Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
1

Trum quilibet clerius quolibet die teneatur dicee horas. Pro solutione quaetionis notabis quod quicunque habet primam tonsuram clericus est. patet de aeta. & quali lordi. praefici. c. Cum contingat. Et i sunt in sacris: aliqui in minoripus: & aliqui beneficiati, vel religiosi: aliqui vero non.

2

⁋ lstis distinctionibus datis pono con clusiones. Prima est. homines in sacris constituti, & beneficiati, siue in sacris siue non: tenentur quolibet die dicere horas. & licet sit aliquibus consonum eas in respondentibus horis dicere: non tamen ita conducit omnibus. Prima pars patet: quia omnes tales sunt in sorte domini: hi in sorte patrimonii crucifi ci: illi in ordinibus. ex qua probatione sequitur idem de religiosis. Alia pars patet. non ob aliud ho rae institutae sunt sub nomine primae, tertiae, sextae, & nonae, nisi vt in respondentibus horis ob memotiam passionis Christi celebrentur. & hoc ab eis quod non sunt aliunde impediti nisi vt cultui diuino va cent: vel qui horas persoluunt in communi: quemadmodum in ecclesiis cathedralibus collegiatis: & religiosis domibus fieri solet. Vltima pars patet quod ad hoc non teneantur omnes. aliqui enim habent rationabilem causam haec tempora praeueniendi: qui vesperi magnam partem horarum subsequentis diei absoluunt, vt liberius studio vel alicui honesto negocio incumbant, nec hoc est deo faecem temporis & mundo medullam applicare: cum homo quicquid faciat, in gloriam dei facere debeat: sed pru denter tempus partitur, tempus antemeridianum specu lationi applicando: quia tunc melius est ad studium dispositus. Insuper in profesto corporis Christi publice in ecclesia decantantur horae matutinae ipsius diei: vt homines non sint praepediti a solenni processione in ipso die. ergo licet praeuenire tempus horas obeundi. Rursus presbyter ante meri diem dicit horas ad vesperas vsque inclusiue, propter aliquod officium honestum cui incumbere habet vtpote propter opus agreste. casus ad hoc est expressus. dae cele, missa. cap. i. ergo non quilibet beneficia tus vel existens in sacris tenetur dicere horas canonicas, hoc est regulares, in temporibus respon dentibus. Nec refert si vesperi post dictas horas bibat.

3

⁋ Secunda conclusio. de consilio est existenti solum in minoribus ordinibus dicere horas: ni- si sit consuentudo in aliqua regione, reputata de prae cepto a sapientibus.

4

⁋ Contra priorem conclusionem arguitur sic. Sortes in sacris beneficiatus de nullo ysu tenetur dicere horas, non enim de vsu Romano: vt patet de beneficiato Britanno, nec de vsu Sarum: vt de beneficiato Gallo.

5

⁋ Secundo arguitur. in nulla parte diei homo tenetur dicere horas: ergo homo non tenetur dicere horas isto die conse quentia tenet: quia si tenetur dicere horas in isto die: oportet dicat in aliqua parte diei, quemadmodum si Sortes est in toto templo, Sortes est in parte templi.

6

⁋ Ad primum respondetur concedendo quod de nullo vsu homo tenetur dicere horas. sed necesse est vt homo euadat peccatum dicere horas de aliquo vsu: vt necesse cadat in totam conditio nalem. & intelligo nisi sit de numero eorum qui rationabiliter excipiuntur. Congruum est autem vt beneficiatus dicat horas secundum consuetudinem beneficii cuius fructus colligit. & si plura habeat beneficia: nunc dicat de vno: nunc de alio. debet enim nunc vni, nunc alteri non solum loco sed officio deseruire. Si vero non sit beneficiatus, expedit dicere secundum consuetudinem eorum cum quibus conuersatur, vsum addiscendo: potissimum si sit moram illic tracturus: vel addiscat vsum eorum apud quos domicilium eligere intendit. cum vero tuerit promotus titulo proprii patrimonii: non video quod teneatur de quocumque vsu sed potest quem voluerit eligere. potest etiam vsum Romanum assumere. nam Roma est patria communis. l. Romana. citur. ad munici. & in. c. Exposuit. de dila. & vnum par tronum vel duos vsus romanus salua integritate tam vsus quam rubricarum admittit. Potest autem contingere quod homo habens vsum aliquem iam in habitu non debeat illum mutare pro beneficio adepto, non enim expedit illi relinquere lectionem: vel concionem ad populum vel aliud honestum pirituale officium in republica: vt addiscat ab inerudito sacerdote nouum vsum legendi horas: quia circa maiora est licite occupatus: quemadmodum Paulus non reliquit verbum dei vt baptizaret. Regula autem generalis hic dari nequit: sed pro pter innumeras & varias circumstantias occurren tes, varianda est responsio.

