Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 4
An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptiveDIximus superius cor pus Christi in sacramento eu charistiae realiter contineri: & de modo quo in Euchari stia existit, tetigimus varias r eat & vias: & potissimum duas: ad & haerentes tamen plus posteriori erxAEst alia difficultas quomodo idem corpus possit esse simul & semel in pluribus locis sed id non est facile captu quousque disputetur & in telligatur: propterea hoc tanquam vtile ad intelligentiam eu charistiae inquiram. Et quia aliqui fide coacti id con cedunt in corpore Christi, quod sacramentaliter est in plu ribus locis: non autem circumscriptiue: propterea vlterius quaeritur talis titulus quaestionis. An deus possit aliquod corpus simul ponere in diuersis locis separatis. Inuenio duas hic vias oppositas: quarum vna est bea ti Thomae & suorum: Aegidii Romani: Henrici Gam densis, & Durandi partem negatiuam tenentium. Alia est Altisiodori: Alexandri Halensis, & conterranei. Dicam super praefata quaestione quod sentio. nam pro me non reputo problema: sed partem affirmatiuam censeo cel tissimam: & ita existimo de quolibet non iurante verba Magistri
⁋ Propterea hanc conclusionem pono. Deus potest ponere idem corpus circumscriptiue in lo cis diuersis totalibus separatis: duobus: tribus: & sic fine statu. Probatur haec conclusio. in vita sancti Martini legitur quod beatus Ambrosius Mediolani celebrans fuit Turonis in exequiis sancti Marti- ni. Idem patet de corpore beati Baldredi: quod dicitur esse in Aldheuem praeston: & Tyningam. apud Glegor num & partes illas trita est haec historia: quam negabit ad uersarius. & fateor fidem non contaminando, quod mul ta ambigua in aliquibus sanctorum vitis ponuntur Illud potest probari per Christum apparentem Petro Roma fugienti: locus enim est satis notus: videlicet Do mine quo vadis.
⁋ Vltra ista secundo ratione sic argumentor. idem corpus esse in pluribus locis non antecedit ad contradictionem: cum omnia argumenta contra hoc facile soluantur: nec ad oppositum cogit fides: immo hic modus pietati fidei fauet: & ad intelligenda argumenta quomodo idem corpus potest esse sa cramentatum in pluribus altaribus. ergo hic modus est tenendus. Antecedens patebit soluendo ratio nes aduersariorum praesertim apparentiores.
⁋ Tertio arguitur. ponatur corpus Sortis in duobus locis, sicut est de corpore Christi nunc actu, Sibillae: & Edi burgi: vel deus potest extendere corpus Sortis in vno loco tamtum: vel in vtroque: vel non potest extendere corpus Sortis in vno illorum locorum, non tertium, quod pa tet de corpore Christi quod in vno lonco extenditur in ordine ad locum & non in alio. Si secundum, habec intentum. Si primum & alia fuga nulla est: quaeritur qua re potius potest ipsum extendere in vno loco qui in alio: ponatur quod nitatur simul velle extendere ipsum in vtroque.
⁋ Quarto arguitur. Brunellus generat in hoc instati fauellum: & deus potest eundem fauellu in hoc imstanti producere in alio loco. ergo tunc producitur in duobus locis extensiue. in vno enim loco generatur ab asino: in alio creatur a deo.
⁋ Quito arguitur deus potest ponere angelum vel animam intellectiuam in duobus locis separatis: ergo & corpus. consequentiam non ne gant aduersarii. Probatur antecedens, anima Sortis est in eius capite & pede: sed potest deus facere ani mam non informare partes medias corporis Sor tis stando in extremis: & sic erit in locis separatis Sexto arguitur. idem corpus est in duobus locis sa cramentaliter: sed hoc antecedit ad corpus posse esse in dumobus locis circumscriptiue. ergo a quocumque fideli consequens est concedendum. Probatur minor. de facto iam corpus Christi est in duobus locis: & cum hoc aliud miraculum: quod est in vno extensiue & localiter: & non in alio: & primum minus ponit: igi tur illud est concedendum. Dicis. ergo tenentes op positum sunt haeretici. dico nullo modo sequitur. tum quia non tenent illud cum pertinacia. tum secundo, difficile erit probare quod oppositum sit haeresis, quod mi nus est, propter euasiones qualescunque. In quaestione enim de creare, si mente teneas: diximus difficile esse interdum segregare haeresim a non haeresi: nonnumquam tamen est facile.
