Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 5
An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caeloQVaeritur quinto circa eandem distinctio nem. An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo. Duo pro solutione quaestionis declarabuntur utermini in titulo quaestio nis positi: postea ponen tur conclusiones: quae impugnabuntur & soluentur.
⁋ Corpus capitur tripliciter. vno modo quamlibet rem extensam significat: & sic vocatur corpus de praedicamento quatitatis: hoc est iste terminus corpus supponit pro aliquo, connotando quod tres dimensiones habeat: & sic definitur. Corpus est longitudo / latitu do / cum profunditate, quae definitio potest exponi logices ita vt propositio de actu exercito capiatur loco vni de actu signato. id est connotat. & sic Aristoteles capit in praedicamento quantitatis: hoc modo albedo est corpus.
⁋ Secundo modo capitur pro altera parte essentiali scilicet pro materia. nam dicimus quod homo conponitur ex corpore & anima copulatiue. & sic capitur quando dicimus: hoc est corpus meum: ita quod terminus formalis consecrationis panis est corpus pro altera parte compositi. & non accipitur pro aggregato ex materia & forma corporeitatis: siue forma mixti. & quamdiu corpus Christi iacuit in sepulcro puta trigita nouem horis, sic erat corpus: quia materia sine forma substantiali. Inconuenit enim dicere illic fuisse formam cadaueris. Similiter corpus sancti Andreae veneramur in Apulia capiendo aggregatum mate triae & formae ratione partis. & istud melius congruit sanctorum honori quam oppositum, quia istud cadauer nunquam fuit pars sancti Andreae.
⁋ Tertio modo capitur corpus vt est superius ad homo: animal. & sic significat rem compositam ex materia & forma absolute: hoc est corpus de praedica mento substantiae: & sic omne animal est corpus: sic si sortes esset definitiue in loco, esset corpus de praedicamento substantiae: & eius materia corpus secundo modo: sed non primo modo: & sic talis propositio est distinguenda: plato est corpus. vel enim corpus est de praedicamento substantiae: & sic est praedi catio quiditatiua & essentialis. si de praedicamento quantitatis, accidentalis & accidentis: quia praedicatum potest negari de subiecto ipso supponente quando esset definitiue in loco. si tantum valeat quantum materia: est praedicatio disparata: & per consequens nullius praedicabilis praedicatio.
⁋ Secundus terminus est proprietas: & duobus modis capitur: prime intentionaliter: & secunde. in prima significan tia tantum valet quantum accidens: vt accidens capitur prime intentionaliter. Secunde intentionaliter tantum valet quantum terminus qui accidentaliter praedicatur de pronomine demonstrante corpus. multi enim termi ni accidentaliter praedicantur de sorte, quam nullum accidens important: vt crispitudo: curuitas: fessio: statio. crispitudo namque & crispus sunt termini synonymi. crispitudo enim crines significat & ex cosequenti to tum compositum connotando quod crines taliter se habeant: puta sursum reflectantur more Libycorum. sed quia hoc est accidentale crinibus vel sorti: & non de essentia crinium, vocatur accidens. & sic haec est distinguenda: crispitudo est accidens. vel accidens capitur prime intentionaliter: & sic est falsa: immo est substantia prime intentionaliter: vel secunde intentionaliter: & tunc est vera. Primo modo subiectum stat significatiue & personaliter. secundo modo materialiter.
⁋ Ex his patet quod titulus quaestionis duobus modis capitur: & est aequiuocus. In vno sensu est idem quaerere: vtrum omnia accidentia, quae insunt corpori Christi in caelo, insint eidem corpori in eucharistia. Secundo modo sensus est: an omnia praedicata accidenta lia quae verificantur de pronomine demonstrante cor pus in caelo, verificentur de pronomine demonstrar te idem corpus in eucharistia: & illae possunt rursus distingui: vt patebit per conclusiones
⁋ lstis notatis pono conclusiones. Pri ma conclusio. Non oportet omne accidens inhaereni corpori Christi in caelo, ei inhaerere in eucharistia nec econuerso. hoc patet ex quaestione praecedenti.
