Quaestio 9
Quaestio 9
An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Nona. Ono in hac distinctio ne quaetro. An voluntas efficieniam habeat respectu suae btitudinis. Respondetur. Duplex est hic ratio opinandi tam apud lantiquos theologos quam neolltericos satis communis: altera est quod voluntas non concurrit actiue ad productionem suae beatitudinis: sed pure passiue se habet. & beatitudo a solo deo producitur. quo non ob stante anima est potentia operatiua respectu beatitudinis. hoc est, tendit in obiectum beatificum mediante tali qualitate: & per consequens passiue & operatiue se habet respectu beatitudinis: non autem actiue in productione eius.
⁋ Contra hoc arguitur. Ex illa positio ne sequitur quod habitus vitaliter immutaret potentiam consequens est falsum. probatur tamen consequentia: quia ad actum non requiritur concursus potentiae: sed satis est quod potentiae inhaereat. sic est de habitu. igitur. Respondetur. hoc argumentum non vinceret: quia per habitum potentia non actualiter tendit in obiectum secus est de actu. Contra hoc arguitur. si ponal quod potentia pure passiue & operatiue se habeat re spectu beatitudinis: hoc ideo est / quia potentia potest desistere ab operatione sua. propterea enim alii hanc positionem ponunt. sed hoc non: quia deus potest ne cessitare potentiam maxime liberam / scilicet voluntatem ad producendum actum: vt legimus de Balaam ad petitionem regis Balaac populo dei maledicere volente: quem deus coegit populo benedicere. vt scribitur Numeri. xxii. xxiii. &. xxiiii. Hoc ipsum putabat Maro. vi. Aeneidos de Cumana Sibylla, quod necessitabatur ab Apolline proferre obscura: sicut Balaam necessitabatur benedicere populo dei quem Balaac maledicere volebat. Sic inquit poeta. Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla Horrendas canit ambages: antroque remugit Obscuris vera inuoluens. ea frena furenti Concutit, & stimulos sub pectore vertit Apollo. Si ingenio sus poeta hoc suo idolo attribuit: quare hoc non attribuemus vero deo? Insuper licet deus creet se solo beatitudinem: adhuc creatura beata potest non vti illa beatitudine: ergo per hoc quod deus producit se solo beatitudinem / non saluatur adhuc quin voluntas sit ita libera in continuatione beatitudinis / ac si educeretur de potentia materiae. ergo su perfluit dicere quod deus se solo producit beatitudinem. Fortasse dicis. si deus se solo actum producat potentia non potest non vti illo actu. Contra hoc at gumentor. pono quod illam qualitatem quae est deceptio / producat deus extra subiectum. hoc enim potest: quia illam rem in genere qualitatis vel accidentis extra subiectum producere potest: & anima est susceptiua illius qualitatis: cum similem in specie recipere possit si anima respectu illius efficientiam habeat. Tunc sic. Vel anima potest non concurrere cum illo actu: & habeo intentum. vel ex necessitate cum illo actu tendit in obiectum: & sic sine culpa deciperet, quod non videtur concedendum. Dicis. anima ex naecessitate tendit in obiectum cum illa quali- tate. Obiicio. deus potest non agere ad illam ten dentiam: & tendere in obiectum: cum tendere actio nem importet / licet anima nihil producat de nouo: & ad omnem actionem ad extra deus mere contingenter agat.
⁋ Praeterea secundo arguitur. ex hac positione sequitur quod deus solus produceret poenam damni in damnatis, consequens est incoueniens probo consequentiam sicut tu probas conclusionem. alioquin sequitur quod voluntas potest desinere a beatitudinem sua / si se solo beatitudinem producat. Simili sequitur quod damnati possunt cessare a sua poena: si efficientiam habeant respectu illius. & per consequens oportet dicere consequenter loquendo quod deus se solo producat poenam totam in damnatis & odium dei se solo, quod continuo ascendit. Illud enim Oclcam. qui. xix. Secundi concedit. sed in. vii. dist. eiui dem prolixius reprobo: quia illic materiae de obstinatione daemonum est suus & peculiaris locus: hic autem solum incidenter ratione beatitudinis.
⁋ Vlterius argumentor sic. Ex conclusione sequitur quod beati plus beatificabuntur quam meriti sint. sed hoc est in conueniens. quod sequatur, patet. nam sic deus se solo produceret beatitudinem: & tamen cum hoc beati possunt videre deum / & diligere deum clare visum ex natura libus: ergo creatura pro actu suo habebit duplex prae mium. Respondetur. dilectio dei in patria producta a beato non est praemium. Sed obiicies. visione dei in patria / creatura partialiter efficit: ergo & dilectionem. Hoc negatur de visione beatifica. nam visio btifica / & dilectio btifica a solo deo producitur. Intellectus tamen & voluntas possunt visionem producere pariter & dilectionem: sed neutra earum erit beatifica. Contra hoc arguitur. capio visionem ad quam concurrit creatura beata quae dicatur b. visio beatifica dicatur a. Tunc sic. a. & b. sunt eiusdem speciei specialis simae entitatiue. sed a. est beatifica: ergo & b. quod sint eiusdem speciei / ostenditur: quia sunt in eadem potentia re spectu eiusdem obiecti: & aequaliter in obiectum tendunt aequaliter approximatum. hoc addo propter notitiam intuitiuam & abstractiuam eiusdem obiecti. ergo sunt. eiusdem speciei. hoc enim sufficit ad identitate specifi cam. Respondetur negando quod a & b. sint eiusdem speciei. sed a. est superioris speciei ad quam creatura efficientiam habere non potest. Insuper Christus actiue agit ad suam btintudinem: quia meruit sibi dotes corporis & exaltationem sui nominis / & nobis. vt patet ex tertio & ex hoc quarto in materia sacramentorum. & nemo meretur per opus a solo deo causatum, quia illud opus non est in potestate nostra.
⁋ Ecce quali ter defendi potest beatitudinem esse omnino a deo in gene causae efficientis. Sed hanc positionem non teneo. nam rationes eius nihil valent. & oportet concedat idem in damnatorum poena: vt ipse concedit. qui. xix. secundi, dicens: concedo quod deus se solo causat odium dei in damnatis. de quo Greg. Arimin. i. vii. dist. secundi di cit. Hoc non libenter concederem. Nec ego vllo modo hoc concedo. scio tamen odium dei posse bene sieri vt si a deo producatur extra subiectu in genere qualitatis, & odium dei bene fit a deo quando creatura male elicit odium dei. sed non concedo vnquam odium dei a solo deo fieri.
On this page