⁋ Septimo arguitur. deuns potest transub stantiare panem in angelum: sicut panis transub stantiatur in sacrum Christi corpus: tunc vbi erit multitudo panum realiter distinctorum succedent post transubstantiationem cuiuslibet panis, vnus & idem ange lus in variis locis: sicut panis transubstantiatus est in variis locis.
⁋ Octauo arguitur. duo corpora de praedicamento substantiae possunt esse in eodem loco. ergo idem corpus potest esse in pluribus locis seperatis circumscriptiue. Antecedens patet. Christus exiuit vterum virgineum claustris integris: & resurrexit de sepulcro opertorio immoto. consequentia patet: quia ita facile quis defendit vnum vt aliud: & tamen loquimur de potentia absoluta dei: igitur illud non est negandum. Propter has rationes teneo partem affirmatiuam ad titulum quaestionis: puta quod deus potest ponere illud corpus circumscri ptiue in pluribus locis: tot quot ei libet.
⁋ Contra hanc conclusionem affirmatiuam arguitur sic primo. sequitur ex ipsa quod qualitates con trariae possunt inhaerere naturaliter eidem subiecto primo. consequens est contra Aristotelem quarto meta physicae: vbi vult quod ad contrarie opposita sequami contradictorie opposita. Et quod sequatur patet. sit Sortes in Aetnrma mote prope ignem, & eodem tempore in sty gia palude. tunc simul frigefit & calefit. Pro solutione huius argumenti doctor Subtilis ponit tres regulas: quarum paucis eas complectendo) haec est summa. Quae sunt priora ipso vbi quemadmodum sunt absoluta & relationes intrinsecus aduenientes vniformiter insunt corpori in pluribus locis & in vno tatum: quam vero sunt posteriora vel simul natura: quemadmodum sunt relationes extrinsecus aduenien tes: non vniformiter insunt corpori in pluribus locis: & in vno tantum. Ex quo sequitur secundum eum, si a corpus est album in vno loco: & a. est in alio loco: est album in alio loco. eodem modo de quanto & speciebus eius potest tamen iacere in vno loco: & non in alio loco: sed stare vel currere. Apparenter potes contra eum obiicere ex ipsius dictis. si talis respectus etiam extrinse cus adueniens sit in vno loco & non in alio: sequitur contradictio: scilicet quod talem respectum recuperet & non recuperet: arguendo vt ipse arguit, de absolutis & relatione intrinsecus adueniente. Similiter vult ip se, si aliquod corpus sit extensum in a. loco: & sit in b loco: & non sit extensum: sequitur quod est extensum & non extensum. Simiter si in duobus locis sit aliquod corpus, & in vno loco habeat albedinem: & non in alio: iam ha bet albedinem & non habet albedinem. de hoc modo arguendi quaestione sequenti loquemur. Secundum eum ergo vel ignis est maioris actiuitatis quam frigus sit resisten tiae, vel econverso: vel aequaliter. Si primum, calefiet, & nullo modo frigefiet: si secundum, frigehiet & non calefiet: si tertium, non calefiet: & si frigus sit maioris actiuita tis, quam calor resistentiae, frigefiet. Stat ei frigus aequaliter actiuitati caloris resistere: & esse magis actiuum qui ca lor sit resistens. Nec inconvenit dicere quod frigus in Grae cia impediat calorem in Sicilia: quando est idem passum. Contra hoc arguitur. Sortes potest ferre maius pondus in vno loco quam in duobus. ponatur non posse leuanre vl tra vnam libram sine fractione in vno loco. sit in duo bus locis: iam potest leuare duas libras. Respondetur. quicquid sit illic de motu locali quem non praecedit vbi: tn facile sic diceretur, si habeat vnam libram in hume ris, iam non potest leuare aliam libram in alio loco: quia im peditur ac si esset in eodem loco: & si simul conetur leuare duas libras in duobus locis, nihil leuabit: quia non erit actio a proportione inaequalitatis minoris. septi mo Physicorum. Posteriores omnes huic doctori non addicti aliter respondent: & magis apparenter. pro pterea hos potius imitabor. difficile est creditu quod frigus in tata distantia calorem impedifet: identitas enim passi nihil facit: sed esse in sphaera actiuitatis & & passi alterius: dato quod nullum esset passum ab aere. Secundo nulla est contradictio quod vnum absolu tum corpori alicui insit in vno loco: & non in alio. Patet per manuductionem claram. albedo potest potenu esse corpori in vno loco & non in alio: ergo illud potest informare in vno loco & non in alio. Modum tamen eius ingeniosum & probabilem reputo quo ad omnia absoluta,. quae autem de respectibus dicta sunt, videant sui.