⁋ Secunda conclusio. an omne accidens quod ines corpori Christi in caelo insit ei in eucharistia: & econ uerso: dubium est: sed negatiuam partem opinor ve ram. Hoc patet. quia licet in quaestione praecedenti dictum sit: quod si sortes esset Romae & Parisiis: stat quod sit calidus & combustus Romae, & non combustus Parisiis: si deus non impediret agentia natura lia: deus tamen potest impedire quando vult: sicut impediuit calorem ignis in camino. Danieles. iii. & lumen solis tempore passionis. Et licet detur quod corpor Christi esset susceptiuum caloris sub eucharistia vel aliorum accidentium quantum est ex parte corporis: & ignis ageret quantum est ex parte sua: tamen id mo do non opinor: sed credo quod deus omne agens cor ruptiuum bonae harmoniae sui corporis impediret: & accidentia, quae ad corporis consonantia conducum conseruaret in vno loco & in altero: quia nunc dotem impassibilitatis habet. Sed probatur quod sit dubium: quia dubium est an quantitas sit accidens substantiae inhae rens: & vniuersaliter de quantitate continua intelligo. & si sit accidens, non est penitus improbabile qui inhaereat corpori Christi in caelo & no in euchari-: stia. Insuper oculus Christi in caelo habet visionem vnius partis caeli: & non oportet quod illa visio sit in eucharistia: immo apparet quod non sit & sic opinor. li cet, n necesse sit oculum Christi in eucharistia videre partem caeli: si oculus Christi videat illam in caelo: sui posita constantia: non tamen oportet quod visio illa inhaerea corpori Christi in eucharistia. istae enim propositiones stant simul: oculus Christi in eucharistia videt hanc partem caeli: & nulla est visio in eucharistia: loquendei de visione oculari. sicut stat a. ferrum in hispania ei calidissimum: & nullum calorem esse in Hispania. Simi liter oculus Christi habet notitiam sensitiuam in eucha ristia quam non habet in caelo: & intellectus habet aliquam intellectionem in eucharistia quam non habet in caelo: & licet omnia anima Christi in verbo cognoscat: ali quam tamen notitiam habet in eucharistia qua non habe taliter alibi: & sic est ad perfectionem accidentalem cor poris Christi, esse in eucharistia. Si dicas. imme diatus terminus consecrationis panis est corpus christi: sed concomitans est quidlibet ei coniunctum: vt sanguis: & huiusmodi. ergo si aliqua notitia sit in anima Christi in eucharistia: illa ei inhaeret in caelo concomitanter. Respondeo non esse idem: corpus enim non separatur ab anima & sanguine: accidens au tem separatur: quod est in vno loco & non in alio: vt quantitas secundum aliquos: & respectus extrinsecus adueniens secundum alios.
⁋ Tertia conclusio quilibet terminus accidentalis: quinimo quilibet terminus qui de corpore Christi in caelo verificatur: de corpore Christi in eucharistia verificatur: etiam tenendo penetrationem corporum. secundum modum enim quem magis insequor: non est dubium. hoc patet per ascensum: si esset aliqua singularis falsa, maxime esset propter tales terminos extensum: dimensiue in loco: qui verificantur de corpore Christi in caelo: & non in eucharistia. Contra, quemadmodum ista est vera: corpus Christi est in caelo extensum: corpus Chri sti in caelo est dimensiue in loco: ita istae sunt concedendae: corpus Christi in eucharistia est extensum corpus Christi in eucharistia est dimensiue in loco. Quas probo. hoc corpus Christi in caelo est extensum hoc corpus Christi in caelo est corpus Christi in eucharistia: ergo corpus Christi in eucharistia est extensum. expositorie in tertia figura. minor est tibsi nota: & maiorem concedis: ergo debes concedere conclu sionem. Fodem modo probabo tibi secundam: & sic de quocumque alio termio.
⁋ Quarta conclusio. aliquis est terminus quam praedicatur de corpore Christi in caelo: & tamen ille non verificatur de corpore Christi in eucharistia. Haec conclusio priori non repugnat: sed in appellatione sto. volo dicere quod aliquis terminus ponitur a parte praedicati cum illo termio (in caelo) de corpo re Christi, quae non ponitur cum illo termio (in eucharistia) de corpore Christi: vt istae sunt concedendae: corpus Christi est in caelo extensum: corpus Christi est in caelo dimensiue in loco. Istae tamen sunt negandae corpus Christi est in eucharistia extensum: corpus Christi est in eucharistia dimensiue in loco: quia di mensio loci non prouenit ab eucharistia: quod tamen per illam denotatur: & hoc secundum dicta in tertia quaestione praecedenti. Applica applicanda tuipse
⁋ Contra primam conclusionem argui tur argumentis quibus aliqui nituntur frequenter deducere oppositum. nullum absolutum desinit esse in aliquo propter nouum respectum extrinsecus ad uenientem acquisitum: sed propter hoc quod corpus Christi acquirit hic nouum vbi, eo modo quo ha bet nouum vbi: nihil acquirit nisi nouum respectum. ergo.
