Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 14

An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
1

⁋ Distinctionis Quadra gesimae non ae Quaestio Decima quarta. ⁋ Ecimoquarto quaeri tur: An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria. hoc dest quaerere. an erunt visio, auditio, olfactio, tactio, & gustatio in potentiis suis

2

⁋ Pro quaestionis solutione pono aliquot conclusiones. Prima est. Aliquae potentiae erunt in acti bus suis. probatur de visu, qui videbit. nam illic erit obiectum visus in sufficiente propinquitate. potentia summe disposita, & nullum erit impedi mentum: ergo ponetur visio. patet consequentia quia ad visionem nihil aliud requiritur, nec illic erit somnus. assumptorum aliqua clarent. nam in caelo sunt homines colorati: & sol ab eis videtur si cut a nobis: ergo colorem / coloratum / & lucem suf ficienter obiecta habent, quae mouent potentiam visiuam. Quia non dormiant vnquam beati, patet: quia semper sunt in continuo actu intellectus & voluntatis. Nec illic est causa somni. quod proba tur: quia somnus in nobis altero duorum modorum causatur: vel quia cibus assumptus per calorem decoquitur & digeritur: in qua decoctione est illius cibi euaporatio, vt vides in olla super ignem: quae euaporatio propter subtilitatem & caliditatem ascendit naturaliter ad caput: & ob frigiditatem cerebri / caput attingens infrigidatur & ingrossatur: sic vt resoluatur in humores aqueos: & propter in frigidationem & ingrossationem reuertitur suapte natura deorsum: & calori cordis obuians diffundit se ad partes exteriores corporis: & repel lit calo rem cordis & spiritus ad locum cordis & hepatis: & demum vt maior calor vigeat / in loca digestiua ad complendam digestionem nutrimenti. in tali. autem reuerberatione caloris interni contingit quod organa sensitiua exteriora careant calore & spiriti bus sufficientibus ad sentiendum: quare iam noi possunt exire in suam operationem. quia hic descen sus humoris / meatus spirituum ad sensus exterio tes oppilat: & ne egredi possint in occursum specit rum sensibilium cohibet. propterea Algazel definiens Somnum ait. Somnus est attractio spiritus ab exterioribus ad interiora. Vel si homo aliquan to tempore careat cibo: natura reuocat calorem ad cor / & ad membra interiora exanima propter exhalationem spirituum / & paucam generationem aliorum ob defectum cibi: vt restaurentur quodam modo. Neutrum autem istorum contingit in patria, nec enim beati cibum comedunt, qui sola am brosia pascuntutr, nec spiritus nec calor vnquam dimi nuitur plusquam ignis in sua sphaera. Probatur item haec conclusio per illud Apocalypsis. i. Et videbit eum omnis oculus.

3

⁋ Secunda conclusio. Sensus tactus in patria exibit in suam operationem. proba tur. nam in beato est sensus tactus optime disposi tus: qualitates tangibiles / calor / frigus / humiditas / & siccitas, eius per se obiecta: vt patet in corporibus aliorum beatorum. erit debita applicatio obiecti ad potentiam & nullum impedimentum. Licet autem tactus non sentiat calorem realem in se / quia sen sibile est positum super sensum: tamen intentionalem / a calore alterius productum: qui immutat potentiam tactus: vt percipis tangendo manum socii tui. Praeterea homo in tactu excellit caetera animalia, vt dicitur in tertio de anima: licet in aliis sensibus excedatur a brutis. ergo ille sensus in pa tria exit in suum actum.

4

⁋ Tertia conclusio. Sen sus olfactus exibit in suam operationem. probatur: quia in caelo est corpus odoriferum, videlicet homines beati, quod bene significatum est Gene. xxvii. cum Iacob bene complexionatus / olfactiuam pa tris immutauit. aspice literam. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit dominus. & ita est de aliquibus bene complexionatis. Hoc etiam in male constitutis seu complexionatis sentimus perceptibiliter. Sed beati habebunt corpora optime secundum suas complexiones disposita: ergo erunt fragrantia: & illic est potentia optime dis posita. igitur conclusio vera.

