Quaestio 12
Quaestio 12
An beatitudo sit perpetua
⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Duodecima- ea Vodecimo restat inquirere: An beatitudo sit perpetua. Respondetur affirmatiue. nam Beati qui habitant in domo tua domi ne: in saecula saeculorum lau ldabunt te. psal. lxxxiii. & M ssericordias domini in aeternum cantabo. psalmo. lxxxviii. Idem patet Matthaei. xxv. per locum a contrario sensu de damna tis.
⁋ Contra conclusionem argumentor. Notitia dei intuitiua est beatitudo. habeat Linus illam ne titiam: postea Linus potest habere notitiam dei & beatae virginis simul, vel dei & duorum angelorum agminatim: & sic illa visio est beatitudo. iam Linus erit magis beatus, quia per plures actus. Immo tunc potest deserere notitiam ipsius dei adaequate repraesentatiuam: & habere notitiam repraesentatiuam dei & beatae virginis: quae erit beatitudo. ergo nulla beatitudo est perpetua. Praeterea ex isto sequitur quod visio vnius creaturae sit beatitudo. Nam data quacunque creatura cum deo in praesentia obiectiua: sit pars caeli: Arguitur sic. omnis visio dei est beatitudo. visio huius creaturae, demor strando partem caeli, est visio dei: ergo est beatitudo. consequentia est in tertio primae. Minor patet quia est eadem visio quae repraesentat deum & creaturam. Forte dicis ad has rationes / distinguendo quod aliquis est magis beatus. vel extensiue: & sic concedis: quia is plures habet beatitates. intensiue negas: quia non se intendunt: cum actus specie differant. vt patet ex distinctione obiectorum. Et concedis quod nulla beatitudo est perpetua. sed haec es vera: perpetua est beatitudo. quia vna euanescente succedit alia: sicut in formis substantialibus respectu materiae. Ad tertium concedis quod visio creaturae est beatitudo: cum illa visio sit etiam visio dei. & negas quod notitia adaequata creaturae vel creaturarum sit beatitudo.
⁋ Sed contra istud argumentor. per te aliquis interdum erit magis beatus: interdum minus beatus extensiue / licet non intensiue. sed quaelibet beatitudo fruitio generabit sui gaudium quod etiam est beatitudo: ergo reuera quilibet talis erit magis gaudens. & licet forte fruitiones specie distinguantur: non tamen gaudia. ergo sese intendunt. igitur magis gaudet intensiue Rursus pono Sortem & Platonem decedentes cum aequis meritis: quorum vterque primo die quo beatificantur habet octo gradus beatitudinis: continuet Sortes suos octo gradus in die sequente immo & anno sequente, habeat Plato alias & alias beatitudines: & habeat visionem vnam adaequatan dei: aliam dei & christiferae virginis: tertiam dei & duorum angelorum: & sic ad octo vel decem vsque dicatur visio prima scilicet dei a. secunda b. tertia c. & sic per ordinem literarum. adeo bene est Platoni per b. vt per a. cum sit visio dei aeque intensa vt a. Quod si neges / cum a. sit purior notitia dei quam b. Obiicio. saltem adeo bene erit Platoni per b. c. & d. vt per solum a. Sorti ergo duplicabitur sua beatitudo. Item si non adeo bene erit Platoni per b vt Sorti per a. tunc relinquendo a. & acquirendo. b. Plato erit minus beatus. Praeterea quando a. de sinit in Platone vel in alio beato / alia beatitudine succedente: a. remittitur. & sic erit minus beatus. Di cis. sicut a. remittitur, b. intenditur. &. xv. de trinitate cap. xvi. dicit beatus Augustini. Fortassis etiam volubiles non erunt cogitationes ab aliis in alias euntes & redeuntes: sed omnes scientiam nostram vno simul conspectu videbimus. Non valet dicere. ibi ponitur aduerbium dubitandi. quia etsi posuerit : magis declinat in hoc quod beatitudo non est volubilis: cui etiam ratio suffragatur: ergo illud est tenendum. Videtur autem beatus Augustinus satis sonare quod omne quod reuelabitur alicui beatorum in posterum / ei tunc simul reuelabitur. sed hoc inferius tangemus.
⁋ Propter has rationes & similes quae occurrere possunt, satius censui modum illum deserere. Aliter ergo dico quod primo die immo in instanti quo quis est beatus habet vnam visionem quae deum adaequate repraesentat in aliqua intensione graduali: similiter vnam dilectionem: & vnum gaudium: quae nunquam intenduntur nec remittuntur / sed perpetuo manent.
⁋ Sed contra hoc arguitur sic, non euitatur illud quod haheo in conueniens contra priorem modum. nam habeat Michael suam beatitudinem scilicet visionem de cum illa potest habere vnam visionem quae deum intuitiue & beatam virginem repraesentat. alioquin non erit tanta libertas in patria vt in via. Praeterea arguitur contra vnum quod dicebam, quod esset vna notitia dei & beatae virginis. Obiectorum specie distinctorum / diuersae sunt notitiae specie: ergo non potest esse eadem notitia numero repraesentans deum & beatam virginem: cum specie distinguam tur.