⁋ Item contradictoria verificarentur de eodem. quia si aliquod corpus est in duobus locis: & in vno loco habet albedinem: & non habet albedinem in alio loco: iam est album & non album
⁋ Haec argumenta facile diluuntur. ad maiorem dico quod falsum supponit de desitione cuiuscumque absoluti: sed non stando in terminis aliquod absolutum inhaeret corpori in vno loco vt visio: vel aliud accidens: quod non inhaeret illi corpori in alio lo co.
⁋ Ad secundum argumentum, nego quod contradi- ctoria verificarentur de eodem: quia si esset album in vno loco & non in alio: iam esset album: & nullo pacto non album, non enim sequitur: hoc corpus est non album in hoc loco: ergo hoc corpus est non album: vt ex logica & iam dictis elucescit. Et eodem modo de respectu extrinsecus adueniente se quitur contradictio: quod arguens admittit: quia si talis respectus sit in hoc loco: & non in illo: sequitur contradictio: quod hoc subiectum hoc accidens reciperet & non reciperet: & si illic a contradictione euadere coneris: in absolutis pariter facile euadere potes. Sed his relictis redeundo ad propositum tenendo extensionem partium in ordine ad totum: & non ad locum, ad quem modum magis declino: si cut ista conceditur, corpus Christi in eucharistia est longum septem pedibus: ita & ista: corpus Christi est longum septem pedibus in eucharistia: sed non extem ditur sextupedaliter in ordine ad locum eucharistiae: sed est vero simile quod quando corpus Christi in cipit esse hic in eucharistia: non amittit albedinem nec aliud accidens quod habet in caelo: quia in instanti incipit esse hic: & non pertransit medium: & nu lum agens extrinsecum corrumpit aliquod accidens, sed nouum accidens hic acquirit, quod non habet in caelo.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur quod non sit dubium an omne accidens quod est in corpore Christi in caelo, sit in corpore Christi in sacramento & econuerso. oculus Christi videt presbyterum leuantem corpus Christi in sacramen to: audit loquentes: habet organum bene dispositum, & nullum est impedimentum: igitur habet visionem presbyteri ad presbyterum terminatam: & auditionem: & hanc non habet in caelo. igitur.
⁋ Respondetur quod argumentum assumit dubium: de quo doctores digladiantur: multis dicentibus: quod requiratur situs ad hoc vt audiat vel videat: & ille modus est facilior. oppositum tamen opinor verius: quia enim organa illa sunt disposita intrinsece: & sermo audibilis in aere in bona propinquitate: non video quare non poterit audire. Item si deus faceret hominem instantanee descendere ab alto ad imum: quare non poterit audire: vel videre? Corpus maius esse cum ninore non impedit visionem vel auditionem: & sic de aliis. Item anima intellectiua multas causat ransmutationes in corpore. patet. ix. de trinitate per Augustini & in nobis experimur cogitando de nonnullis obiectis: anima enim non habet modum quantitatiuum: & tamen mutat corpus: quare eodem modo non faciet corpus Christi? si clericus prope altare poterit audire presbyterum legentem quare non poterit auris Christi eum audire & videre? immo illud est probabile si poneretur penetra: tio partium, sicut multi doctores imaginati sunt: ergo a fortiore secundum hunc modum de ordine partium in toto debemus illud cocedere.