5

⁋ Quarta conclusio Auditus erit in actu suo audiendi. probatur per illud quod scribitur psalmo. cxlix. Exultationes dei in gutture eorum. vbi glossa marginalis in verbo gutture). qui corde & lingua non desinunt lauda re eum a quo aeterna habent. & glos. interli. quae so let crebro esse maximi ponderis / in eodem verbo ponit. lingua. Probatur aliter conclusio. Multum namque iucunditatis accipimus in concentu & me lodia: & animus ad deum laudandum ex cantu & instrumentis musicis erigitur. hinc Saul Dauidi psallente non agitabatur spiritu maligno. & Heliseus psalten quaesiuit vt ad reuelationem esset aptior. Caeterum Aristoteles. i. de anima recitat quan dam opinionem asserentem animam esse musicam: eo quod in musica oblectamentum accipimus: & si mile suo simili gaudeat. & in octauo Politicorum dicit musicam esse a iuuenibus addiscendam. Hinc ecclesia militans exemplo ecclesiae triumphantis / in depromendis dei laudibus / in hymnis & canticis vtitur musica. ergo est verosimile quod in patria erit caelestis & vocalis symphonia.

6

⁋ Quinta con clusio. Gustus erit in actu gustandi in patria. & quia hanc conclusionem efficaciter probare nesci rem: suasiuas rationes secundum materiam subie ctam occurrentes afferam. Prima est. quatuor sen sus exteriores erunt in suis sensationibus: per quatuor conclusiones praecedentes: ergo hoc non est negandum de sensu gustus nisi apparentissime doceatur de opposito. Secundo arguitui ad conclusionem de omnibus sensibus. nam intelli ctus & voluntas beatificantur in coniunctione ad suum obiectum beatificum: & homo beatus bene vsus est his sensibus quos deus sibi dedit: ergo salutem quam habere possunt habebunt. hot autem est in coniunctione actuali eorum cum suis obiectis: quia ad hoc inclinantur: & delectantur, & hoc appetunt. quaelibet enim potentia apprehensiua est sua appetitiua. sicut intellectus est voluntas. Tertio arguitur. Corpus habebit suas dotes quia seruiuit animae: ergo & sensus. Quarto. damnati in omnibus sensibus torquebuntur: ergo & beati in omnibus sensibus delectabuntur. habebunt igitur actus sentiendi

7

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Caelum non recipit peregrinas impressiones: ergo species visibiles non deferuntur per me dium. igitur visus nihil illic videt. Respondetur caelum non recipit calorem frigus & qualitates pri mas cum qualitatibus secundis ex primis genitas: quales sunt albedo, nigredo, sapor, & odor. sed recipit species, & lumen, & huiusmodi spiritualia.

8

⁋ Secundo arguitur. Vel tactus erit semper in suo actu: & hoc non, quia calor realis in sensu tactus pro prio non immutat sensum tactus. nam secundo de anima dicitur quod sensibile positum super sensum non immutat potentiam, nec est aliquid tangibile ei applicatum continuo. ergo ille sensus non erit semper in suo actu. & si interdum in illo non sit: nunquam erit in suo actu in patria. Respondendo quo ad argumentum quantum cogit: dico ipsum non probare quod non sit semper in suo actu. nam caelum est tangibile: quia si quis esset circa caelum ip sum digito contingens / resisteret: sed non immuta retur a suo obiecto quo ad aliquam qualitatem primam percipiendam. hoc est: digitus caelum mathe matice tangeret, sed non actione reali. Beatus autem vbicunque sit non facit latera loci distare: & sic est aliquo modo in sensu tactus, hoc est mathematice. Sed forte intelligis de obiecto proprio eius quod ipsum perceptiue immutat. dico quod interdum est in illo, scilicet quotienscunque voluerit. si quis autem contendere velit tactum semper esse in suo actu: cum illo non contendo.

9

⁋ Tertio arguitur contra probationem conclusionis. Aranea percipit melius quam homo: ergo probatio erat nulla. An tecedens est notum per versiculos vulgatos. Nos aper auditu: praecellit aranea tactu: Vultur odoratu: lynx visu: simia gustu. Respondetur. illa erat suasio quaedam, nec tamen credo illi dicto coma muni de aranea quod melius percipiat muscam in sua tela conclusam quam perciperet homo. & si illud sit verum: sufficit quod homo vt plurimum praecellat.

10

⁋ Contra tertiam conclusionem ar gumentor. Olfactio fit cum quadam euaporatione & resolutione a corpore odorifero: vt videre est in pomo vel rosa succisa iamdiu in manu tenta: quae sensim tabescit & languescit non ob aliud n si per resolutionem corporis subtilis a corpore odo rifero exeuntis. sed non est talis euaporatio homi num beatorum in caelo: nec eius cum caelo receptio.