⁋ Respondetur ergo aliter ad argumentum: & concedo quod idem passum calefit & fri gefit simul & semel miraculo praesupposito. nimirum passum applicatur variis agentibus vario modo acti uis quae se impedire non possunt in tanto interuallo, plus respectu vnius passi quam si essent diuersa: quenadmodum ipse diceret quod aliquid simul mouebitui motibus contrariis localiter si ponatur in variis locis & nego quod contrarie opposita contradictorie oppo sita inferant. Arist. autem non concessisset nostrum fundamentum quod verum iudicamus: non enim magnificabat deum sicut fideles: nec ad hoc tempore suo tenebatur.
⁋ Secundo arguitur contra positionem. ex ea sequitur quod idem possit mereri & demereri sil & semel. consequens est falsum. consequentia tamen proba tur. ponatur Sortes romae mortaliter peccans: & poeniteat Parisiis: vel faciat actum meritorium. Hic di citur coniter, si mereatur in vno loco: in alio loco merebi tur: vel si demereatur in vno loco: in alio demerebitur. meritum enim & demeriium dependet in acceptatione vel deacceptatione diuina. Non prolixe hoc pronunc impu gnabo. nam in alia lectione hoc feci. Sed dico quod potest aliquis habere gratiam & mortale peccatum simul & semel si deo placeat: & puniri poena sensus, & beatificari: non tamen potest beatificari & damna ri poena damni in eodem tempore propter priuationem quam poena damni importat de carentia beatitudinis: licet possit puniri poena damni in a. loco: & beatificari simpliciter. Si petas: quid deus faceret illo casu dato, dico quod potest facere quicquid ve in lit. istorum enim duorum neutrum implicat: sed quis est consiliarius eius?
⁋ Tertio arguitur. ex conclusione se quitur quod priuatiue opposita verificantur de eodem. consequens est falsum, quia illa contradictorie op posita inferunt. quod sequatur patet sic. ponatur Sorte Romae & Parisiis: potest occidi Romae & non Parisii tunc sic: bene sequitur. Sortes viuit Parisiis: ergo Sor tes viuit. & similiter bene sequitur: Sortes moritur Romae vel est mortuus: ergo Sortes moritur vel est mor tuus. Respondet Alexander. Halensis quaestione xliiii. membro. vii. & doctor Subtilis in hac distin ctione sequitur: concedenndo, si Sortes est mortuu Romae: Sortes est mortuus simpliciter: & in quo cumque loco sit. Contra hoc arguitur. stat materiam Sor tis esse Romae cum forma eius: & postea animam de sinere informare materiam: materia in eodem loco manente, cum hoc quod viuat Parisiis: hoc facto antecedens est verum: Sortes est mortuus Romae: & tamen Sortes non est mortuus: quia priuatiue opposita nullo modo verificantur de eodem: quia priuatiuum dicit negationem positiui sicut nomen infinitum licet aptitudinem ad positiuum vltra infinitum po nat.
⁋ Aliter ergo respondetur concedendo hanc con sequentiam: Sortes est viuus Parisiis: ergo Sortes viuit: sed hanc nego, Sortes est mortuus Romae, ergo Sortes est mortuus, quia arguitur ab inferiori ad superius vel a parte in modo ad suum totum cum dictione negatio nem inuoluente: & talis consequentia nihil valet quemadmodum non sequitur. anima quiescit in pede: ei go anima quiescit. vel Hannibal est caecus oculi sinistro in alpibus: ergo Hamnibal est caecus oculoVel non arguitur ab inferiori ad superius respectu to talis extremi: quod ad bene arguendum per illam regu lam necesse est.
