Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 22
An virginitati debeatur aureola⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Vigesimasecunda. Vperioribus huius di tinctionis locis: de beatitudine & corporum dotibus tra ctauimus: superest iuxta pro missa loqui de aureolis. Pro quarum intelligentia scito du plex esse beatorum praemium quoddam essentiale: quod est bea titudo formalis: & est aurea: quam quis consequitur per actus meritorios: vel paruulus virtute passio nis Christi. Aliud est praemium accidentale non quasi sit accidens: sic enim est praemium essentiale verum comparatiue ad essentiam beatitudinis vltimae vocatur accidens. Hoc praemium accidentale partitur. Quoddam enim est fructus. de quo in. xxx. distinct. diximus: quoddam aureola: quod est praemium datum beato ratione victoriae excellentis quam quis tandem consequitur propter deum.
⁋ Et est triplex aureola, martyrum doctorum, & virginum: quia circa ista tria potissimum oppugnamur. nam tyranni ab orbe condito bonos semper oppresserunt: quorum mul ti iustitiam non obstante conditione mortis relin nuere noluerunt: quibus aureola martyrum respon det. Simiter daemon suis versutiis / multis mala sug gerit: vt eos a via morum prosternat: cui resistere est perdifficile. quare illum vicenti verbo & exemplo datur aureola doctqurum. Tertio magnus est carnis im pulsus ad illecebras, quam omnem carnis insultum supe rat. sed non transiens in actum exteriorem: & in gra tia decedens habebit virginum aureolam. De aureola virginum tangit glos. Exodi. xxv. super illud. Facies alteram cororiam aureolam. dicens: Corona pertinet vir ginibus. virgines enim sunt, sequuntur agnum quocum quod ierit. Et de aureola doctorum ad Ephesi. i in illod Sciatis quae sit supereminens magnitudo virtutis eius. dicit. Crementum habebunt doctores sancti vltra illud quod alii communiter habebunt. De martyribus autem notum est iuxta illud Augustini in libro de sancta virginitate. Nemo quantum puto ausus fuit praeferre virginitatem martyrio. Si ergo virginitati debetur aureola: ipsa debetur & martyrio: cum martyrium sit communiter virginitate & doctoratu diffi cilius. Hinc martyres tam confessoribus quam virgi nibus in omni officio ecclesiae praeponuntur.
⁋ Pro hac igitur materia quaero. An virginitati debeatur aureola. Respondetur affirmatiue, probatio liquet ex dictis.
⁋ Contra hanc conclusionem argui tur. Ex ea sequitur quod aequaliter merentes inaequa liter praemiabuntur in eodem foro contra dicta in distinctione. xlvi. Probatur. capio Martham virginem & Magdalenam corruptam: si decedant in aequa libus meritis: habebunt aequalia praemia. Dices for te: habebunt aequalia praemia essentialia: de quibus illic loquuti sumus. Contra. si aequales beatitudi nes essentiales habeant, & cum hoc Martha vltra praemium essentiale Magdalenae habeat praemium accidenta le: totale praemium Marthae excedet praemium Magdalenae.