11

⁋ Respondetur negando quod olfactio fit vt argumentum assumit. hoc enim impugnat Com mentator Secundo de anima, & bene, per hoc quod tigrides & vultures a quingentis miliaribus per odorem venerunt ad cadauera mortuorum: vbi fuerat magna hominum caedes facta. modo inopi nabile est quod ad tantam distantiam multiplicetur odor cum tali fumali euaporatione / per resolutionem corporum subtilium. quia si illa corpora fuissent prorsus resoluta in corpora subtilissima: non fuissent ad tantam distantiam delata orbiculariter.- Insuper vides quod combustio modici sulphuris re plet integram domum odore: quamuis realiter fumus illius corporis non expandatur per totam domum. ergo non est necesse ad hoc vt corpus odoriferum olfactum immutet, fieri hanc fumalem euaporationem. sed suas species multiplicat quae olfactum immutant: & odor apprehenditur ab eo. quia si rea lis odor attingeret olfactum / non perciperet odorem. nam intus existens prohibet extraneum. vt is qui comedit allium / ipsum qui etiam comedit non percipit. sed qui non comedit / solum intentio naliter speciebus allii immutatus statim hoc percipit. sic in proposito species solum deferuntur per medium a corpore odorifero: sicut species a colo re sine consumptione coloris. Quodautem dicebatur de euaporatione pomi vel fioris: hoc est per accidens & ad paruam distantiam procedens / iuxta actiuitatem causae corporis resoluentis. & si non esset odoriferum / idem contingeret: ad immutandam potentiam olfactiuam nihil faciendo.

12

⁋ Contra quartam conclusionem ar guitur. Beati in patria linguis angelicis loquuntur quia erimus sicut angeli dei. sed angelorum ioquutio non est nisi notitia quam vnus alteri ministrat: ei ostendendo illud quod concipit. ergo homines solum spiritualiter loquuntur: ita vt vnus beatus possit videre secreta cordis alterius beati vel ange liquia videt deum & essentiam animae: & notitia est aeque praesens vt anima. ergo si animam videre potest: & actus eius. Dicis cum Gregorio instante de materia & colore aeque praesentibus entitati ue, sed non obiectiue. Hoc non valet. nam prer hoc statu in quo sumus / substantiam non intuemut saltem aextra nos: bene autem colorem. secus est in patria: vel de anima separata. lam sic. loquem tur in patria homines more angelico. sed angeli non vtentur lingua corporis: ergo nec beati. Respondetur concedendo maiorem: quia possunt lo qui more angelico, & more hominum: cum linguas ad hoc dispositas habeant. de modo autem loquem di angelorum ex. ix. distin. Secundi suppono.

13

⁋ Se cundo arguitur contra eandem conclusionem. Loquutio non fit nisi per aeris expulsionem & intus susceptionem. sed in patria non erit aer. ergo non potest esse loquutio in patria. Hic Middiltonus di cit quod caelum empyreum intus suscipitur: & expellitur & reunitur more aeris. Introducit autem beatum Augustinum secundo super Genesim / volentem hoc asserere de caelo stellato. sed de illo caelo hoc non approbat. Illud nihil valet: nec b. Augustinum ca pit: & hoc quod b. Augustinuis dicit approbare debet. Quare aliter ad hoc argumentum respondeo / iuxta varias imaginationes: quarum quaelibet est pos sibilis & apparens. cape illam quae tibi magis pla cebit. vel adde aliam tuam. Vna imaginatio est. Aer erit cum caelo. nam corpora beatorum in caelo erunt simul penetratiue. alioquin oporteret caelum cedere. suasio est ad hoc: quia omne quod ad beatorum corpora conducet / stabit cum caelo, vt aer sine quo non bene viuit homo suas operationes exercendo. Hoc autem modo tenendo nulla est difficultas quin beatus loqui poterit. Secunda imaginatio erit. quicquid deus potest facere mediante causa secunda / potest facere se solo. sonum autem / vocen & huiusmodi potest facere mediante causa secunda scilicet aere. vocem ergo poterit facere median te se solo: & supplebit vicem aeris: nec aer require tur in genere causae materialis si deus voluerit Tertia imaginatio erit haec. In arteria vocali & ad labia vsque erit aer in homine / qui poterit expelli ad superficiem labii, & iterato intus suscipi: & per illum aerem erit loquela. Beatus Augustinus autem volebat dicere quod deus possit mouere stellam per caelum stellatum, caelo manente fixo: ita vt omnia quae apu parent in stellis saluarentur per hoc ( caelo stellato quiescente. Potest namque deus facere stellam penetratiue se habere cum caelo stellato, vt facit in corpore beati, si voluerit. & illud debet cuilibet esse in dubitatum. propterea tamen non est ita factum Sic dicit secundo super Genesim, parum vltra me dium: caelo non moto si sydera verterentur / fieri potuisse omnia quae in ipsis syderum versionibus animaduersa atque deprehensa sunt. potest enim deus & caelum partiti / reunire / frangere & annihila re / si voluerit.