⁋ Ad primum nego quod possit habere vnum actum qui repraesentet deum & beatam virginem. de notitia intuitiua loquor. quia bene potest habe re notitiam non beatificam, puta abstractiuam, vel vnius creaturae. deus autem non concurrit ad illum actum vt superius diximus. vt si angelus su premae hierarchiae aequaliter mereatur cum Paulo simplici eremita: isti duo aequaliter praemiabuntur. Et dato quod capacitas actiua illius angeli non repleatur: & possit vlterius concurrere quantum est ex se cum influentia etiam generali dei: deus non vlterius concurrit / ne beatificetur plus quam meruit. sic oportet dicere de multis in patria. Deus enim non concurrit cum actu malo in patria: nec cum agente corrumptiuo extrinseco vel intrinseco: & sic nulla causa secunda concurrere potest, conditiones enim patriae sunt alienae a conditionibus viae.
⁋ Ad secundum dico quod hoc est verum de notitiis adaequatis. modo haec est vna numero homogeneai cuius quaelibet pars repraesentat hoc aggregatum: distincta specie a notitia adaequata dei: & a notitia adequata beatae virginis. Sed dices. beatitudo sui cessiue producitur: ergo non inconuenit eam au geri & minui de lege: & male dicebam in hoc modo quem sustinere laboro. Assumptum probatur: quia multi decedunt non debitores alicuius poenae: vt recenter baptizati: & multi adulti diu morbo laborantes: qui morbos patienter ferunt pro suis peccatis. tunc capio vnum illorum, gratia exem pli sortem. eadem enim est ratio de aliis omnibus Sortes moritur per primum instans sui non esse sit illud a. Sortes non habet in a. instanti totum in mium quodpostea habebit: forte non est in caelo & creatura secundum multos non potest producere actum in instanti. Respondetur negando assumptum: quia in a. instanti anima Sortis vel qua fuit Sortis habet tantam beatitudinem essentiale quantam vnquam habebit: male enim opinantur dicentes nullam creaturam posse effectum produce re in instanti: & temerarie concedunt animam Christi in primo instanti nullam beatitudinem habuisse: sed successiue fuisse augmentatam. Esse aute in caelo est esse beatum in proposito. quo modo dixit Christus latroni. Hodie mecum eris in paradiso. Lucae. xxiii. Etiam anima sibi relicta potest instantanee esse in caelo: & mutari subito ex sua na tura absque hoc quod iuuetur ab angelo. Dixi de beatitudinem seu praemio essentiali animae. nam de prae mio accidentali non loquor. quia illud potest augeri vel minui. sicut vltra praemium actui bono debitum confertur honor: & vltra supplicium culpae debitum habetur infamia. Primum patet exemplo de vxoribus Bellouacorum quae Bellouacum tuebantur ab hoste. propterea enim ante viros in templo, vt intellexi, offerunt. Ignominiae vero no tam incurrerunt incolae Villae nouae sancti Georgii apud Parisios, quod simulacrum beati Georgii in Sequanam proiecere ob vites eiusdem diui martyris die gelu perditas. Sic vltra supplicium essentiale / nouae infamiae Mahumetus & Arrius ob eos qui a se perditi sunt notantur. sicut beati nouum gaudium accidentale acquirunt ob illorum glotiam qui ex sua doctrina pertingunt ad patriam. Vbitatur: an Paulus in raptu
⁋lfuerit beatus. & similis est difficultas de cAQ Moyse. Numeri. xii. Dubitatio haec de Paulo vnum supponit: & aliud in modum dubitationis proponit. Pro illo quod supponit / affirmatiue respondet beatus Augustinus in quaestionibus ad Orosium / & in libro de videndo deum. Ad aliam partem dubii dicitur quod Paulus habuit notitiam intuitiuam dei: & eum dilexit vt videtur: & per consequens habuit aliqua eiusdem speciei specialissimae cum aliis beatis. sed an tales actus debeant de ci beatitudo: est de termino contendere: in cuius ad ceptione communi modo innitendum est, & non rationi alteri. Aristote. quidem primi Ethicorum vii. de beatitudine loques dicit. Ver enim nec vna hirundo / nec vnus dies: & beatum eodem modo felicem nec vnus dies: nec breue efficit tempus. Ex quo consequens est quod si deus vltra legem / aliquan beatitudinem interrumperet, sic vt non esset perpetua: non diceretur beatitudo. De ratione ergo beatitudinis est quod sit perpetua. Nec igitur Paulus in raptu: nec Moyses dum erat in via: erat beatus si quis autem in terminis voluptatem capiat / stando in opposito: nihil ad nos. hic liber est vt nos in hoc membro.
On this page