⁋ Sed contra hoc arguitur. bene se quitur: Sortes est mortuus Romae: ergo Sortes est mortuus alicubi. patet arguendo ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis. Sortes null bi est mortuus: ergo in hoc loco non est mortuus demonstrando Romam: vel non est mortuus Romae.
⁋ Respondetur. prior consequentia est nulla: nec ar guitur ex opposito consequentis ad oppositum ante cedentis: sed oportet sic arguere. Sortes non est mor tuus alicubi: ergo Sortes non est mortuus Romae Nam ista: Sortes nullibi est mortuus contradicit huic: Sortes alicubi est mortuus.
⁋ Sed contra hanc so lutionem argumentor pure theologice. si non sequa tur Sortes est mortuus Romae. ergo est mortuus: ergo eodem modo non sequitur: Christus est mo tuus Hierosolymis: ergo Christus est mortuus. & sic stabit antecedens verum: & consequens falsum.
⁋ Et confirmatur haec ratio: quia nullam aliam certitudinem habemus in consequenti nisi ex veritate antecedentis: ergo haec consequentia est bona.
⁋ Praeterea Apostoli communicarunt in triduo: ergo tunc stat corpus Christi fuisse viuum: & tunc bene sequitur: corpus Chri sti viuit in stomacho Petri in triduo: ergo Christus viuit in triduo. antecedens est tibi dubium: ergo consequens non est abs te negandum: per regulam consequentialem: quia si scis consequentiam bona: & consequens negandum etiam antecedens scis esse negandum.
⁋ Ad primum di citur quod consequentia non valet quantumuis theologice a gumenteris: quia omne verum omni vero consonat. modo ta lem locum arguendi inutilem ostendimus: & per conse quens neutra illarum consequentiarum valet.
⁋ Ad cofirmationem, quia colorem prima fronte secum as fert: ad formam respondebo. & nego quod nullam aliam certitudinem consequens habet: nisi ex veritate illi us antecedentis & bonitate consequentiae: constat ei non bis ex articulis fidei quod Christus mortuus est absolute: quia humanitas est mortua absolute in tri duo. Exemplum in simili: non sequitur: tu es (demor strando te qui mihi hoc argumentum facis) ergo ego sum: & tamen cosequens est tibi certum: sed aliter certi tudinem consequentis habes quam a bonitate illiu consequentiae. sic in proposito veritatem istius: Christus mortuus est, habeo certitudine fidei ex symbolis apostolorum & concilio Niceno.
⁋ Ad aliud nego quod apostoli communicarunt in triduo. na communicarunt in vlti ma coena: & corpus Christi non erat sub illis speci bus tempore quo passus est Christus: scilicet hora nona quae est hora tertia pomeridiana. inter sextam namque & septimam vesperi dedit apostolis Christus sui corporis coionem: & sic viginti horae fuerunt ab hoc ad passionem mortis: quibus non mansit corpus Christi ita diu: quia si panis fuisset illic: non ita diu mansisset non corruptus vel in aliam specien mutatus: & non amplius tunc manet corpus Christi: vt post hac di cetur distinctione. xii. Quia ita sit, patet. si quis vomitum patiatur quemadmodum colicam hombens vel dolorem vehementem stomachi, si cibum aliquem comeda quem euomet ad vnam horam vel dimidiam: cibum altera tum totaliter videmus. Nec apostol communicarunt in triduo de nouo: sed manserunt moesti cum Christo: alii fugientes: alii eum continuo insequentes. & erant in peccato mortali: de resurrectione haesitantes: immo aptlorum vertex grauiter peccauerat mortaliter, Christum negando in atrio pontificis. Vlterius dicitur quod apostoli non communicarunt ante petecosten: quod colligitur Actuum. ii. illic enim scribitur: quod apostoli & conversi manserunt in fractione panis: hoc est in eucharistia. Et propterea festum corporis Christi in feria v. post octauas pentecostes rite institutum est: quia illo tempore coepit sacium eucharistiae a fidelibus frequenta ri: vt in festo corporis Christi legimus iuxta vsum Romanum lectione sexta. & in prosa illius diei idem habetur. Et est ratio. Nam cum Christus diceret apostolis in vltima coena quando hoc sacim instituit: hoc facite in meam commemo rationem: id erat post absentiam corporalem eius: sed man sit cum eis post resurrectionem quadraginta diebus crebro eos visitans in persona: ergo tunc in eius comme morationem non erat opus corpore Christi in eucha- ristia: quemadmodum amicus discedens memoria le amicis relinquit: non autem quando est praesens
⁋ Quarto arguitur. ex conclusione se quitur quod potentia actiua Sortis non terminatur in minimun podus quod potest portare: consequens est inconveniens: & contra philosophiam primo de caelo & mundo practicatam. & quod sequatur, patet. Sortes in vno loco potest portare vnam libram: in duobus locis duas libras: & sic sine statu. si ergo esset in infinitis, pondus imfinitae resistentiae portare posset.
