Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Octaua. Ctauo prosequendo eam dem materiam quaeritur. An intellectus clare videns deum possit non delectari / vel deum non diligere. Respondetur per conclusiones. quarum Prima est Aliquis est intellectus clare vi dens deum qui non potest non diligere deum. vt intellectus in creatus. deus enim ex necessitate est beatus.

⁋ Secunda conclusio. Possibile est intellectum creatum deum videre clare, & non gaudere, nec deum diligere. probatio pendet ex superius dictis in hac distinctione. nam cum illa distinguantur: deus potest non concurrere ad vnum / concurrendo cum aliis.

⁋ Tertia conclusio. Non est naturaliter possibile quod aliquis videat deum & non gaudeat, vel deum non diligat. multi tamen tenent contradictoriam istius conclusionis. plures etiam ad hanc conclusionem apponunt rationes parui momenti.

⁋ Paludanus enim ad eam ponit quinque rationes. quarum Prima est. sicut principium in speculabilibus: ita finis i agibilibus. sed intellectus non potest non assentiri primo principio: ergo voluntas non potest non ferri in finem vltimum. Ad quam respondeo, quod argumentum a simili crebro claudicat vno pede, nec est omnino simile / quia notitia apprehensiua terminorum & intellectus / mere naturaliter producunt assensum propositionum per se notarum: non sic autem obiectum voluntatis. sed in hoc est similitudo: quod sicut assentimur conclusionibus propter principia a quibus eliciuntur: sic finis est causa quare operamut circa ea quae ad finem ordinantur.

⁋ Secundo arguit. obiectum quod adaequat vel superat totam capacitatem potentiae mouet ipsam necessario. huiusmodi autem est deus clare visus. Ad hoc dicitur quod deus non mouet secundum extremum suae potentiae: quia potest parum mouere vel multum. vt patet de concursu eius cum causis secundis paruae acti uitatis. licet enim deus sit infinitus: non tamen concurrit infinite, sed finite.

⁋ Tertio arguit. sicut se habet voluntas viatoris ad beatitudinem in communi: sic voluntas comprehensoris ad beatitudinem es est in deo. sed nullus potest non amare beatitudinem praesentatam in communi / in via. igitur. Ad hoc superius respondimus. Ipse enim insequitur Middiltonum: nec oportet aliud ei respondere.

⁋ Quarto. qua ratione beatus potest non amare deum: damnatus potest non odio habere suam poenam. & sic potest minus puniri. Concederetur consequens si deus non aliter necessitaret damnatum quam relinquendo eum liber tati suae. Vlterius dico quod haec ratio sine pondere est ad ducta: quia damnatus non videt deum: & oportet dare ali quid in damuato, ratione cuius poena eius continuetur perpetuo.

⁋ Quinto. si non ferretur in deum dilectione vel delectatione, aut hoc esset per actum contrarium positiuum: quod est impossibile / scilicet respuere bonum vbi nulla occurrerei ratio mali. aut per actum praeuium quo vellet non ferri in illud. & hoc no est possibile: quia non potest iudicare esse bonum / non ferri in illud. aut simpliciter suspendendo actum elicitum vel eliciendum: & hoc esset moueri contra iudicium rationis. Respondetur. dicerent alii quod posset suspendere omnem actum voluntatis ex libertate sua: nec vllum inconueniens esse nullum actum habere ad iudicium rationis.

⁋ Suadetur tamen aliter conclusio, Primo sic. Aliquod obiectum sic voluntatem mouet vt non possit voluntas ipsum nolle / ex quaestione praeceder te: & aliquod obiectum magis allicit quam aliud in sui amo rem: ex eadem quaestione. quia illud obiectum quod volunta: non potest respuere, multum voluntatem ipsam allicit & trahit in sui amorem. Hinc non desunt eruditi vir dicentes beatitudinem formalem necessitare voluntatem in prosequutionem sui. vt patet tum in hac quaestione ex Petro Paludano, & Middiltono in quaestione praecedenti: tum in aliquibus locis beati Thomae / quibus visus est idem tenere,. quare dari potest obiectum aliquod quod magis trahit voluntatem in sui amorem quam beatitudo formalis: & non potest dari obiectum quod magis attrahat quam deus clare visus. ergo deus clare visus voluntate necessitat ad prosecutionem sui.