7

⁋ Ad secundum dicitur. quod consequentia est nulla. quando enim homo inciperet in principio diei & lente legeret ad finem diei vsque: satisfaceret praecepto legendarum horarum: & quando templum esset locus proprius sorti: non oporteret, si Sortes esset in toto templo, ipsum esse in parte eius. Propterta concedo quod in nulla parte diei Sortes tenetur dicere horas: sed necesse est, si peccati debeat esse expers, vt horas in aliqua parte vel parti- bus temporis dicant. Adieci spartibus) propter eum qui interpolate legit. Sed forte rogas: quando Sortes omit tit dicere horas? & quando primo verum est dicere, Sortes omittit: Dico quod si potest dicere horas suas in duabus horis & non in minori tempore: non peccat omittendo ante duas vltimas horas totius temporis: sed quacumque parte illarum duarum labente antequi dice re incipiat, peccat: & magis ac magis secundum magnitudinem temporis. & dato vltimo instanti non esse illarum duarum horarum, nunc non omittit culpabiliter & immediate post hoc culpabiliter omittet: sed non tantum si in vltima hora incipiat dicere: quantum si vtraque hora elapsa dicere incipiat. eodem modo de misi sa audienda, vbi homo deobligatur a praecepto de audien da missa audiendo missam quam audire non tenetur.

8

⁋ Tertio arguitur. sufficit cuilibet dicere medietatem horarum, audiendo aliam medieta tem a suo consocio: ergo idem erit audiendo reliquam medietatem: sufficiet igitur audire duos dicen tes horas nihil dicendo.

9

⁋ Respondetur concedendo quod sufficit audire vnam medietatem ipso reliquam medietatem proferente: non quod aduertat ad quodli bet verbum alterius: quia sic non potest aduertere ad quodlibet verbum proprium: nec tenetur plus aduer tere ad alium quam ad seipsum: sed duo iuuant se in uicem. secus est de tribus: primo primam lectionem psalmi proferente, secundo secundam: & tertio tertiam. & hoc patet ex consuetudine ad quam alludunt carmina. Si peregre pergas: nunqui te iunge duobus. Disparibus raro trahitur currus bene bo bus. Si dicas: dicens cum alio non dixit horas: ergo no est deobligatus, consequentia est nulla. sufficit enim quod alter dimidium suppleat. Dicebam (sufficit audire) quare surdus non debet cum alio legere. Et licet sit vetitum legere cum excommunicato: & excomunica to magis vetitum sit legere cum non excommunicato: tamen horae sunt persolutae licet cum peccato dicantur Sed contra istud arguitur. ergo surdus non potest canere cum aliis in choro. cosequens est falsum. cosequentia patet. quia nonaudit alios. Respondetur negando consequentiam: vix enim dabis ita surdum quin audiat cantantes. & licet male audiat, per visum socio rum lateris sui & oppositi, apertionem oris perci piet: & ex hoc intelliget quando canere oportebit.