⁋ Respondetur. parum facit illud praemium accidentale re spectu praemii essentialis. Quatuncumque enim quis habeat praemium accidentale: illud cum sit alterius rationis a praemio essentiali / non aequiualet illi. alioquin duo inaequaliter merebuntur praemium essentiale: & mi nus merens habebit praemium aequale praemio plus merentis, & aeque acceptabile, quod non est dicendum
⁋ Secundo arguitur. Virgini debetur aureola: vel ergo pro quolibet actu suo bono. & sic ieiunio debebitur au reola virginum: & per consequens quilibet ieiunans habebit aureolam virginum. Sed dicis. & sic dicendum est. non cuilibet actui quem virgo habet debetur aureola virginum: sed actui virginitatis. Contra hoc arguitur. vel cuilibet actui virginitatis debetur virginum aureola: supposito quod decedat in gratia:( quia hoc ad omnem aureolam requiritur): vel alicui & ali cui non. Si dicas primum: ergo aliquis habebit centum vel mille aureolas. & per consequens non est lau dandus Ioannes baptista tribus aureolis decora tus ab illo qui habet aureolam virginum: cum virgo pluri- es merita sit aureolam virginum. In super sic cuilibet parti actus virginitatis deberetur aureola virginumnsed infinitae sun: tales partes: ergo quilibet vel qualibet virgo infinities meretur aureolam virginum. Si dicas quod soli primo actui virginitatis debetur aureola virgiuum: Oppono: quilibet actus virginitatis est eiusdem rationis quo ad tale permium cum alio. Secundo contingit actum sequentem esse actum virginitatis ma gis meritorium quam primum: ergo potius respondet ei aureola virginum. Tertio pono quod aliquis adultus nunc pri mo eliciat tres actus virginitatis distinctos specie, non constituentes aliquid vnum. Hoc enim est faci le factu: posito quod illi actus feranntur in obiecta specie distincta. quo supposito sic argumentor. vni istorum actuum debetur aureola virginum: & aequalis est ratio in aliis: ergo cuilibet istorum respondet aureola virginum. Respodebitur ad hoc in quinto argumento quae stionis sequentis. sed quo ad illud assumptum de Ioanne Baptista: ipse excellenter triplicem aureolan meruit. nam virgo, doctor egregius exemplo tali vt putaretur Messias in lege promissus a multis: & mar tyr, eminenter quidlibet istorum trium habuit.
⁋ Tertio arguitur. Alicui viduae difficilius est continere post libidinem expertam, vel verecundiam perditam, vel ex co plexione, quam huic virgini ex natura frigidae. sed se cundae debetur aureola: ergo & priori. virtus enim & praemium est circa difficile. Respondetur concedendo ma iorem & minorem, negata consequentia, quia aureola debetur difficultati communi. modo communius & frequentius est difficilius omnia venerea compescere quam temporaria. Sed propter illa qua in argumento tanguntur: vidua illa plus meretur de praemio essentiali quam haec virgo: & propterea non est fraudata praemio suo. Notum est enim quod vidua diu caste viuens, vt beatus Augustinus / plus praemii habet decies quam haec virgo quae decedit post paucos annos: & tamen haec habebit aureolam virginum: non au tem Augustinus. Secundo dicitur quod tali virginitati non difficili non respondet virginum aureola.
⁋ Quarto arguitur. multi ante annos discretionis decedunt / qui sunt virgines, & non habebunt aureolas virginum: cum nihil excellens in carnis insultu gesserint. igitur.
⁋ Quinto arguitur pono aliquem qui habuit propositum seruandi virginitatem: & moriatur mox post illud propo situm in gratia: is decedit virgo: & parum excellentiae adhuc fecit: ergo aureola virginum respondet actui parum excellenti. quod habebit aureolam virginum, patet: quia decessit cum actu viroinitatis: & per te cuilibet actui virginitatis debetur aureola virginum. igitur.
⁋ Ad quartum nego maioren proprie loquendo. innocentes tamen pro Christo occisi possunt habere ex speciali priuilegio aureo lam virginum / sicut & martyrum.
⁋ Ad quintum dico quod is non habebit aureolam virginum: quia vnicus actus communis ad aureolam virginum non sufficit, notanter (commuuis) nam potest esse adeo excellens vt sufficiat, non tamen inficior quin inter aureolas vna sit maior alia.
⁋ Pro complemento autem materiae vt paucis rem absoluam: sine argumentorum flexibus ponam propositiones argumentorum so lutiuas.
⁋ Prima est. aliqua non virgo habebit au reolam virginum: vt corrupta violente. ea enim desinit esse virgo: & quae fecerit quod in se est ad seruandam virginitatem: ipsa habebit aureolam virginum. Licet enim inuitae auferatur virginitas: nunquam tamen aureola & virginum praemium. prior pars est mani festa: quia alioquin virginem pare re esset possibile, contra communem cursum. Auctoritates autem multae quas Gratianus colligit xxxii. qui. v. quae videntur sonare oppositum de virginum aureola, exponendae sunt de merito & praemio ei respondente.
