Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 3
An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locumTErtio quaero an defendi possit: quod corpus Christi sit longum septem pedibus in Eucharistia. & sit ordo partium in ordine ad totum: non autem in ordine ad locum. Respondetur af g firmatiue. patet. ille modus est communior inter sapientes theologos & viros exercitatos. ergo signum est quod defendi potest. hoc Alexander Halensis in quarta poarte Summae tenet, Doctor Seraphicus in hac distinctione, Ricardus Mediltonus, & conterraneus, & ante eos Altisiodorus, quem modum Aliacensis in quarto vocat Adae, & sibi non intelligibilem: quia Adam hunc insecutus est: quem melius prae manibus habebat quam alios: & sic Dionysius Cisterti ensis hunc modum vocat Hugolini ob similem causam cum praecedenti.
⁋ Vnde hic breuiter secundum eos dupiex est positio: quaedam partium totius in or dine ad totum: & vocatur positio de gene quantitatis: qua nihil aliud est quam ordo partium in ordine ad totum non loquendo de loco. & talis ordo corpori quanto est essentialis: anima enim non informat corpus nisi si ordo partium: sic scilicet quod caput continuetur collo, & collum pectori, & aliis partibus sicut in homine vi uo vt vides. Alia est positio situs: & nihil aliud est quam ordo partium locati in ordine ad partes locantis: sic scilicet quod totum locatum sit in toto loco, & pars in par te: sic quod non in alia. Iste autem ordo non est in Eucha ristia. & sic ordo de praedicamento quantitatis est in hoc sacramento: ordo de praedicamento situs non est.
⁋ Pro hoc modo disputat doctor subtilis sic. praedi camentum situs est respectus extrinsecus aduenies: ergo deus potest conseruare fundamentum & terminum: hoc est locum & locatum sine tali respectu, quia per hoc respectus extrinsecus adueniens a relatio intrinsecus adueniente distinguitur.
⁋ Secundo probat hoc idem, quicquid respicit quamlibet formam alicuius generis contingenter, respicit contingenter illud genus. sed corpr esse & non esse sedens, stans, supinum vel huiusmodi non repugnat corpori: ergo ipsum esse extensum & non habere situm, non repugnat corpori.
⁋ Istae duae rationes dubia includunt. Nam multi relationes omnes disti gui negant a fundamento & termino: & ita tenels in omnibus collegiis Parisiis vnanimiter, & iam a mul tis annis, praeter conuentus praedicatorum & minorum: ergo probatio talibus esset nulla. Tum secundo, non est imaginabile quod Sortes habeat aerem circunstantem imme diate & non sit in loco: bene verum est quod Sortes potest esse in igne & non calefieri: deo non cocu tente ad calefactionem: sed locus respectu locati nullam habet actionem: saltem non oportet ratione qua locus: sed sufficit realiter praesentia immedia ta loci ad locatum ad vere esse in loco. Tum tertio: dato quod ponantur relationes: per hoc non distinguitur relatio intrinsecus adueniens ab extrin secus adueniente: sed sic, quia deus tenere potest fundamentum & terminum in aliquam distantia absque hoc quod sequatur relatio extrinsecus adueniens: non autem intrinsecus adueniens, quod patet. lsti volunt vel sal tem debent sententiam Arist. imitari: sed ipse illud discrimen non poneret: ergo melius esset dicere quod relatio intrinsecus adueniens ponitur positis fum damento & termino in quacumque distantia: quod non oporteret de relatione extrinsecus adueniente: licei hic sit difficultas huic dicto & realibus aliis communis de quandoeitate.
