Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 23
An doctoribus debeatur aureola⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Vigesimatertia. lgesimotertio in ac distinctione, & secun do de aureolis quaeritur: an doctoribus debeatur ireola. Respondetur af matiue. probatur con clusio per glos. Can. vlti. ad Ephe. i. & Danie. xii c dicitur. Qui autem docti fuerint fulgebunt nuasi splendor firmamenti: & qui ad iustitiam eru diunt multos / quasi stellae in perpetuas aeternita tes. Conclusio haec intelligitur de iis qui decedunt in gratia. sed si damnentur meruerunt aureolam quam nunquam habebunt. sicut multi damnati meruerunt vitam aeternam. Nec intelligitur haec conclusio de adeptis gradum in theologia. nam multi horum alios non docent: & multi non habentes gradum alios erudiunt. sed intelligitur de doctoribus qui docuerunt vel efficaciter docere proposuerunt si ue scripto siue verbo.
⁋ Contra conclusionem arumentor. Vel haec aureola datur omnibus doctoribus alios erudientibus in quacunque facultate: vel tantnm iis qui legunt vel scribunt in theologia, vel concio nantur ad populum. si secundum, non dabitur doctoribus qui quaestiones peregrinas scribunt in theologia / & illis insudant: saltem ratione illarum quaestionum. quod videtur absonum: quia contingit tales quaestiones interdum conducere ad ntelligentiam theologiae. Si dicas eis deberi aureolam doctorum: sic regentibus in artibus & in grammatica debebitur: dummodo illam doctrina ordinent ad salutem proximi, nec obstat quod capiant pecuniam pro laboribus: quia sic facit curatus qui capit decimas & oblationes.
⁋ Respondetur. datur omnibus doctoribus ordinantibus doctrinam in proximi aedificationem. alioquin si vnus scriberet vnam breuen quaestionem theologicam in primo vel secundo sen tentiarum / & omnia physica partractaret: illi deberetur aureola doctorum: & non scribenti in physica qui magis theologica forte pertractat. vt an deus pos sit facere vacuum: an possit facere infinitum: quod est pter rationem.
⁋ Sed contra istud argumentor. Vel cui libet docenti respondet haec aureola ad salutem proxi mi. & sic faciens enthymema cum parua doctrina duorum verborum habebit hanc aureolam: & eodem modo faciens vnum argumentum & erudiens alium veritatem huius, non tanten chimaera non est chimaera. Insuper ponatur quod quis ob inanem gloriam praedicet vel doceat: & postea decedat in gratia. petitur an habebit aureolam doctorum.
⁋ Ad primum dicitur quod sicut vnus martyr habebit maiorem aureolam quam alius: & vnus virgo ha bebit maiorem aureolam quam alius: sic erit de aureola doctorum. nam qui multum erudit: magnam aureolam doctorum habebit. qui parum / proportiona biliter habebit aureolam: quia proprie pro opere excellenti debetur aureola.
⁋ Ad secundum. vel in anis gloria cadit in rationem obiecti. & ratione illius actus non habebit aureolam: quia nullus habebit aureolam nisi ratione boni actus. & quamuis de illa praedi catione poeniteat / nihil habebit ratione illius actus mali. si autem fuerit inanis gloria venialis circunstantia solum circunstans: & non cadens in rationem obiecti: ratione illius actus dabitur aureola. sed sem per ratione melioris doctrinae dabitur maior aureola propterea parum aureolae vel nihil dabitur pro eru ditione tricarum homines abstrahentium a solida do ctrina. vt sunt multae quaestiones steriles & variae tra ctatae & in logica & in theologia: quae auditores non erudiunt: sed a veritate vtili auocant. hinc dicit Apo stolus ad Titum. iii. Stultas autem quaestiones & genealogias & contentiones & pugnas legis deuita: sunt eim inutiles & vanae.
⁋ Secundo argumentor. vel soli docenti dabitur aureola doctorum, vel cuilibet volenti docere. Si secundum: dabitur laico: cum is for te libentius velit docere quam homo eruditus. hinc ex lit versiculus plebeius. Cantat qui nescit / qui scit cantare quiescit. Si primum: obiicitur. volenti pati mortem dabitur aureola martyrum: & corruptae vio lente cum facit quod in se est ad habendam virgini tatem / aureola virginum: ergo eodem modo volenti praedicare dabitur aureola doctorum.