10

⁋ Quarto arguitur. quando homo decantat in choro cum aliis, interdum praetermisso vno psalmo sufficienter dicit horas: ergo prior conclusio falsa. Antecedens patet. isi dato vltimo signo campanae ad horas canonicas disponat se clericus secundum modum consuetum adeundi horas, & hebdo madarius citius inchoauerit quam in alio die ita vt vnus psalmus sit absolutus ante ingressum canonici in chorum: tunc ipse cantando cum aliis ex vna parte chori satisfacit. Hoc idem probatur alia via. si ingrediatur templum ante primum psalmum: sed aliquis in causa necessaria eum alloquatur in naui ecclesiae quousque finiatur primus psalmus: vel aliquis eum alloquatur in choro: vel emittat sanguinem per nares vel habeat tussim vel aliquid huiusmodi: interea aliis cantantibus vnum psalmumn vel duos: iam non tenetur illos dicere seorsum tum propter consuetudinem: tum quia cantando cum aliis non tenetur quamlibet lectionem recitare.

11

⁋ Respondetur: in casibus istis vel similibus homo sufficienter persoluit horas quamuis psalmum vnum vel duos nec in parte nec in toto dicat: non propter vinculum charitatis in canonicis: stat enim quod quilibet eorum sit in peccato mortali: sed propter vinculum societatis in qua depromuntur dei laudes pu blice: quod est rationabile. & propterea nullo iure sunt obligati facere praeter communem cursum homi nibus contingentem. hic itaque sufficit quod tota multi tudo nihil omittat de officio: & quod nullus notabiliter deficiat in sua parte: modicu autem defectum alii supplent. secundum cosilium apostoli. Alter alterius onera portate. Sic multi parui casus contingunt: vtpote isti recitati & similes, in quibus sapiens diceret istos non obligari: quemadmodum quando duo dicunt horas, & vnus supplet vnam medietatem. hic autem vbi est maior numerus: magi s omissum ab vno suppletur a multitudi ne. & sic homo cum negligenter interdum audit vnam lectionem vel duas sui socii: adhuc sufficienter persol uit: quia non oportet, vt diximus, quod semper aduertat ad propriam lectionem. Similiter surdus vel alio distra ctus decantans in choro cum caeteris, dummodo secundum possibilitatem humanam rotundam faciat, hoc sufficit. Dixi(rotundam) quia non requiritur quod clerici ita exacte faciant vt est eis possibile: sed consideranda est humana fragilitas in dicente. vbi tamen esset nontabilis omissio vel cognita negligentia: canonicus deberet sup plere omissum.

12

⁋ Quinto arguitur: posito quod Sortes beneficiatus habeat dispensationem a Romano pon tifice ne dicat horas canonicas. sic Sortes non tene tur dicere horas: & tamen habet beneficium. ergo conclusio falsa.

13

⁋ Respondetur. aliquid est hic positiuum humanum: aliud est diuinum & naturale. in primo pontifex dispensare potest. ius enim huma num est dicere de hoc vsu vel illo. Circa quemlibet autem vsum dispensare potest: sic etiam vt homo non teneatur dicere de aliquo vsu in mundo. Confirmo hoc dictum. potest diminuere partem horarum vsus sancti Bespondicti: ergo & cuiustibet vsus. consequentiam relinquo notam. Antecedens patet. Nam. xv. psalmos matutinarum sancti Bespondicti diminuit ad numerum psalmorum vsus Romani. hoc enim est iure decisum de celebra. missa. cap. secundo in cle. vbi datur facultas religiosis cardinalium contubernalibus dice re secundum consuetudinem cardinalium quamdiu cum eis sunt. Et si potest romanus pontifex dispensare in parte horarum de hoc vsu: potest etiam de toto vsu. lterum hoc confirmo. religiosus ad curam animarum saecularium perpetuo assumptus potest dicere horas iuxta vsum illorum quibus conuiuit. Praeterea ante omnem vsum celebrandi ab ecclesia institutum nemo obligabatur dicere secundum aliquem vsum suas horas: ergo vsus dicendi est ab ecclesia insti tutus: & ab ea approbatus: sed istam obligationem positiuam potest pontifex pro rationabili causa tollere. igitur. Forte rationabilis causa non dicend est studium in iuuene ad literas apto, vt in eruditum virum euadat. Naturale autem & diuinum est aliud, scilicet deo seruire. Nam sicut alligatus altari debet de eo viuere: sic de eo viuens tenetur illi deseruire: orando pro fundatore, & pro his quorum fructus recipit: quia est colligantia reciproca. ab ista au tem oratione non potest pontifex absoluere beneficiatum. cum enim sit de iure naturae & diuino: ad illud est obligatus ante omne humanum ius: & eo secluso per dispensationem Romani pontificis, manet ad hoc obligatus: puta ad aliquas praeces: quas ad discretio nem viri prudentis dicet: vel ad aliquid praecibus aequiua lens, vt eleemosynam, ieiunium, vel simile. Dicis. potest pontifex dispensare cum iuuene ne dicat horas cano nicas gratia studii: ergo & cum sacerdote erudito iam viro: vt fructus sui studii iam amplius in vulgus proferat, & non impediatur in horis canonicis legendis. Respondetur concedendo, non tamen decet senem cir ca huiusmodi dispensationem obtinendam insistere: est enim peritus in vsu dicendi: & in breui tempore potest imponere finem dicendis horis. si tamen esset multu impeditus pro re spirituali & vtili sic vt non posset commode dicere horas illi rei spirituali vacando: est a dicendis horis canonicis relaxatus, sicut a ieiunio quadragesimae. sed strictius hic obligatur. ieiunium enim totum est pure positiuum humanum vt caro sit domita: & impedit virum interdum multum astudio: quia per ipsum attenuantur vires corporis. secus est de horis dicendis.