⁋ Secunda ratio istius ingenio si doctoris etiam assumit multum dubia. Propositio more nominalium loquendo valet hanc. cum quae libet species generis situs possit negari de corpo re: vt patet de sedere, stare: etiam supremum scil cet situs, potest negari de pronomine corpus demonstrante. Contra. nunqui habes quod color negatur de corpore quamuis species negetur de eo. Sed dicis quod immo: vt patet de scuto cuius vna medietas est alba & alia nigra: tale enim corpus non est colora tum sed colorata. & si pure partibiliter albedo re mittatur, & introducatur pure successiue nigredo in instanti medio quod est primum instans non es se albedinis: in illo instanti nec dabitur albedo nec nigredo: & sic genus negatur sicut quaelibet species inferior. Contra illud arguitur. esto quod ita sit sicut dicis, non euitatur difficultas: quia genus supremum non potest negari de pronomine Sortem demonstrante, scilicet qualitas vel qualis. nam ista num quam erit vera, Sortes no est qualis, subiecto super ponente. ergo dato quod multae species possint negari de Sorte: tamen aliqua genera generalissima vel etiam subalterna non possunt negari de Sorte & sic quamquamstans & sedens possunt negari de Sorte: nn tame situatum in vniuerso. Etiam potes dicere primum corpus assumptum coloratum: ad quod sufficit habe re colorem ves colores sufficientes denominare totum. & idem erit ponendo quod qualitates eiusdem speciei cum contrariis possint se compati in corpora libus: vt si fuerit aliquod corpus hombons quatuor gradus albedinis cum totidem nigredinis: tale corpus est coloratum. Item alia instantia non concludit: quod patet per minimum naturale quod subito producitur. Secun do arguitur. quaelibet species figurae potest nega ri de pronomine demonstrante Sortem: tamen non figura. eodem modo de speciebus inferiori bus quantitatis: non genus eius. & in proposito nostro Aristoteles diceret quod omnes istae specie sedens, stans, supinus possunt negari deSorte: non autem situatus. Similiter ista praedicata: existens in hac hebdomade, in hac die, in in hoc mense, in hoc anno: non autem tempus. Pro pter has obiectiunculas dico rationes illas non con cludere: & dico quod naturaliter loquendo non inconuenit genus non posse negari de pronomine mixtum demonstrante: & tamen de ipso species posse negari: vt iam diximus de istis, quale, figuratum, quantum, existens in tempore, & sic de similibus. & quod haec sit in materia naturali: sortes est qualis: & praedicatio quarti pra dicabilis. haec autem est praedicatio quinti praedicabilis, Sortes est albus, & est in materia contingenti.
⁋ Illis igitur probationibus relictis secundo notabis quod est dictum vulgare Altisiodori, & Alexandri Haiensis in quarta parte. qui. xl. & sequentium, quod in hoc sacramento sunt quaedam secundum naturam: & dam supra naturam sed non supra itellectum: quadam supra natura & supra intellectum. Secundum naturam sunt ibi ad cidentia quadam: sicut color, sapor. supra naturam sunt. illic accidentia extra subiectum: sed non supra intellectum: hoc est intellectus potest illud bene apprehendere supra naturam vero & intellectum est ibi corpus Christi in tanta quantitate quanta est in caelo: & non excedit terminos paruae hostiae. ac si dicerent: hoc non potest in telligi: sed non est supra fidem. Doctor Seraphicus in quaestione penultima huius distinctionis hanc distin ctionem confirmans virtualiter dicit: aliqui volue runt hic subtiliari: & dicere quod hoc aliquo modo erat i telligibile: & dixerunt illud corpus Christi esse glorificatum: & habere proprietates lucis. modo lux est tam tae nobilitatis: vt in maiori spatio vel in minori possit esse: ita quod ipsa nec sit maior nec minor. patet de luce candelae in magna domo vel parua: quae est aequa liter magna & parua: quae non est rarior nec densior. Item patet de radio si dirigatur in propinquum vel longin quum. Sed dicit ille venerabilis & sanctus doctor: quod illa manuductio potius intellectum offuscat quam aperiat: primo quia exemplum non est conueniens in se: lumen enim nec est corpus nec defluxus corporis: neque rarefit neque condensatur. Rursus dicit, non est con ueniens proposito: eo quod lumen configuratur secur dum illud cui iungitur: non sic corpus Christi. Lices ego hunc sanctum patrem vtique eruditum iudicem fuisse: tamen in materia fidei & quaestionum licitum iudico tam ab eo dissentire quam ab eius similibus, cum omni reuerentia mentaliter habita, quam erga eum & eius similes habe re volo. In primis dico: quando nulla alia occurreret manuductio quam illa quam reprobat, illam caperem: quia in rebus difficilibus opus est manuductione. Praeter ea vbi dicit: quod lumen non est corpus nec rarefactibile nec condensabile: vtrumque dico falsum: sed lumen a corporibus communibus leges habet absolutas: licet extendatur sicut suum subiectum, cui inhaeret.
⁋ Aliacensis insui vir apprime eruditus hunc modum non intelligibilem asse ruit. ld idem voluit ante eum vir, vt ingeniosior ita ex ercitatior, frater Guilielmus Oclcam: & propterea mo dum in praecedenti quaestione recitatum ab antiquis reprobatum insecutus est. Doctor irrefragabilis circa hane materiam desudans & difficletatem poderans dicit. Qui dam deuotus de modo existendi corporis Christi in eucha ristia cum diu admiraretur: tandem apparuit illi corpus Churisti in eucharistia ad quantitatem vnius pueri: qui tunc bene credidit. & hoc cuidam lectori in theolo gia asseruit: qui hoc Alexandro retulit.