⁋ Respondetur conceden do quod potentia actiua Sortis non terminatur in mini mo pondere quod non potest portare de pontentia dei absoluta: si ponatur in pluribus locis: solu concurtendo cum ipso influentia sua generali: sicut cum aliis hominibus. in vno enim loco potest ferre libram prout supponitur: nec est minoris actiuitatis propter hoc in alio loco: quaere potest aliam libram portare in alio loco. Dato namque quod Sortes habeat libram in humeris suis Parisiis: non propterea in peditur Romae in qua non habet libram. & licet Romi Sortes in humeris habeat libram: non impeditur Romae a latione: quia non habet libram Romae in humeris. Pri mun patet. Sortes Parisiis habet libram in humeris Sortes Parisiis est Sortes Rome: ergo Sortes Ro mae habet libram in humeris. vel sic enthymematice. Sortes Romae habet libram Parisiis in humeris: ergo Sortes Rome habet libram in humeris. consequenter concedo quod Thetsites pondus tantae resistentiae potest portare in pluribus locis: quantae Thelamonius Aiax in paucioribus. Fodem modo concedo quod gutta aquae per positionem in pluribus locis potest ferre mille ca rinas quibus graeci ad Troiam applicuerunt: & quod vnus panis potest sufficere exercitui &erxis vel Darii, vel toti orbi per positionem in pluribus locis: & quod ex costa Adae deus poterat fecisse totum corpus Euae ipsa existente ita desa sicut aliae mulieres sunt: costam ponen do in pluribus locis. licet Grego. Ariminensis. xviii. dist. ii. contra hoc insistat, reprobando alios. rationes tamen eius sunt inefficaces contra hanc viam quam nunc tenemus. An ita deus fecerit cum panibus euangelicis quin quod milia hominium pascendo Matthaei. xiiii. & Ioannis. vi. non est ita certum. probabile est quod sic. & sic potest fuisse de multiplicato oleo ab Helizeo, & dato vxori Abdiae. iiii. Regum. iiii nec est improbabile hoc de cor pore primae mulieris. sed de hoc suo loco.
⁋ Quinto arguitur. ex hac conclusione sequitur quod pars est maior suo toto. consequens est con tra communem animi conceptionem, in principio elementorum Euclidis. & quod sequatur patet. capio a. globum pedalem caereum Parisiis. capiatur medietas eius, & po natur in alio loco corbolii, ipsa remanente in toto: & rarefiat corbolii ad bipedalitatem: iam pars est maior suo toto.