14

⁋ Sexto capto sorte qui non dixit ho ras canonicas ex sua culpa isto mense: Arguitur sic. Sortes non tenetur dicere horas omissas sub poe na peccati. sed si fuisset obligatus eas dicere, ad eas teneretur. sicut si debeam tibi centum in pascha, non soluens ea in pascha elapso, adhuc centum soluere teneor: ergo conclusio falsa.

15

⁋ Respondetur. in argu mento implicatur difficultas, communiter ab omnibus dicitur quod si quis horas culpabiliter omisit: non tenetur eas dicere: sed sufficit de negligentia poenitere: & aliquam poenitentiam assumere pro horis omissis: vt puta ieiunium, orationes, vel huiusmodi. Et probatur haec responsio: quia dato opposito, sequitur quod in pascha & in tempore laetitiae ego tenear dicere horas canoni cas hebdomadae sanctae, & tristitiae: quod est inconueniens. Sed haec ratio non vincit. Nam crebro dico lam lucis orto sydere. diu ante ortum lucis vel hora vndecima: sed non pro illo tpore: sed ad ortum solis refero. sic dicam in die paschae horas moestitiae omis sas, pro tempore tristitiae & non laetitiae.

16

⁋ Sed contra hoc ar guitur sic. sequitur quod teneor dicere secundum exremum potentiae meae in die paschae horas omissas. consequens est inconveniens. igitur.

17

⁋ Respondetur. nec haec ratio vincit. si enim debeam sorti centum soluenda, teneor ei soluere secundum bonam possibi litatem: tamen non teneor facere extremam diligentiam mihi possibilem. sic dicetur in proposito. Secundo arguitur ad idem. sequeretur quod ille qui omisit dicere horas ex culpa sua ferme tota vita sua, & nunc in senio ad cor redit: teneretur totum tempus vitae transigere in dicendis horis omissis. hoc statim aduersarius concederet. Tertio arguitur. omittens ieiu nium ecclesiae pro certis diebus determinatis, non tenetur iterato illos dies ieiunare: ergo similiter omittens dicere horas non tenetur &c. sed hic nega to antecedente nihil colligeres. Quarto arguitur. omittens leges pure humanas culpabiliter, non tenetur eas praeteritas adimplere: quia solum obligant homines sub poena peccati vel poenae vt ser uentur, non ad aliam impletionem.

18

⁋ Concedo hanc suasionem sufficientem cum communi modo dicendi & aequitate quod omittens culpabiliter dicere horas non tenetur illas iterato dicere. & eodem modo de ieiunio. Secus est de centum scutis promissis, quae de iure naturae debeo: licet adiectus sit certus terminus positiuus: quo praetermisso ad illud quod est legis naturae deuincior. Et proportionabiliter dicas de aliquibus precibus quas beneficiatus de bet dicere de iure naturae.

