Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

An beatitudo partialiter producatur a beato

⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Decima. Ecimo quaero. An beatitudo partialiter producatur a beato. Respondetur affirmatiue. nam btintudo consistit in actibus intellectus & voluntatis, l& in gaudio passione indi llsequente. sed omnia ista sunt a lldeo mediate vel immediate, & ad omnem actum intellectus & voluntatis, intellectus & voluntas efficientiam habent extra hanc materiam. Voluntas enim comprincipiat dilectionem dei in via cum notitia aenigmatica: ergo a fortiore hoc potest inpatria cum notitia multo clariore, scilicet visione. na cum lumine gloriae / influentia dei speciali potest intellectus concurrere ad visionis productionem, nec est ratio alicuius ponderis pro opposito. ergo haec conclusio affirmatiua vera.

⁋ Contra hanc conclusionem obiicia nonnullis argumentis Ocltam. postea alia contra conclusionem afferam: & omnia eluere nitar. Arguit primo Guilielmus Oclam sic. Quandocumque sunt aliqua duo supenaturalia sic se habentia vt minus perfectum non possit produci a creatura ob suam perfectionem: nec magis perfectum a creatura vllo modo pro duci potest. sed gratia est minus perfecta quam btitudo. & pior producitur totaliter a deo: ergo & aima.

⁋ Dico illud argumentum bifariam deficere. primo nego quod beatitudo est quid supernaturale: cum creatura ad eius pro ductionem concurrat. Fortasse mutabis maiorem sic, quandocunque sunt aliqua sic se habentia &c. relinquendo supernaturalia. sed iterum praesupponis falsum: quia illud non est propter perfectionem, quod patet. nam asinus producit asinum & non charitatem: & tamen asinus est perfectior charitate: ergo non est propter perfectionem. Interdum enim magis perfectum potest produci ab agente imperfectiore. vt ignis producit ignem: homo autem nullam substantiam producit. nam vero similius est quod nu la est forma corporeitatis distincta ab anima intellectiua.

⁋ Secundo arguit. meritum est a merente: ergo praemium debet esse a praemiante. Dico quod argumentum solum est a simili: & potius contra factorem. sicut autem meritum particulariter est a merente: sic consonum est rationi quod praemium particulariter sit a praemiante.

⁋ Tertio arguit. ex hac conclusione sequitur quod beatus potest desinere a sua beatitudine. hoc autem est inconveniens. & quod sequatur, patet: quia potentiae rationales valent ad opposita. Ad hoc superius respondimus quod clare videns deum necessitatur eum diligere: & deus semper coagit ad visionem: quare non potest cessare ab actu Si autem hoc non teneatur, necessarium est dicere quod voluntas a deo necessitatur continuare suum actum. Tertio dico argumentum esse aequaliter contra facto rem. nam licet actus a solo deo producatur & manuteneatur: potentia tamen potest non tendere in obiectum, potissimum potentia dei. & forte etiam si sibi reliquatur.

⁋ Nunc praeter rationes Ocltam po nam alias. & quarto arguitur. sequitur quod aliquis beatificat seipsum: quod est disconueniens. quod sequatur, probatur sic. capio Linum btntum. iste Linus cocurrit ad suam beatitudinem: ergo se beatificat: cum partialiter se beatum faciat. Ad quartum multifariam respondetur Primo, non est inconveniens concedere illatum. secundo non sequitur, quima ad beatificare non sufficit concurrere ad productionem beatitudinis. nam visio partialiter efficit dilectionem: & tamen non dcitur beatificare s sed cum hoc requiritur quod fiat a principali beatificante. modo potentia creata non est principale beatificans / sed deus. Tertio possibile est animam actiue age re ad beatitudinem: & non habere causalitatem quaere beatitas animam informet. sed deus se solo facit quid litatem animam informare: nec anima producit eam extra se quia in eodem instanti quo anima comprincipiat, deus informationem facit. Forte etiam illa qualitas potest produci ab anima partialiter, & eam infor mare partialiter: cum hoc quod potentia per illam qualitatem non tendat in obiectum beatificum: quia deus se obiectiue beato praesentat. & sic deus dicitur beatificare & non potentia.

⁋ Quinto arguitur Nulla creatura potest visionem alicuius obiecti creati producere totaliter: ergo nec visionem dei partialiter. tenet consequentia: quia plus est producere visionem dei partialiter quam visionem creaturae totaliter. Respondetur negando consequentiam: quia vnum creaturae repugnat: aliud autem non: vt aliunde constat.