⁋ Haec omnia praemisi vt difficultaten ipsam videas. conabor tamen si potero dare analogiam ad hunc modum tenendum: quem quilibet ingeniosus in philosophia mediocriter institutus capere poterit. & sic sequitur, distinctionem illam triplicem doctorum esse inanem: dicendo quod sit supra in tellectum. Primo quod intellectus capere possit osten dam. Et pro illo intelligendo suppono aliqua. Primum erit quod graue simplex vel leue simplex mutatur subi to si non habeat resistentiam aliunde occurrentem. hoc enim tenet Aristoteles quarto physi. capite de vacuo, & commentator expresse: & multo est rationabilius quam oppositum. Doctores ei recte tenentes animam vel angelum posse actum producere in instanti: id negantes non loquuntur consequenter: sed sibiipsis obuiare videntur. & quicquid sit deus potest illud fa cere secundum omnes. Suppono secundo. si sit vnum perpendiculum in vacuo erectum ad centum pe des vel ad caelum vsque si volueris, quod in idem redit: & descendat vnum graue simplex pedale in instanti per totum perpendiculum: ille subitus descensus erit naturales: quia hoc vult Aristoteles: & Auer rois. & ratio est ad hoc quam alibi seriosius deducancertum est quod deus possit illud facere: & simus nos in hoc instanti descensus. tunc sic. hoc corpus pe dale respondet toti isti perpendiculo longo centum pedibus & extenditur a principio ad finem eius: nec propterea sequi tur quod illud corpus pedale sit ita longu sicut perpendi culum vel econverso. ergo licet corpus Christi sit longum septem pedibus, stat quod toti hostiae respondeat & cuilibet eius parti: & tamen erit aequalis longitudinis & magnitudinis cum hostia vel eius parte: nec adhuc sequitur quod erit penetratio partium istius corporis pedalis, nec perit omnis via mensurandi aequalia: cum mensura tio sit naturaliter & non praesupposito miraculo: cuius oppositum est in eucharistia & in cotrpore descendente in vacuo. Sed fortasse dicis. licet ita sit in instanti: non tamen potest illud corpus pedale stare per tempus cum qua libet parte illius perpendiculi nisi ponatur in pluribus lo cis imaginariis. Haec euasio no euitat propositum. Sed responsione data: intentum habeo. capio descen sum corporis in illo instanti: & corpus magnum puo corpori respondens adaequate habes: ergo quid admira ris in eucharistia? Vlterius dico quod deus pot illud cor pus sic seruare perpetuo si velit: & ponere corpus pe dale in pluribus locis imaginariis vel in vno tamen secundum quod tibi melius conducit.
⁋ Secundo datur alia analogia. sit linea finita Parisiis, infinita vel finita orientem versus non refert. angelus ( vt ex secundo patet), pot se mutare subito per totam lineam illam: & sic ita diu stare sicut ei placet: nec propterea erit aequali: lineae. Quia ita fieri potest: patet de anima mea: quae sic se ha bet cum corpore meo: & tamen non est aequalis corpor meo. Si dicas te adhuc non capere: memor sis quod multa sunt alia certa quae non capis: vt vides quod baculus vniformiter fortis vel filum vniformiter for te in vna parte frangitur & non in alia: & nescis rationem dare. Similiter calor remittitur, & nescis dare causam quaere. vnus gradus ante alium remittatur: & tamen scis quod est remissio. Si non bene capias crede aliis: sicut mater mea credit mihi (quae nunquam Scotiam egressa est) quod collegium montis est in vrbe Parisiensi.
⁋ Ex his analogiam te manuducentem habes: quod non inconvenit corpus Christi longum septem pedibus esse in euchari stia & in qualibet eius parte: & tamen est ordo partium in ordine ad totum & non in ordine ad locum: non curando de relatione siue distinguatur a fundamento & termino, sicut domini reales tenent: siue non: sicut domini nominales dicunt. aequaliter enim currit manuductio: & est vtrique positioni cmmunis. Pes enim Christi in eucharistia distat aequali interuallo a capite sicut in caelo: & collum capiti immediate coniungitur: & rea liter in ordine ad totum medians inter caput & pectus. & omnino qualis est ordo partium corporis Chri sti in caelo vel fuit quando moriturus erat: talis nunc est ordo partium in ordine ad totum: nec vlla partium est confusio: cum in toto distent inter se sicut in caelo: tamen in ordine ad locum circumeuntem eucharistiam, vel ad eucharistiam quaelibet pars corporis Christi & totum est in qualibet tali parte: & calor cordis in ord ne ad totum corpus no est cum frigiditate cerebri: secus est in ordine ad eucharistiam. & licet eucharistia corrumpatur vel annihiletur: potest tamen deus facere idem de illo corpore.
⁋ Vlterius patet quod corpus Christi in eucharistia est sub modo quantitatiuo in o dine ad totum: sed non est sub modo quantitatiuo in ordine ad locum: vel est sub modo quantitatiumo in trinsece, no autem extrinsece. Nec cures de aliorum modo loquendi, dicentium quod in eucharistia est quantitas: sed non est sub modo quantitatiuo. Semper sententiam acci pito verbis neglectis: & fundamentum per analogiam capias: & consequenter loquaris secundum tua principia si nominalis sis: de aliorum verbis non curando. si autem reales sectari volueris: dum sententialiter ad rem loqua ris: in verbis non lucteris.