⁋ Respondetur. aureola doctorum non dabitur cuilibet habenti vo untatem praedicandi: sic enim daretur ignaro & mulier culis: sed dabitur cuilibet habenti scientiam & vo lenti exire in actum exteriorem efficaciter nisi im pediatur, vel quia non permittitur, vt religiosus, cu ius voluntas a superioris voluntate dependet: vel quia impeditur a tyranno vel aliunde. Sed indo ctus forte non potest habere actum voluntatis praedicandi eiusdem speciei cum docto. vt pauper nihil habens non habet simile propositum in pecie ad dandum scutum quale diues. sed habi noc propositum conditionale, si scirem praedicare / ego praedicarem. hoc autem dependet ex his qua in di stinct. vi. secundi ad hanc materiam pono. Et requiri tur quod habeat scientiam praedicandi nunc in poten tia propinqua. alioquin septennis habens propositum concionandi in trigesimo anno aetatis suae habe bit aureolam doctorum. Si autem homo sit eliguis, vel in regione cuius ignorat idioma: idem est ac si non haberet scientiam apud illos inter quos est. sed bona proposita conditionalia praedicandi alibi, non erunt irremunerata. Potes insistere quod mo dica scientia sufficiat. nam interdum aliqui dicunt aliquos sermones memoriter bono animo: qui nesciunt congrue loqui. sed hi non vacabunt praemio aurcolae dummodo vtiliter insistant. Nec semper doctiori dabitur maior aureola: sed plus & vtilius laboranti, siue conuertat aliquos ad fidem & bo nos mores siue non: quia hoc non est situm in facultate eius.
⁋ Tertio arguitur. Vel dabitur au reola pro actu docendi falsum: vel solum pro actu docendi verum, non primum: alioquin pro haeresi da retur aureola: quod est absurdum, nec secundum: quia si vnus in materia probabili credat dicere verum: vt pu ta si Adam non peccasset, Christus fuisset incarnatus: & alter praedicando oppositum: alter praedicat verum & alter falsum: & non est maior ratio quod da bitur aureola pro actu praedicandi verum quam pdicam di falsum: cum non constet vter eorum praedicet verum.
⁋ Respondetur. dummodo homo habeat rationes apparentes pro se, & no constet de opposito: habebit aureolam pro tali doctrina: quia est ignorantia ei inuincibilis. & sic vterque istorum habebit aureolam ratione suae praedicationis: si bono & sim plici animo id faciat. Sed si quis praedicet minus probabile quod pauciores tenent: & minores sint ra tiones, & cum hoc relinquendo certum: non apparet quod ratione talis concionis dabitur aureola. Nec ill dabitur aureola qui plebeculae indoctae proponit sublimia quae a plebe capi nequeunt: quia secundum exigentiam auditoris debet esse sermo docentis: iuxta illud Apostoli. i. ad Corinth. iii. Ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquai paruulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim po teratis.
⁋ Quarto arguitur. Ex conclusione sequitur quod ille qui insistit correctioni fraternae ha bebit aureolam doctorum, quod si concedas: infero quod aicus possit habere aureolam, qui nullas vnquam callebit literas. Si dicas. is non habebit aureolam: Contra hoc argumentor. Ratio quare aureola doctorum dabitur alicui, maxime competit huic: ergo habebit aureolam doctorum. antecedens probo. nam docto ri datur aureola, quia daemonem & eius effectus pe niciosos scilicet peccata ab hominum pectoribus fugat. sed ille facit huiusmodi: quia lites & dissidia inter fratres sedat & extinguit: consulit dubiis: malos arguit vt emendentur: & plures filios spiri uales Christo generat quam theologus. ergo si theo logo aureola doctorum detur: & huic dabitur. Quod si concedas, sicut concedendum videtur, infero vlterius. vel ratione cuiussibet actus correctionis fraternae dabitur aureola: vel ratione multorum. si secundum quaero abs te: quot fratrum correctis requiratur ad correctionem fraternam. si ratione cuiustibet: multi sunt laici qui fratres correxerunt decedentes in gra tia: ergo omnes illi habebunt aureolas doctorum. Et ex vtroque infero. si quis laborans pro fratris correctio ne habebit aureolam doctorum: seipsum corrigens habebit doctorum aureolam. & sic quilibet poenitens decedens in gratia, doctorum aureolam habebit: & a fortiori innocens: & ex consequente mulieres. nam licet mulieres non debeant publice docere, iuxta Apostolum: tamen si aliqua bona vidua inter alias mulieres contentiones sedet: tam exemplo quam verbo alias docens: videtur (licet non possit esse sacerdos) habitura aureolam doctorum vel doctricum. Responde tuipse ad formam.
⁋ Dicam aliqua ad materiam ar gumenti. Aureolae proprie dantur actibus heroicis vel vitae heroincae. quo modo diu in carne viuere & nullam carnis illecebram admittere, vel si admittatur poenitere antequam adimpleatur opus: vitam communem hominum exuperat: & talis vltra praemium essentiale habebit aureolam virginum. Sic se honeste ac san cte in via componere, in vtroque homine: homines verbo & exemplo trahere ad Christum, est se & alios lucrari. talibus etiam aureola doctorum debetur. Et concedo quod laicus de quo est facta mentio in argumento, pot excellenter & heroice viuere: se & alios erudiendo: sic vt doctorum aureolam sit habiturus. & vbi proba matrona ita faceret, opinor illud idem. Similiter de eremita, qui accedentibus sana ministrat consilia, dicendum puto. Licet autem ratione cuiussi bet actus quis mereatur aliquid de praemio accidenm tali: non vocatur aureola quousque multi actus ha peantur, quemadmodum quamuis qualibet gutta aliquid a lapide tollat: ante notabilem ablationem partium non vocatur cauatio, nec quaelibet parua nali depressio virum simum denominare sufficit.