19

⁋ Contra illud arguitur. ex solutione sequitur quod omittens confiteri in pa scha non obligaretur confiteri in toto illo anno: quia positiuum humanum est confiteri pro illo tempore.

20

⁋ Respondetur: quamuis concederetur illatum: dif ficulter hoc impugnares. sed nego sequelam: quia non est solum vnus determinatus dies in quo homo te netur confiteri: sed in quolibet illorum dierum confiten do sufficienter adimplet praeceptum: videlicet in hebdomada sancta, vel in octauis paschalibus, quaere non est simile.

21

⁋ Secundo arguitur. ex dictis sequitur: si sortes sciat se habere solum vnam dimidiam horam huius diei in qua teneatur dicere horas: cum non possit eas dicere, nisi in vna integra hora: quod sufficiat ei dicere horas illa dimidia hora. durante qua lapsa non amplius teneatur dicere horas: quod est absonum. Declaro exemplariter. Sortes habet dicere tertiam, sextam, nonam, & vesperas cum completorio, acceden te duodecima hora nocti iuxta horologium ad amus sim aequum vt palatii: sequitur quod quamprimum audierit duo decimam non tenetur amplius dicere: sed librum potest abii cere. Respondetur concedendo quod non tenetur amplius dice re. Sed cotra hoc arguitur. ex hoc sequitur: si habere dicere vesperas & aliquid de horis matutinarum, quod consultius esset dicere vesperas vel completorium, & post ea tertiam, sextam, cum nona si tempus vacet: quia sic non peccabo nouo peccato. Respondetur. potest contingere quod dubium sit an tempus dicendarum horarum matutinarum sit consumptum: & an possit complere horas, quas potest dicere ante finem temporis nondum elapsi. tutius tunc existimo incipere ab vltimis: & si tempus restet, reliquum implere. ex quo non sequi tur quodquis importet lucrum ex sua culpa.

22

⁋ Septimo arguitur. iuuenis qui nihil accipit ex beneficio: sed parentes eius suscipiunt fructus beneficii: & nutriuissent eum in studio: quamuis nihil ex beneficio habuisset: non tenetur dice re horas: cum nihil de altari capiat.

23

⁋ Respondetur ne gando quod non teneatur dicere officium canonicum quam uis nihil recipiat. nam per eum stat quod nihil recipia etiam parentes nutriunt eum de bonis beneficii.

24

⁋ Octauo arguitur. Sortes tenetur dicere horas ratione beneficii: ergo si habeat duc be neficia, bis tenetur in eodem die dicere horas canonicas, consequens est contra communem praxim & quod sequatur, patet sic. Sortes tenetur dicere horas ratione a. beneficii: & etiam ratione b. beneficii quod ha bet: ergo bis tenetur dicere horas.

25

⁋ Respondetur Si habeat duo beneficia licite: concedo quod tenetur ad horas canonicas ratione vtriusque: sed non tene tur eas bis dicere, quemadmodum frater minor te netur die veneris in prima hebdomada quadragi simae ieiunare triplici vinculo: quod duplex exuperat: videlicet ratione quadragesimae: ratione qua tuor temporum: & ratione suae regulae: sed non sequi tur quod ter vel bis teneatur ieiunare. sic est in proposito de dicendis horis. Si autem quis teneat duo beneficia praeter rationem: res non est ita lucida. & dicit Petrus Paludanus quod in eodem die bis te netur dicere horas. ratio est: quia impedit multitu dinem seruorum dei: duorum fructus indebite col ligendo: debet ergo duplex seruitium. Si dicas. ex isto sequitur incertum esse, quis bis teneatur dici re horas. forte etiam est habenti incertum an sit statu salutis tenendo plura. Cum sapientibus consu tet: & se in certo ponat. Et licet alter duplicem fru ctum colligat: cum tamen licite teneat duo beneficia: labor eius aequiualet laboribus duorum: nec aliun de tenetur nisi semel dicere horas: sed ratione vtr usque. & vnico actu dicendi vtrique praecepto satis facit: quia non obligatur ad aliud. vnus enim est: sed cui opera in republica duorum labores valet. simiter non plus in cibo & in vestibus quam vnus consumit, licet duos valeat.