⁋ Contra hunc modum arguitu Ocltam in. iiii. sententiarum, & in suo tractatu quem compo suit de sacrameuto eucharistiae: quaerens de illo or dine partium in toto. Aut est ordo partium situalis, ita quod vna pars superior: alia inferior: vna ante alia retro: vna orientem versus: alia occidentem versus: aut est ordo partitionis: aut totius & partis: quomodo oculus est pars capitis non pedis: aut ordo causalitatis, quomod vna pars est causa alterius: aut ordo originis, vel naturae, vel temporis.
⁋ Item omne quantum cotinuum est longum, latum, & profundum: sed hae dimensiones requirunt lo calem partium distantiam.
⁋ Respondetur ad primum quod nimis prolixe deducit. dico temen quod est situs partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum, nec habe as oculum ad situs praedicamentum more realium. sed tu rea lis optime nosti quod situs in abstracto nihil aliud est quam res taliter situata. Potes tamen dicere quod non est ordo situs, nec est corpus de praedicamento situs: quia ad corpus de praedicameto situs requiritur partium intercapedo in ordine ad locum ambientem: & cum non sit situs corporis Christi in eucharistia, non sedet in eucharistia: nec stat in eucharistia. Nam omnia illa vo cabula sunt de praedicamento situs: modo negato genere de pronomine aliquid demonstrante, negantur omnes species eius.
⁋ Ad secundum dicitur quod corpus Christi est lon gum septem pedibus. & quanoo dicit: hae dimensiones requirunt localem partium distantiam: dico hoc esse falsum. Oclcam & Gabriel multiplicant aliquas alias rationes: sed quia nullius ponderis ipsas iudico: non respondeo. Ingeniosus mox dicet consequenter: rudis autem nihil intelliget in hac materia: propterea partranseo
⁋ Manipulos sparsos colligendo mo dus iste dicere vult quod est ordo partium in toto, & manus dextra extra sinistram in ordine ad totum, non amen in ordine ad locum. & omnino breuiter dicas de cor pore Christi in eucharistia: sicut de corpore Christi in caelo, & eius extensione in ordine ad totum: & cape analogiam de corpore pedali cadente per perpen diculum: & res erit quodammodo tibi puia. sed in or dine adlocum quaelibet pars est sic cum qualibet parte: quia quacumque parte Eucharistiae stilo tacta, verum est dicere: in illa parte est corpus Christi totum cate gorematice & syncategorematice. Nec sequitur: ca put est inferius in eucharistia & pedes superius: er go est stans super caput in eucharistia: quia nonest ordo situs corporis Christi: bene autem quatitatis. pro pterea secundum hanc viam concedere habes quod cor pus Christi est longum septem pedibus in eucharistia in ordie ad totum. haec autem per manuductionem corpo ris Christi descedentis in vacuo ostendere potes: in quo vacuo Sortem ponis. Hunc itaque modum teneo magis probabilem: & per consequens simpli citer teneo in hac graui materia. Tum primo, quia est communis modus sapientum: vt Hugonis san cti Victoris, Altisiodori, Alexandri Halensis, do ctoris Seraphici, Ricardi Mediltoni: doctoris sub tilis: Adae. Adam enim dicit quod non inconvenit cor pus habere partes in ordine ad totum: & non in or dine ad locum, quod patet extra vniuersum. sed illa manuductio est nulla. de hoc enim non est difficultas. propterea de hoc in vacuo de per accidens, in quo es difficultas, analogiam dedimus. in pleno etiam analo giam capias si volueris: quod deus faciat corpus subi to descendere. & sic completam manuductionem habes per hanc analogiam quam dedimus: ita vt (opinic ne mea) res sit satis facilis captu. Tum secundo, hic mo dus tenet ordinem partium corporis Christi in ordine ad totum. Tum tertio, secundum modum praecedentem vi detur partium segregatio: nec est facile captu quomen corpus Christi secundum illum modum sit vnum cotinuum In hoc itaque modo te exerceas: qui si primo aspi ctu difficilis intellectu appareat, successu temporis cla rior apparebit. Modum tamen peccedentis quaestionis non penitus reprobo: & id propterea facio quod forte mo dus ille alicui clarior apparebit quam noster. is capia imaginationem quae ei placebit: & melius ad intelligentiam fidei manuducit. Ego autem pro me hunc modum propter causas dictas imitor: nec mihi occurrit. obiectio aliqua quae ex dictis ( si bene ponderentur) solutionem non habeat.
On this page