⁋ Propterea concedo quod oculus Christi videt suum pedem in eucharistia: & calor cordis calefaceret subiecta vicina si deus actiue ad hoc concurreret: & si esset penetratio partium calor magis calefaceret. virtus enim vnita (vt vulgo dicitur, est fortior seipa disprsa vt si totus calor a / corporis calidi poneretur in eius medietate, esset actiuior quam in toto. ergo si sit definitiue in loco, erit actiuior: saltem non minus actiuus est: eadem enim est latitudo formae: & etiam actualiter ageret si deus cum eo concurreret: & esset vnum pas sum in sua sphaera applicitum non impeditum. Non est tamen certum quod tales sensationes sunt in caelo: sed corpus Christi in caelo audit presbyterum legen tem in altari. Beati insuper & angeli possunt vide re corpus Christi in eucharistia. patet. possunt videre angelos & nostras notitias: si ipsis relinquan tur: ergo & corpus extensum. Dicere quod requiratur extensio in ordine ad locum: est dictum non pro batum: & cum angelus motum localem in mobile producat: qui non est sub modo quantitatiuo: quarae ca ior corporis non aget dato quod no sit sub modo quanti tatiuo? vtrobique enim quando sunt duo actiua quorum vtrum quod est ex se actiuum: & habent consimilem mo dum existendi: si vnum possit agere in passum & reliquum.
⁋ Sed an possimus videre corpus Christi in eucharistia cum influentia dei generali: nondum exploratum est. opinor quod sic: si deus concurreret: quia corpus eius est coloratum: modo color est obiectum visus: nec videtur necessarium quod sit extensum cum parti bus loci: sed sufficit quod sit extensio partium in ordi ne ad totum: vel talis ordo: vel etiam partium penetra: tio, non minus enim videretur albedo pedalis si quaelibet pars poneretur penetratiue cum qualibet per vnum pedem, quam nunc videatur. Et sic est probabile quod oculus Christi potest videre in eucharistia praesentes: & de facto videt: & nos etiam ipsum corpus videremus si cum hoc concurreret deus: sed ob meritum fidei non con currit: quia pro regula obseruandum est: vt superius in materia de creatione diximus, quod omnia quae apparent circa eucharistiam, apparent ac si panis esset praesens: & quando creaturae actionem talem habere non possunt: deus supplet: & hoc per legem communem. Nec est magna apparentia dicere quod angelus vel beatus non possit illud corpus sic videre, quod enim ra tionabilius est, corpori Christi est dandum: & cum nec fides nec ratio sit in oppositum quod non audiat: quare est illud negandum, cum habeat organa optime dis posita?
⁋ Sed contra illud idem arguitur de visione ponendo penetrationem partium, non habet oculum dispositum ad videndum: nec aurem ad audiendum: & intelligo semper in tali modo se habendi. vel imaginemur sortem esse in vno loco sacramentaliter, & non loquaemur de visione in verbo. Praeterea non videt seipsum: ergo a fortiori neque aliud. consequen tia apparet: quia est aequaliter sibi praesens obiectiue sicut aliquod aliud vel magis. antecedens probo. oculus sortis si sic esset non videret aliquam partem suam, quod probo nunc oculus platonis non videt se: ergo neque oculus sortis videbit se eadem ratione: quia est peius dispositus. antecedens patet ad experientiam: saltem per lineam rectam. & quaelibet alia pars corporis est ita praesens sicut oculus: cum sit partium penetratio: ergo nullam partem sui corporis potest videre.
⁋ Respondetur negando quod non habeat oculum dispo titum ad videndum: & eodem modo de aure: quia non requiritur quod partes oculi vel auris situaliter distent. Ad aliuc quando arguis. corpus Christi non videt seipsum: nego. nam corpus Christi in vnam parte hostie videt se in aliis partibus hostiae: immo in infinitis pat tibus hostiae: & idem oculus in duobus locis videt sevt si sortes esset circumscriptiue in duobus angulis huius conclauis in vno loco videret se in alio.