26

⁋ Nono arguitur. Sortes & Plato pro beneficio litigant: & vterque habet apparentem ti tulum ad illud beneficium: & sic litigant triennio dolo & auaritia aduocatorum: vt pecuniam ad se trahant ex longa lite. Arguitur sic. Sortes non te netur ad dicendas horas: & tamen habet ius probabile in beneficio. quod patet: quia si teneatur dicere horas: eodem modo Plato tenebitur: & sic vterque isto rum tenebitur dicere horas: & ex eorum lite foren si continuata augebuntur ministrorum praeces.

27

⁋ Raspon detur. quousque alter recipiat fructus, non tenetur di cere horas si aliunde dicere non teneatur. & si dubium sit an is qui recipit, perditurus sit beneficium in vltima appellatione: bonum est quod vterque istorum ho ras canonicas dicat. tenetur tamen dicere aliquas preces medium horarum attingentes ratione pro babilitatis apparentis futurae, si non intendat facere aequiuaiens tempore quo beneficium habet.

28

⁋ Decimo arguitur. supponamus quod Sortes dixit medietatem horarum: arguitur sic. Sor tes non dixit horas nec tenetur eas dicere: quia par tes horarum non sunt horae vulgariter loquedo: ergo conclusio falsa.

29

⁋ Vndecimo arguitur. Sor tes non potest dicere horas: & obligatur dicere horas per te: ergo quis obligatur ad impossibile. Maior patet: quia non potest habere vnam de prsenti veram: quocumque eim instanti quo dicit horas demonstrato, falsum est di cere. Sortes dicit horas: si enim non continuet non dicit horas.

30

⁋ Duodecimo arguitur. Sortes non peccat mortaliter omittendo vltimum verbum ho rarum, scilicet amen, vel deo gratias: & aequa est ratio de quolibet alio verbo: ergo non peccat mortaliter omittendo omnia verba. Forte dicis & bene, non est idem de vno verbo & omnibus aliis. Contra: Sortes non peccat mortaliter omittendo vnum verbum: nec peccat mortaliter omittendo duo verba praecise: ergo nec peccat mortaliter omnes horas omittendo.

31

⁋ Ad decimum dicitur quod tenetur dicere quod remanet dicendum: & concedo hanc conclusionem: Sortes non dixit horas nec tenetur dicere horas: nec est excusatus aliunde: capiendo horas vulgariter. nam hora est totum vniuersale respectu aliquarum partium: & integrale respectu aliquarum. Dicimus enim, septem sunt horae canonicae.

32

⁋ Ad vndecimum negatur maior. & ad probationem nego quod nunquam habet de inesse veram: immo in tempore quo dixit horas: verum erat dice re: in hoc tempore Sortes dicit horas.

33

⁋ Ad duc decimum: transeat quod non peccat mortaliter omit tendo vltimum verbum: & sic de quolibet vno verbo: non est tamen idem de multis verbis. quod in simili patet de percutiente sensim aliquem mul tis ictibus quorum quilibet non notabilem iactu ram infert percusso: sed multi ictus notabilem lae- sionem inferunt. & de auferente vnum granum & multa grana.

34

⁋ Colligendo sparsim dicta dicimus hominem quemlibet existentem in sacris vel beneficiatum ad dicendas horas deuinctum: nisi rationabilem causam non dicendi habeat, vt inter arguendum tetigimris: vel per aegritudinem: vt si quis laboret morbo ob quem difficile sit loqui vel horas diceres is non obligatur protunc, nec aliquis pro eo: nec alio tempore pro seipso, quemadmodum non potens ieiunare in causa rationabili. Noluit enim ecclesia istum obli gare in hoc casu: quemadmodum nec ad ieiunium: esto loquatur & audiat iocosa quae pro sua sanitate conducant: roget tamen deum mentaliter horarum loco: & hoc sufficient. Si quis vero modicam dyscrasiam in morbo habmat, cui dicere non est difficile: is non est de obligatus: sed potius debet excitari ad deuote dicendum quam sanus.