⁋ Ex quo sequitur quod vi duitati respondet virginum aureola. Probatur: quia actibus quos ista habebit de seruanda carne integra respondet aureola virginum: & tamen ipsa est vidua: cum sit cognita. & actus quo vult se prae seruare ab omnibus venereis est actus viduitatis: quia est actus castitatis: non coniugalis, cum non habeat maritum: nec virginalis: ergo est actus vidualis castitatis:
⁋ Alia propositio, non cuilibet tali etiam inuitae cognitae respondet virginum aureola. probatur: nam aliqua talis renititur: sed non tantum quantum potest vel quantum tenetur. ea autem aureolam virginum perdit: tenetur enim verbo & facto omni modo se protegere.
⁋ Alia propositio. Aliqua est meretrix quae habebit au reolam virginum. omnia autem intelligo rotun de loquendo, logica relicta. nam in sensu diuiso non esset difficultas. probatur propositio. Aliqua est meretrix quae consentit in corruptorem extra matrimonium: iam haec est meretrix: poeniteat eam illius consensus: & decedat incognita: ipsa decedit virgo. nam ante carnalem copulam virginitas amissa est recuperabilis.
⁋ De frigido & schiatico dicas: si actum copulae dederunt: licet non sit seminis resolutio, quod virginitas est irrecuperabilis in eis. ex opposito enim absurda sequuntur. Hanc propositionem ponit beatus Augustinus in libro de sancta Virginitate.
⁋ Aliae propositiones. Duae mulieres aequaliter peccant: & vnius virginitas est recuperabilis, & non alterius. patet: quia contingit vnam cognosci & alteram non cognosci.
⁋ Vna mulier centies in vita incipit esse virgo, & desinit esse meretrix: incipit esse meretrix & desinit esse virgo.
⁋ Resolutio humoris intermedii inter semen & vrinam non soluit virginitatem irrecuperabiliter: quia contingit illum humorem resolui audiendo obscoena cum displicentia animi, vel cum non complacentia in vsu carnis.
⁋ In somno posssita non perdit virginitatem. sed si quae cogitauit de venereis vt in somno pollueretur: & polluta fuerit in somno est difficultas. potest dici quod virginitas eius est re cuperabilis, quia ipsa expers viri nunquam pariet.
⁋ Quae vult habere virum, & moritur ante virum acceptum, si non mutet propositum non habebit aureolam virginum: nec decedit virgo.
⁋ Decedentes in virginitante & in mortali peccato vt infideles non habebunt aureolam virginum. tales enim sunt fatuae virgines.
⁋ Angeli non habebunt aureolam virginum. & quiqui actus conditionales habere poterant in via de seruanda castitate si corpus haberent: hoc non erat eis difficile.
⁋ Christi fera virgo habebit aureolam virginum. quia licet insultum passionis non habuerit: tentatione ab hoste non caruit: qui & Christum tentauit. Matth. iiii. etiam corpus eiusdem. rationis cum aliis virginibus habebat.
⁋ Aliqui qui fuerunt in veteri testamento habebunt aureolas virginum. Nam aliqui rationabiliter instinctum spiritus sancti seruabant virginitatem: vt Hieremias Helias Tesbites: & in principio orbis conditi Abel. Alii autem quibus non licuit virginitatem seruare, non habebunt aureolam virginum.
⁋ Contingit aliquam decedere virginem & aureolam virginum habere, quae nunqui habuit pro positum formale seruandae integritatis corporis perpetuo. quia sufficit quod ipsa pluries concupita a viro, vel in apprehensione recusauit venerea. Et hoc est aequiualenter habere actum formalem. Sic aliquae mulieres agrestes virginitatem habent, quae diu continuauerunt & non succubuerunt actualiter sed in gratia decesserunt. tales autem heroicae sunt: quibus potissimum haec virginum aureola heroica respondet.
⁋ Postremo dubitatur. tyrannus quispiam truculentus inuadens Bertam dicat. si viribus corporis resistas, te occidam. sine me: non consentias in peccatum meum: sed pure pas siue te habeas in resistendo: & non occidam te. iudicet ita Berta in intellectu: & sit cognita cum sua displicentia: an habebit aureolam virginum. Si dicas. ipsa tenetur resistere: obiicio. mercator tenetur sinere in illo casu tyrannum rapere pecuniam ex crumena sua ne occidatur. ergo eodem modo Berta. Sed dicis non esse simile: quia magis ipsa tenetur seruare se immunem a venereis quam merca tor pecuniam.
On this page