mi nus bonum / maiore relicto. quod falsum iudico. nam maius bonum non necessitat voluntatem ad ipsum volendum: immo potest voluntas ipsum recusare / qua recusatione facta voluntas potest velle minus bonum.

⁋ Vltimo arguitur ad idem. praesentetur b. voluntati per intellectum sine a. iam voluntas potest velle be, quod probatur, quia b. est bonum ex hypothesi: & per consequens obiectum voluntatis in volendo. stante volitione circab. bonum, superueniat a. bonum melius: adhuc voluntas potest continuare velle circa b. quia non necessitatur velle a. ergo eodem modo elicere poterat velle respectu b. in praesentia a. obiecti ab initio.

⁋ Tertia conclusio impugnatur sic intellectus iudicat / deum non esse, esse impossibile. ergo voluntas non potest velle deum non esse, vel nolle deum esse. Respondetur. hoc argumentum dependet ex duabus opinionibus recitatis in distinct. vi. Secundi. iuxta vnam solutionem consequentia est nulla. iuxta aliam quis potest habere nolle conditionale quod ad peccatum sufficir scilicet si esset possibile, nollem deum esse, vel vellem deum non esse si esset possibile.

⁋ In quartam conclusionem obiici tur. teste beato Augustiniu. ii. de ciuitate dei. c. xxvii. uilibet naturaliter & necessario appetit esse / & esse beatus / & non falli. Respondetur. btus Augustini intelligit de appetitu naturali, & plerunque in appetitu li bero. Aliqui tamen inordinate volentes qui sibi mortem consciscunt, volunt se non esse per accidens. Per se enim a tristitia liberari petunt: non habentes respectum ad malum quod sequitur.

⁋ Contra quintam conclusionem arguitur. Ipsa tertiae repugnat: ergo est maleposita. Anicenes probatur: quia deus aliquo modo apprehensus potest esse obiectum odii & odio haberi. secundum aliam apprehensionem non potest esse obiectum odii / sed di lectionis. ergo quis potest aliquem simul odio habere & diligere. & sic qualitates contrariae erunt in eodem subiecto, quod est falsum.

⁋ Respondetur negando antecede & ad probationem concedo quod quis potest deum prosequi odio ratione vnius quod sibi displicet: & deum diligere ratione alterius quod placet, nec vllo modo inter haec est contrarietas, quando volitio & nolitio a variis apprehensis obiectis quorum vnum placet & aliud displicet / ortum habent. obiectum autem per se istorum actuum voluntatis non est idem: quia punitio dei vel prohibitio peccatorum est obiectum nolitum in vno: & dei beneficentia obiectum in alio. & licet in re idem sit ob lectum numero, non refert: quia cum illud obiectum secundum vnam considerationem sit volitum: & secundum aliam nolitum, nulla est contrarietas. quod idem. sit obiectum realiter / patet: quia punitio dei actiua est deus: & beneficentia & bonitas dei est deus. Sed contra hoc arguitur. punitio dei est a voluntate no lita: & punitio dei est deus benefactor: ergo deus benefactor est a voluntate nolitus. consequentia est syllogismus expositorius, faciendo praemissas singulares. Dicis. male concluditur: quia inferre oportet: ergo deus benefactor est punitio a voluntate nolita: quia punitio est substantiuum (nolita). Contra. fiat sic discursus. Haec punitio dei est a voluntate obiectum nolitum: haec punitio dei est deus summus: ergo deus summus est a voluntate obiectum nolitum. Hoc conceditur. sed non est nolita dei summitas. hoc est, nolitio non cadit super dei bonitatem & summitatem. & sic in talibus syllogizare potes. haec punitio dei est obiectum per se nolitum a voluntate: & haec punitio dei est tota bonitas dei: ergo tota bonitas dei est obiectum per se nolitum a voluntate. Siliter sic argumentari potes. deus inquantum punitor peccatorum perpetuus potest odio haberi: de inquantum perpetuus punitor peccatorum est deus inquantum benefactor: ergo deus inquantum benefactor potest odio haberi. Ad hoc autem iam patuit responsio in valore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7