35

⁋ Amplius horas canonicas omittens culpabiliter dicere in certo tempore magno vel paruo, non tenetur horas omissas dicere: sed sufficit dolere de illis omissionibus positiuis: assumendo poenitentiam quam discretus sacerdos imposuerit. & cum sit de sorte domini & teneatur ad plura quae ad haec positiua: satisfaciat pro viribus. Nec est necessarium has horas in determinatis tem poribus dicere. potest enim quis rationabiliter tem pus praeuenire: vt post coenam studiosus homo dicit vsque ad laudes matutinas vt postridie studio libe rius vacet. Nec refert si vesperi post dictas biberit nec ne. cumi eim iam rationabiliter satisfecerit pro diesubsequente antequam bibit: postea superueniente inopi nata siti vel viro cui honestatis gratia est dandus potus: licite potum sumit.

36

⁋ Praeterea dicens cum alio & alium audiens quemadmodum seipsum, satisfacit: non tamen sufficit dicere cum multis, sic scili cet vt Sortes dicat primam lectionem: Plato secun dam: Cicero tertiam: Ioannes quartam: & sic deinceps, non enim est hominum consuetudo sic legere. Nec talibus nexibus aurem accommodabis: dico cum Sorte audiendo eum vnam lectionem pronunciantem: ergo pari ratione tertius poterit tertiam lectionem nobis omnibus audientibus pronunciare. Sed recitent duo eandem lectionem: & vnus lectionem respon dentem quemadmodum inter duos fit. vel si sint qua tuor habentes duos vel tres solum libros: dicant duo vnam lectionem: & duo aliam vicissim. lta.n. fit in choro tam inter canonicos seculares / quam regu lares: vt quando vnus tussit: vel sanguinem per nares emittit/ vel alloquitur vicinum paucis: vel egreditur chorum gratia releuandi spiritus post fatigationem. dummc do enim non stet diu extra chorum in horarum fraudem: rediens ad chorum non tenetur sup plere quod omisit. Ratio est: quia in hac regula stam dum est. Quando tota multitudo persoluit suffi- cienter & nihil omittit, & quilibet facit suas partes secundum fragilitatem humanam: iam quilibet in valore dicit integras horas. Ex his sequitur quod quili bet canonicorum in choro quatuor vel quinque le ctiones omittens ad suum latus spectantes, etiam sciens, sufficienter dicit horas. Licet corollarium ex dictis sequatur: amplius ipsum detego. omittat Sortes vnam lectionem primi psalmi pro rationabili causa: aliis omnibus omnia complentibus: postea omittat Plato vnam lectionem: quam dicat Sortes & suppleat cum aliis: & sic per ordinem: iam patet corol larium. & ipsum declaro per simile. si multi trahant molarem, vel multi nautae ancoram vel nauem ad ittus impellant pro pecunia: & conveniant quod continuo trahent: supposito quod tota multitudo secundum partes sit in actu, & bene trahens: quamquam Sortes inter dum manum a tractu suspendit pro occurrente causa: quis dicet Sortem non mereri stipendia? cum hic alter alterius onera portet. sic hic. Secundo pa tet bonum esse in multitudine horas canere. hoc sequitur ex dictis. & addo quod melius est in multitudine canere, quam horas dicere seorsum. Nam primo sese mutuo accendunt ad promendas dei laudes: vt ignis vel faces sese incendunt. Tum secundo alliciunt astantes ad deum orandum. & Tertio exem plo alios prouocant ad bonum. propterea canoni ci quanto sunt maiores in hominum aestimatione: tanto plus debent interesse horis publicis: ob causas dictas. adde quod tunc pudebit inferiores diuinis horis diurnis & nocturnis abesse.

37

⁋ Concludendo di co quod optima est inuentio dandarum distributionum eis qui horis intersunt. hoc enim non tollit meritum, & homines ad virtutem trahit, firmat & rapit, & potissimum tempore noctumo: vt homo non nimis dormiat: sed a malis quae in lectis con tingere solent, elongetur. tunc etiam sub noctis. si lentio homo est magis memor sui: & se erga deum melius recolligit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6