⁋ Respondetur. pars non est maior suo toto en titatiue: bene autem extensiue: & licet semipedalitas a, corporis caerei Parisiis extendatur bipedaliter: non tamen oportet hoc concedere de a. corpore nisi extensio esset in loco totius. Dico etiam quod nunc sine miraculo non inconvenit partem esse longiorem suo toto: vel intensiorem eo vel velociorem eo quo ad motum, quod patet. si es set asser cuius vna medietas esset longa decem pedibus: & altera longa. viii. pedibus: totus asser esset praecise lon gus nouem pedibus, quod patet tollendo ad imaginatio nem vnum pedem a latere longiori: & ipsum lateri minori addendo. Similiter a. passum vniformiter difforme a non gradu albedinis ad. viii. exclusiue terminatum, totum est praecise album vt. iiii. vt patet de reductione dif formitatis ad vniformitate reducendo ad medium & ita medietas intensior est alba vt. vi. quia est a iiii. ad octo. Pari forma primum mobile non mouetur ita velociter sicut pars parua prope aequatorem: vel si cut aequator. Viterius dico quod nunc stat a. esse longius b. cuius non est pars: & tamen non esse maius be. stat enim quod b recuperet in latitudine vel profunditate super a. quantum a. habet super b. in hac vnam dimensione. Sed dicis pars a. est in duplo longior a: & in duplo latior a: & in duplo profundior a. ergo erit in duplo maior a Respondeo. quis consequens esset verum quo ad ex tensionem, nihil habes contra dicta. semper ei totum plus habet deentitate quam pars: licet pars habeat plus de extem sione. Secundo consequintia est nulla: nam si essent duo corpora a. & b. & b esset in duplo longius a. & in duplo latius a. & in duplo profundius a. iam b. est in octu plo maius a. quia si esset solum in duplo longius & latius a. esset in quidruplo maius a. & tamen ratione profundi tatis quater tantum habet quantum a. erit ergo octies maius a.
⁋ Sexto arguitur: ponatur Sortes Ro. mae & Parisiis: & obuiet sibi in loco angusto super pontem Lugdunensem: quaeritur: an manebit in vno loco tamenum an in duobus. ducas tu ipse argumentum
⁋ Respondetur. manebit in duobus locis sicut an tea. sed si ponatur penetratio corporum sicut in pa tria: apparet mihi si facies & pars anterior incipiat a parte posteriori: quando totum corpus totu ingreditur: manebit in eodem loco, nec naturaliter po test se in duobus locis iterato ponere. sed si facies veniat ad facien, penetrabit se: nec manebit in eodem loco: sed poterit exire in duobus locis sicut antea: quia licet facies quae erat in duobus locis in cipiat esse in vno loco: adhuc aliae partes sunt in duobus locis per totum tempus penetrationis.
⁋ Sine argumentorum multimplicatione ponam propositiones corollarias aliquas succincte. quae vel sequuntur totaliter ex dictis: vel ex dictis cum notissimis: quibus intellectis soluun tur obiectiones quas contra conclusionem facere potes.
⁋ Prima propositio. esse vbique non est proprium deo. Patet. cuilibet creaturae com- petere potest. probatio. sortes potest esse in duobus locis: & qua ratione in duobus locis, eadem ratione in tribus. iiii. & infinitis locis. creatura tamen ex beneplacito dei potest esse vbique: deus autem suapte natura est in omni loco si vlius fuerit. Nec super hoc mirabere quod creatura posset esse vbique quia oportet beatum Tho. & Gandensem concedere hanc: creaturam esse vbique est possibile: vtpote si esset tmntum vnus locus, & in hoc esset sortes: tunc sortes de facto est vbique. sed isti negare habent hanc: creatura potest esse vbique circumscriptiue. Exemplum in si mili. possibile est sortem esse omnem hominem: sed sor tes impossibiliter est omnis homo: quia nullus homo potest esse omnis homo, noscitur autem ex artibus hanc consequentiam esse nullam. omnis homo est omnis homo: er go omnis homo possibiliter est omnis homo. antece dens enim est possibile & consequens impossibile.
⁋ Secunda propositio, negatio in casu distribuit terminum homo positum ante se. patet. si ponatur ea dem negatio in fronte propositionis ante subiectum & post subiectum, haec negatio in fronte propositio nis distribuit terminum homo: haec negatio in fron te propositionis est negatio posita post subiectum, igitur.
⁋ Tertia propositio. possibile est altissimum ascendere. patet. si a. angelus ponatur in superficie primi caeli: & cum hoc in pede graduum ascendendo. eodem modo possibile est infimum descendere: vt si ange lus ponatur cum centro terre & in vertice domus. in sensu diuiso nulla est difficultas naturaliter quin altissimum possit ascendere: & infimum descendere.
On this page