14

⁋ In quintam conclusionem argui tur. Gustus ordinatur propter nutrimentum. sed in caelo non erit nutritio: ergo nec gustus.

15

⁋ Secun do arguitur, non erit aliquod guitabile appositum linguae in qua est sensus gustus. Si dicas. sapor li guae est obiectum motiuum sensus gustus: Obiicio. sensibile positum super sensum non facit sen sationem. tu enim non percipis saporem linguae tuae: licet canis si eam haberet comedendam, perci peret: quia lingua eius immutaretur solum a specie gustabilis: quare gustabile perciperet.

16

⁋ Respon detur ad primum negando antecedens. nam pro omni statu est de perfectione hominis: & appetit coniungi suo obiecto per actum.

17

⁋ Secundum argu mentum quaerit quomodo obiectum ei applicabi tur. Ad quod dico quod erit aliquid sapidum & tenue / linguae immediate applicatum, quod cuilibet optime sapiet. Simile habemus in scriptura sancta, & suasionem seu manuductionem propter ru des / de manna Numeri. xi. & Deuterono. viii. quod cuilibet sapiebat quomodo volebat. De quo Sapien. xvi. hoc modo scribitur. Pro quibus angelo rum escam nutriuisti populum tuum: & paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore: omne dele ctamentum in se habentem, & omnis saporis sua uitatem. Substantiam enim tuam & dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas. & deserui ens vniuscuiusque voluntati: ad quod quisque volebat conuertebatur. Illic nempe erat figura saporis caelestis. Litera autem potest exponi de hoc quod ponitur super linguam beati: sicut scriptura nunc loquens de figura procedit ad figuratum. Et vocatur angelorum esca: quia est illud quod linguis eorum qui angelice viuunt apponitur. Quemadmodum autem pero hoc statu datur maximum non sensibile a potentia visiua tua: & certa propinquitas in qua visibile non videtur: (fortasse non erit sic in patria) eodem modo potest esse de sapore in lingua.

18

⁋ Contra omes conclusiones simul urgumentor. Si sensus quilibet sit in sua operatio ne: alter alterum impediet. nam iuxta Auicennam sexto Naturalium parte. v. ca. vii. vna potentiarum animae retrahit aliam a sua operatione. quod osten do exemplariter. nam siquis loquatur naultum in tento in visu: is non percipit: nec potentia auditiua vitaliter immutatur auditione: licet auris patu la species soni recipiat: quia potentia visiua est mul tum occupata in visione. sed beati non parum immergentur in visione humanitatis Christi & beatorum: vt habet beatus Augustinus in lib. de spiritu & anima.

19

⁋ Respondetur. hoc argumentum si ali quid valeret probaret quod visus impediret actum intellectus & voluntatis. Quare dico quod pro hoc statu vnus sensus multum immersus suo obie cto prohibet alios sensus, nae suos actus habeant intensos. Ratio est: quia sensus concurrit cum obiecto sensibili ad productionem sensationis: & est ea dem anima numero in omnibus sensibus / alias & alias qualitates habens / & organa. Secus est pro statu bea tifico: in quo anima ordinatissime omnia vult: & deus omnia supplet vbi opus est.

20

⁋ Secundo a guitur. beatus habet dotem impassibilitatis: ergo no patitur aliquis sensus beati ab aliquo obiectoDistinguo consequens. vel passione animali sensus vel intellectus: & sic nego. vel passione corruptiua: & concedo.

21

⁋ Potest fieri argumentum contra illud quod dicebam in fronte huius quaestionis, quod beati non dormiunt: de Christo qui in naui dormiebat iuxta euangelium. Matthaei. viii. & tamen erat beatus. Ad quod dico quod Christus erat viator secundum corpus. sed anima eius nude contemplaba tur essentiam diuinam. vnde scriptum est. Ego dormio & cor meum vigilat. Canticorum. v. De sensibus vero interioribus solum restat consequenter loquendum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14