⁋ Secundo arguitur ad idem. Difficilius voluntas euellitur a suo obiecto quod est sibi conueniens quam ab ilo quod est sibi disconueniens: sicut difficilius euellitur a sensualitate vel ab appetitu naturali quam ab alio obiecto. ergo ascendendo in obiectis convenientibus in ordine ad voluntatem creatam dabitur vnum obiectum voluntatem necessitans si apprehendatur: & non potest da ri obiectum tam conveniens voluntati creatae quam est deus: nec tantum ipsam mitigans: ergo deus est tale obiectum siclare videatur, quod non potest non diligi

⁋ Tertio, hoc modo seruatur perpetuitas beatitudinis, nec opus est fugere ad aliud: ergo haec sententia est rationabilis. sed illud non concludit: quia pro damnatis aliquod dare oportet.

⁋ Quarto arguitur. hoc est honestius respectu dei quod est tale obiectum in se vt si clare videatur / non possit non diligi. & magis quadrat cum ratione & experientia in rebus aliis. vt pae in secundo argumento. Teneo itaque secundam conclusionem, quae est mihi multo verisimilior quam opposita.

⁋ Contra eam aliorum rationibus obii citur. Primo. Vnius potentiae est solus vnus modus agendi: ergo voluntas solu agit libere & contingin ter. Dico hoc argumentum esse contra ipsos arguentes & ratio est quia voluntas concurrit partialiter ad suam beatitudinem secundum eos. & si contingenter concurrat potest se non beatificare, quod est falsum. ergo ex necessitate concurrit. Necessitas enim non repugnat voluntati respectu obiecti aliter praesentati. nunquid actus producitur contingenter in vno instanti qui de necessitate durat per tempus: sic enim dicere oportet.

⁋ Secundo arguitur. Clara apprehensio finis non videtur esse nisi maior approximatio actiui: ergo non necessitat, sed intendit actionem. Concedo antecedens quia idem est obiectum viae & patriae / sed aliter apprehensum, nec est maior approximatio entitatiue / & localiter: sed maior in cognoscendo & clarior: & per consequens maior attractio. sicut pulchrum visibile vel audibile intuitiue cognitum plus mouet potentiam quam in no titia abstractiua & ficta apprehensiue cognitum. istae autem dilectiones scilicet viae & patriae, specie distinguuntur / vt postea dicemus.

⁋ Tertio arguitur. Deus non agit necessario ad hanc dilectionem: quia nihil agit necessario ad extra, nec voluntas, quia est agens contingens. Dico. si arguens huic argumento innitatur: concludent contra seipm quod beatitudo cessabit in patria. Volumus dicere. si deus concurrat: & creatura rationalis videat deum: de necessitate attrahetur ad dilectionem dei.

⁋ Quarto arguitur. Deus clare visus potest concipi sub ratione displicentiae: ergo deus clare visus potest non diligi. Respondetur negando antecedens secundum communem legem: & etiam consequentiam: quia visio dei & deus ipse tam perfectus entitatiue sic voluntatem ad se trahit / vt non possit non diligere. Adam prae terea in prima dist. primi / vatia argumeta contra coclusionem hanc facit. sed quia non sunt magni ponderis ipsa dimitto. Ego sic in proposito imaginor. Longe incomparabiliter est maior attractio rei spiritualis pulcherrimae entitatiue quam rei corporalis: & in illa est maior complacentia. quomodo difficile esset viro castissimam & optimam ac pulcherrimam matronam habenti eam non diligere apprehensam, in casu quo ope sui viri egeret, cum angelus longe plus voluptatis spiritualis habeat si videatur ab anima seperata qui haec castissima mulier in ordine ad suum virum. & sic ascendendo per omnes angelos semper erit maior attractio & libera per creaturas omnes. tandem deum videndo, primo erit naturalis vel necessaria attractio voluntatis creatae ad eum. & ita Paulus in raptu ex necessitate deum dilexit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8