⁋ Sexto arguitur. Ex hac opinione sequitur quod anima Christi non haberet decentem beatitudinem: cum anima eius non possit concurrere vltra capacitatem actiuam beatitudinis. hoc est absonum. igitur. Respondeo tenendo illa quae semper tenere oleo, quod argumentum non concludit. nam teneo vbi quod quod anima Christi habet infinitam charitatem intensiue: & cum hoc charitas concurrit ad actum meritorium: vt patet ex. xvii. distinct. primi. Et licet beatus non mereatur sibi praemium beatificum de nouo: tamen actus eius est bonus eiusdem speciei cum meritorio: quia charitas ad illum concurrit. Quare cum quocumque paruo conatu animae Christi voluntas eius habere possit infinitum dei amorem in gradu: cum vno conatu vt duo, gratia vt duo aliquam dilectionem producit. & stante eo dem conatu charitatis vt tria / maiorem actum in tensiue producit. & sic proportionabiter ascendendo cum charitate. ergo si est infinita charitas: actus amoris dei erit infinite intensus. Et tenendo quod actus voluntatis est perfectior actu intellectus, licet visio diuinae essentiae sit finita: in potiori actu erit immensitas: & ex consequenti infinitum gaudium sequens. Potest insuper lumen gloriae habere sufficientiam respectu visionis: & sic ponam infinitum lumen gloriae in anima Christi. ergo tunc habebit visionem infinitam. Aliter etiam hoc poni potest. nam quicquid potest deus facere cum causa secunda, potest facere se solo. si ergo cum lumine gloriae possit hoc facere: sine lumine gloriae hoc facere potest.

⁋ Septimo arguitur. Ex hac conclusione sequitur quod duo decedentes in aequalibus meritis inaequaliter praemiabuntur: contra dicta in dist. xlvi. ponantur duo dece dentes in naturalibus imparibus, sortes & plato & in meritis aequalibus. Hoc supposito cum conclusione / sic argumentor. Sortes & plato aequaliter meriti sunt: & inaequaliter praemiabuntur: ergo assumpsi verum. Minor probatur. quia habens clariora naturalia, lympidius deum videbit / & intensius diliget: ergo magis praemiabitur. Forte dicis mi hi. animae separatae sunt pares in naturalibus. & licet pro hoc statu viae corpora sint imparia: & molles carne sint apti mente, secundo de anima: omnibus tamen in patria erit aequalis aptitudo corporis, & ex consequenti totius compositi. Et licet euadas per aliqua minus probabilia, quod erit omnibus aequalis dispositio corporis: quia erit resurrectio in corporibus diuersarum complexionum: tamen tergiuersari nequis de homine & angelo.

⁋ Respondetur. deus mavis iuuabit illum qui habet minora naturalia: & dabit plus auxilii: & sic minora naturalia habens cum maiore ope / potest aequalem actum actui alterius producere. Hoc exemplo declaro. sint sortes debilis / & plato fortis: quibus applicentur duo ponde, ra aequalis grauitatis a. & b. quorum neutrum, istorum alter solus leuare possit: iam notum est quod cum maiore ope sortes debilis possit leuare a. adeo bene vt plato b. supposito quod plus auxilii detur sorti in ea portione qua plato sortem in viribus exuperat. sic in proposito erit. Sed contra illud replicatur. Habens naturalia meliora potest saltem plus deum diligere: & deus ipsum non impedit plus a in via: ergo plus beatificabitur. Dico quod deus non concurrit ad plus diligendum cum illo / in patria. & ratio est / quia illic est praemium dilectio dei: in via autem est solum meritum & non praemium uo arguitur. Ex ista positione sequitur haec cone sio: quod aliquis erit btuns in via. & ne lucteris de Palo & Moyse: intelligo per legem communem. con sequens est falsum: ergo & antecedens. consequentiam de claro. nam aliquis potest comprincipiare dilectionem dei in via. immo est nobis praeceptum diligere deum: quem diligere non possumus nisi eius no titiam habuerimus. Forte dicis, non omnis dilectio dei ad beatitudinem sufficit: sed requiritur quod sit certae intensionis: & si non fuerit certae intensionis / non erit beatitudo: sed actus remissior erit non beatitudo. modo quaelibet dilectio in patria est intensior quam dilectio dei in via: & charitas patriae est maior charitate viae. nam qui minimus est in regno caelorum, maior est illo. Matth. xi. &. Lucae. vii. ergo minimus in regno caelorum est maior loanne Baptista. Contra hoc arguo. Ioannes Baptista & multi in via habuerunt & adhuc habent maiorem charitatem quam habeant paruuli purgati ab originali: & forte tam intense diligunt. Illa vero auctontas intelligitur quo ad exercitium. nam btuns quilibet sem per diligit deum & actualiter: non autem in via saltem quo ad homines. angeli enim hoc poterant pro tempore viae. Insuper quaelibet pars beatitudinis est beatitas in suo toto: ergo pars aequalis erit beatitas extra suum totum: & proportionabile gaudium causa: bit.

⁋ Forte dicis, & ita dicendum est: quod dilectio dei in patria: & dilectio in via, distinguuntur specie. similiter notitia intuitiua eiusdem obiecti differi specie a notitia abstractiua etiam de eodem obiecto. nam vna clare in suum obiectum tendit: & altera obscure. similiter volitio & nolitio latae in idem differunt specie: quia in obiectum diuersimode tendunt. & ex consequenti erit gaudium alterius speciei ab omni gaudio quod in via habemus. Impraesentiarum autem suppono distinctionem specificam notitiae intuitiuae ab abstractiua de eodem obiecto, licet sint in eadem potentia. quia aliter tendunt in sua obiecta, & iudicia alia causant, non tamen est consequens quod propter appropinquationem obiecti causetur continuo de nouo alia notitia specie. & cum istae notitiae partialiter efficiant has di lectiones: dilectiones ipsae specie distinguuntur. In aliis quaestionibus faciam aliquot alias rationes: quas huic materiae applicare poteris si libeat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10