⁋ Ad aliud: sensibile positum supra sensum non causat sen sationem. Respondetur quod argumentum non concludit: quia & si sensationem no causet vbi est respectu illius partis oculi: potest tamen causare in alio: vt digitus Christi est simul cum oculo eius in vna centesima parte hostiae. digitus ille potest sensationem causare in oculum existentem in alia parte hostiae: & sic naturaliter sensibile positum supra sensum causat sensationem. Ao cipe analogiam. si sortes esset Romae & Parisiis: & vnum lignum Parisiis esset applicatum pedaliter ibi distans: & idem lignum Romae super oculum sortis: iam est sensibile supra sensum: & tamen causat sensatio nem: quia bene sequitur: causat sensationem Parisiis: ergo causat sensationem. Philosophi autem propo sitio sic est intelligenda. nullo praesupposito miraculo non causat sensationem vbi est adaequate. volo dicerem: si corpus Sortis esset in loco punctali ad imaginationem: ibi non videret se naturaliter. Contra. Oculus Christi habet obstaculum super oculum scilicet pedem: ergo non potest videre. secundum na turales enim talpa non potest videne quia habet pelliculam super oculum perpetuo. Praeterea omne quod videtur, sub pyra mide videtur. cuius basis est in re visa & conus in oculo secundum perspectiuos. sed sic non est ibi: ergo ibidem corpus Christi non potest videri a nobis. Ad primum respondetur negando quod habeat obstaculum super oculum, hoc est impedimentum: quia nulla pars corporis Christi penetratiue cum oculo eius harmoniam rumpit nec impedit: quemadmodum in cor poribus aliis hoc notissimum est: iuxta dicta in quaestione tertia. Ad aliud perspectiuorum: negant vulpo loquentes illam propositionem vniuersaliter dictam: dicentes quod non tenet impraesentiarum quando visibi le est sacramentaliter in loco. sed non est opus sic dicere. basis est in re visa &c. hoc est radius visua- lis est maior prope visibile: & acuitur in oculo: quia igens naturale est vigorosius prope se quam remote a se. si enim deus influentia generali concurreret cum sor te ad videndum corpus Christi, Sortes illud vide ret. Et dato quod illic sint multi colores mutuo: non est difficultas. quia eadem est ponendo plura cor pora extensiue penetratiue simul. vbi certu est non esse difficultatem ex parte coloris praedominantis. Non valet dicere quod species eucharistiae impediunt visionem corporis Christi: & ipsum occultant: quia non includitur in speciebus ad illam imaginationem: vt superius dictum est: sed sicut panis penetratiue se habebat cum illa albedine ante con secrationem: sic corpus Churisti est in partibus superfi cialibus & centralibus vbi erat ante panis. Sed tuc dicis. siccitas quae erat panis & humiditas sanguinis Christi sunt in eodem loco. Respondetur. licet qualitates contrariae sint in eodem loco: non tamen in eodem subiecto.
⁋ Dubitas. quomodo non diuiditur corpus Christi ad diuisionem hostiae: & augetur dubitatio per Berengarium in illo capitulo. Ego Berengarius. circa cuius medium dicitur quod corpus Christi frangitur: dentibus atteritur.
⁋ Respondetur quod presbyter ex transuerso tripartiens hostiam: cor pus Christi non frangit: quemadmodum frangens speculum, imaginem in eo contentam non frangit: sed si diuidatur in. viii. partes bonae magnitudinis: in earum qualibet manet simulacrum integrum: sic de corpore Christi est. Siue autem effigies illa realiter sit in speculo siue non: sufficit ad manuductionem intellectionis nostri propositi. Crassius dicam vt possis materiam melius capere. ponantur tres super: ficies super seinuicem a. b. &.c. stat quod quis ex transi uerso diuidat a. & c. cum gladio: qui gladius transit per b. medium, ipsum non diuidendo: sicut duo cor pora in caelo se penetrant: non gloriosum cum glo rioso. Corpus enim Christi in eucharistia habet iiii. dotes. & sic ad bonum sensum frangitur. Ad confessionem Berenga. dicit Apparatus. Caue hic: ne incidas in peiorem errorem quam Berengarius. est sermo de fractione specierum quae dentibus atteruntur. vel sic. Corpus Christi est in dentibus & realiter in ore: & hostia fracta in variis partibus, sub qualibet est corpus Christi. hoc sufficiebat con tra Berengarium: qui realiter praesentiam corporis Chri sti negabat in hoc sacramento.
⁋ Epilogando opi nor ista probabiliora, & in hac materia conceden da. auris Christi audit in eucharistia: & vt in eucharistia, loquentem prope eucharistiam: illa tamen auditio non est concomitanter in caelo: sed Christus concomitanter audit in caelo. Et sicut alii po sitionem respectum in eucharistia ponunt qui non est in corpore Christi in caelo: sic ego pono de accidente absoluto: scilicet qualitate. credunt enim alii illa non posse simul stare. Christus in caelo videt sortem in collegio modotis: & nulla est visio sortis in caelo: quae di co compossibilia, quemadmodum calor corporis Christ calefaceret vt in eucharistia si deus concurreret: & albedo vel color corporis eius ad visionem eiusdem. & ocu lus meus si deus concurreret posset corpus Christi vt in eucharistia videre: & intellectus meus ipsum intuitiue intelligere de per accidens ratione coloris.
On this page