Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Decima tertia. DEcimotertio in hac distinctione Quadragesimanona quaeritur: an beat tudo sanctorum post resui rectionem erit maior in anima quam nunc sit. Notante lin anima: quia de dotibus corporis & eius beatitudine quomodo beatificari possit / non est dubium: & per consequens certum est quod maior erit beatitudo resurgentium extensiue: quia tam in corpore quam in anima. nunc autem est in solo animo. & hoc patet per glos. in illud Apocalypsis. vi. Vidi subter altare animas interfectorum. quae dicit quod animae sanctorum mode sunt in minore dignitate quam futurae sint post resurrectionem. & Hieronymus testatur quod peracto finali iudicio deus ampliorem gloriam demonstrabit sanctis. Sermo est igitur de beatitudine animae scilicet visione dei: eius dilectione / & gaudio indi sequente.

⁋ De quo triplex est ratio dicendi. vna beati Thomae in hac distinctione quaestio. i. arti culo. iiii. quod sic.

⁋ Secunda est opinio doctoris Se raphici in eadem distinctione: quod beatitudo est perfectior reassumpto corpore quam ante: non intensiue, vt ponit sanctus Thomas: sed quia magis prom pate & expedite exercebit anima suam operationem reassumpto corpore quam ante. nam in anima separata est naturalis appetitus vt reuniatur corpori: qui naturalis appetitus videtur animam impedire ne prompte & facile feratur in deum tota intentione / sicut resumpto corpore.

⁋ Tertia est opinio com munis quam idem Tho. in. i. ii. insequitur: & quanm solam veram iudico aliis neglectis. Quare negatiue ad quaestionem respondeo: quod anima nulla erit beatior post diem iudicii quam sit ante diem iudicii. Probatur. omnia merita & gratia ratione quorum datur beatitudo est in beatis ante diem iudicii: & nullum est impedimentum quare non debe at tantum beatificari ante iudicium quantum post iudicium: ergo tantum beatificatur ante diem ludicii quantum post illum diem. Quia non sit impedimentum / probatur: quia anima iam beata habet lumen gloriae seipsam eleuans ad videndum deum: & deus est praesens obiectiue sicut post iudicium: & anima est eadem: nec perfectionem essentialem a corpore accipit: ergo iam tantum beatificatur quantum post diem iudicii. Secundo probatur idem. nam anima Christi in triduo non crat minus beata quam ipsa erat reassumpto corpore: ergo idem est de aliis animabus. Insuper angeli habent totum praemium quod meruerunt dum erant viatores: ergo & animae separatae. Praeterea. beatitudo diuae virginis in corpore assumpto: & Ioannis Euangelistae / si in corpore assumptus sit / non augebitur post diem iudicii: ergo nec aliorum. Item alioquin animae ex angelorum ordinibus mutabuntur post diem iudicii: quia plus beatificabuntur qui iam beatificentur. quod est absurdum

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. damnati magis torquebuntur post diem iudicii quam nunc: ergo sancti magis praemiabuntur post iudicium quam nunc. Antecedens probatur: quia patientur tam in corpore quam in anima.

⁋ Respondetur distinguendo antecedens. Nam extensiue magis torquebuntur damnati post iudicium quam nunc: sed non intensiue: quiadolor & tristitia animae specie differunt & non intendunt sese. & proportionabiliter erit maior beatitas extensiue post diem iudicii.

⁋ Secundo arguitur. Beatitudo Moysi & Pauli erit maior post diem iudicii quam fuerit in raptu: ergo eodem modo de gaudiis aliorum. Respondetur, negauimus superius eos fuisse beatos. sed hoc non soluit argumentum. nam habebant actus & gaudium eius dem rationis cum aliis. Concedo antecedens: quia non habebant omnia merita cum quibus decesserunt. sed nego quod isti post diem iudicii habebunt maiorem beatitudinem quam nunc habeant.

⁋ Tertio. quanto minus anima fertur in inferiora: tan- to magis fertur in deum. sed nunc desiderat & ape petit reuniri corpori: ergo retardatur a sua perfecta beatitudine. Respondetur. maior est falia pro statu patriae. nam pro quacunque visione creaturae non minuitur visio beatifica. auoquin visio in verbo vel in proprio genere minueret visionem beatificam. Secundo minor est falsa: quia appetitus naturalis animae nullum ponit actum ab anima distinctum.

⁋ Quarto arguitur. Anima post resurrectionem habebit perfectius esse quam separata postquam erit in suo toto: ergo nunc habebit perfectiorem operationem. Respondetur negando quod habebit perfectius esse in toto quam separata: cum aeque bene conseruetur extra totum ac in toto. Ali quae tamen sunt partes quae non bene conseruantur extra suum totum: de quibus propositio assumpta habet verum. similiter nego consequentiam. nam anima quo ad operari nullo modo de pendet a corpore: sed potest in corpore & extra corpus intelligere & velle sine corporis ministerio. habet tamen inclinationem informandi suum corpus. & deus ita vult vt praemietur in suo cor pore in quo meruit. qui Vbitatur: an securitas sit de essentia beatitudinis. Respondetur. se curitas est assensus quo beatus assentitur quod semper manebit beatus. hoc enim per scripturam scit / vel aliunde si scripturam in via non cognouit: a deo vel ab aliis in patria. Illud autem iudicium non est beatitudo nec pars eius, nec oportet quod semper actu continuetur: sed sat est quod beatus possit exire in illum actum assentiendi qua do vult. & sic interpretatiue & virtualiter semper beatus dicitur esse certus. & multum facit ad hoc vt alii actus dicantur beatitudo. & ita aliquo modo potest esse pars beatitudinis. Hoc modo sumpsit diuus Augustinus. xiii. de Trinitate ca. xvii. cum dicit quod est potior pars beatitudinis, non qua si beatus semper iudicet ita: nec impossibile sit ali ter esse: sed sufficit iudicare quod ita erit. sicut fidelis iudicat sine trepidatione quod dies iudicii erit. vel beneficiatus aliquis quod nunqui carebit suo beneficio quod iudicio omnium iuste habet: & tamen non iudicat esse impossibile / illo beneficio orbari.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13