⁋ Quinto argui tur. Si quis praedicet facto in bonitate vitae, cuius exenplaris vita reliquos vicinos ad virtutes accendat, illi debetur aureola: quia bene viuit, & sua exemplari vita intendit alios erudire, & ab eorum animis daemo nes per spiritualia arma effugare.
⁋ Respondet. illi dabitur vltra sua merita aureola doctorum. Nec tamen ex illo sequitur quod melius sit versari in tumultu po pulari bene viuendo quam viuendo seorsum: quia si alios illic non doceat facto: non habebit doctorum au reolam. forte enim in plebe auertetur a bono: & damnabitur: qui in secessu fuisset saluus. multo autem ma gis laborandum est pro bona & secura vita quam pro obtinenda aureola: cuius expectatio frequenter est dubia. & est simile ac si stultus religiosus vagaretur per regiones adipiscendo indulgentias, coenobio dimisso.
⁋ Haec de doctorum aureola dixisse sufficiat: modo paucos manipulos & cum his spicas dimissas ints vnum collegerimus. Aureola voca tur doctorum ab actu se prius, & posterius alios erudiendi in fide & moribus: non a gradu, vt vulgus nunc appellat doctores theologos. quorum aliqui laudabili exercitatione. xiiii. annorum curriculo in palestra literaria respondentes & oppugnantes admissi sunt. Alicubi autem datur doctoratus palma theologiam haurienti instar canis e Nilo bibentis. Sed de neutris loquimur. nam Augustinus / Hieronymus / & alii eruditissimi ac sapientissim patres, hos gradus non suscepere, saltem non constat: qui tamen sunt prcipusintetr eos qui aureola doctorum sunt illustrati. Sed ex hoc non sequitur quod mos iste gradum seu palmam suscipendi sit malus: imo est rei publicae expediens: vt scilicet homines honoribus ad bonas artes & sapientiam sine quibus non regitur mun dus, alliciantur. Non enim valet obiectio Ioannis picleffi dicentis doctoratum esse notam ambitionis. quin immo est initium laboris & docendi in publico id quod homo tot sudoribus & lucubrationibus in scho lis didicit. Sed nec male agunt literati viri non suscipientes hos gradus. volo dicere, aliorum pace: istos minores bullatos, & similes: suos ad vniuer sitates & gradus non admittentes, non imprudenter age re. His enim sufficit exercitatio coenobii, & bona vita alios docendo. Cumque iandiu durarunt sine gra du in religione adepta: insipienter, opinione mea haben do gradui insisterent: & nouitatem in suam viuendi noi mam introducerent. bene viuant, sine aliorum scandalo: & non deerunt eis eruditi viri saeculares suam religionem assumpturi: more illius boni Alexandri Halensis / Alexandro Macedone longe praestantioris
⁋ Quare non omnibus doctoribus theologis ( loquem do vt vulgus) aureola dectorum dabitur quamuis in gra tia decedentibus. ratio est: quia nec legunt, nec praedicant. sed vbi data est eis a cancellario facultas vbique do cendi: & campus laboris aperitur: obmutescunt: & simi les redduntur iis religiosis qui post. lannos in religio ne transactos a cerimoniis re & nomine absoluuntur: cum tamen illi debeant esse speculum & exemplar ob longam exercitationem in palaestra peractam, tyronibus & iu nioribus.
⁋ In super patet non omnibus praelatis in gratia decedentibus aureolam doctorum datu iri. nam multi ex eis non praedicant: cum tamen episcopi & inferioris praelat potissimu munus sit verbum dei in populum spargere. sic enim Augustinus / Ambrosius / Gregorius: & Bernardus fecere. hi autem euangelizare erubescum sed denarios etiam a pauperibus quaestuosissime colligere non negligunt: quos in illos ratione pau pertatis non refundunt. Vbitatur: an futura sint aliqua signa per quae in patria aureolae ldeprehendentur. Vulgo dicitur quod sic: vt do ctor in ore: & martyr in parte corporis qua percussus est, signum habebit: & virgo proportionabiliter. sed non est necesse ita dicere, quod probo. nam aureola est gaudium de creatura & de excellenti victoria in qua homines plurimum succumbunt. sed tale si gnum ab omnibus beatis cognoscitur in mente sicut in corpore, quod ostenditur: quia sicut res se habent ad esse, sic ad cognosci. ii. Metaphysicae. & perfectior res perfectius cognosci potest: potissimum prostatu patriae. illic enim anima intuebitur animam, deu, ange lum, actum, vel passionem in anima propria. quare sic non po terit in alio: & deus haec cognoscit. Quia autem angeius sibi relictus possit cordis secreta rimari. ex. ix. distinct. Secundi relinquo-
On this page