Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 5
An pluries in die celebrandum sitQVia in vltimo ca pite huius duodecimae di stinctionis magister quae rit an pluries in die liceat celebrare: iuxta hoc peto hunc quaestionis titulum an pluries in die celebram eius dum sit. Pro solutione quaestionis notabis quod du plex est dies: scilicet naturalis: tempus vigintiquatuor horarum. vt Genesis primo. Factumque est vespe & mane dies vnus. Et est reuolutio aequinoctialis circa terram cum tanta parte quantam sol motu proprio describit in oppositum firmamenti. vel est temporis spatium a contactu solis in horizonte: vsque ad reditum solis in contactu horizontis. Ex quo sequitur quod si centrum solis respondeat a. puncto pri mi mobilis hodiemo die mane in oriente: serius cras in ortu solis redibit ad horizontem quam a. punctum primi mobilis secum veniens ad horizontem hodie. patet. ab a. puncto sol continuo retrocedit motu proprio contra motum primi mobilis, per tantum spatium vel tempus quantum sol motu proprio pertransit in. xxiiii. horis aequinoctialis. Alius est dies artificialis qui variatur secundum horizontes nam in vltimis climatibus, & in postclimatibus sole existente in signis septentrionalibus est maior: quam sub aequatore vel in primis climatibus: proui signa recte vel oblique oriuntur: quia tam experi mento quam ratione constat quod idem dies numero, puta sancti Barnabae vel alius: sole existente in cancro, in Scotia protrahitur spatio. xviii. vel. xix. horarum: Romae vero. xv. duntaxat: Parisiis. xvi. & dicere oportet sub aequatore. xii. praecise: cum illic dies artificialis semper nocti aequetur. Dies artificia lis definitur sic. Dies est latio solis supra terram. Si teneatur quod tempus est res permanens potest poni cae lum solis: vel corpus solis. & tunc illa constructio transitiua loco vnius intransitiuae capietur: ita vt latio solis sit sol latus. Et licet sit semper dies in aliquo horizonte: quia nobis habentibus noctem, antipodes & alii diem artificialem habent: oportet tamen aspicere ad nostrum horizontem in quo sumus, ad nostra omnia dicenda.
⁋ lstis paucis praenotatis pono coclusiones. Prima est. licet attentans consecrare in quacumque parte diei naturalis (ponamus in nocte) vere cosecret: non tamen licet quacumque nocte consecrare nisi in nocte natiuitatis Christi. prior pars pa tet: quia intentio, forma, materia, & minister sufficiunt: quaecumque hora fuerit. Secunda pars patet. quia talis contrauenit praecepto ecclesiae: ergo in hoc peccat & licet nesciat: non excusatur: debet enim scire ea quae sunt sui officii. Quia sit contra praeceptum ecclesiae: pa tet de consecra. distin. i. Nocte sancta. &. c. Solent. Hoc namque sacramentum ad tempus gratie pertinet: quod per diem significatur, iuxta illud Apostoli ad Roma nos. xiii. Nox praecessit: dies autem appropiquabit. nisi fuerit dispensatum per episcopum vel superiorem super hoc, & cogente necessitate. vtpote si sit aegrotans in periculo vitae, & non habeatur Eucharistia: tunc licet celebrare ante diem: sicut frangere ieiunium sine dispensatione vlteriore in necessitate: quando non habetur copia superioris.
⁋ Secunda conclusio, non licet communiter celebrare pluries in die nisi in festo natiuitatis Christi. illud patet de consecra. distin. i. Sufficit sacerdoti vnam missam die vna celebrare: quia Christus semel passus est, & totum mundum redemit. Non modica res est vnam missam facere: & valde felix est qui vnam digne celebrare potest. Quare dixerim (communi- ter, patet: quia statim sequitur. Quidam tamen pro defunctis vnam faciunt: & alteram de die si necesse est. qui vero pro pecuniis & adulationibus saecula rium vna die praesumunt plures facere missas: non existimo euadere damnationem. lstud patet etiam de celebratione missarum. Consuluisti. & infra. Re spondemus quod excepto die natiuitatis domini: nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die missam solummodo celebrare. Glossa ponde rat illud verbum ( sufficit) & dicit quod presbyter ni prohibetur pluries in die celebrare. sed illud contra uenit expresse illi capiti Sufficit. praenotato. In die autem natiuitatis Christi & in nocte ter celebratur. pri mo in nocte: & illa missa designat tempus ante le gem. & ideo in illa missa dicitur. Populus gentium qui ambulabat in tenebris. Secunda missa tempus sub lege designat: & cantatur inter diem & nocten & dicitur officium Lux fulgebit hodie. Tertia dicitur in die, per quam designatur tempus gratiae. vndi dicitur officium. Puer natus est nobis. Aliae etiam possunt esse causae ob quas presbytero bis liceat celebrare. Vna est ob dandam Eucharistiam aegroto. Alia est si post celebrationem venirent aliqui ad nuptias, cum non sit moris sine missa nuptias celebrare: dicitur tunc secundo licere celebrare. Ter tio vbi est consuetudo habere duas missas in die: & alter presbyterorum aegrotat, ne populus careat missa: licet secundo celebrare. Alia causa est si quisi piam vir probus assuetus quolibet die audire missam accedat templum: & non possit reperite sacerdotem nisi eum qui prius celebrauit: qui tunc secundo ce lebrare potest. Item si essent duae ecclesiae vicinae: quarum neutra sufficit ministrum alere vel saltem altera. Aui si inopinato aliquis moriatur. Sed in omnibus his maneat ieiunus ieiunio naturae necesse est: nec capien do aquam in lotione: nec vinum.
⁋ Contra priorem conclusionem arguitur sic. Passim hora sexta mane celebratur in hye me. sic enim in collegio montis Acuti facimus: & tunc est nobis nox in horizonte nostro: quia non est nobis dies artificialis quoad super horizontem nostrum sol conscenderit.
⁋ Respodetur per pro positiones sequentes. Prima est, non est vere dies in aliquo loco philosophice loquendo: quousque sol super horizontem ascenderit. patet, non est la tio solis super nostrum horizontem: sed requiritur saltem quod centrum solis sit supra horizontem. quando enim centrum solis est in contactu horizontis: nec est dies nec nox. Nox enim impedit a denominatione diei & contra. sicut est de scuto cuius vna medietas est alba & alia nigra. vel ponendo quatuor gradus albedinis & totidem nigredinis simul: tenendo quod qualitates contrariae in gradibus remissis se compati possunt. Sed logicalibus relictis, Dico quando centrum solis est in contactu horizontis est vltimum instans non esse diei: quia immediate post hoc erit dies absolute loquendo: & illud est primum instans non esse noctis: quia in instanti contactus centri solis cum horizonte verum est dicere: nunc non est nox: & immediate ante hoc erat nox.
⁋ Secunda propositio. ecclesia non capit dien sic philosophice: sed vulgariter pro diluculo: hoc est pro tempore separationis tenebrarum & lucis: hoc est pro aurora: quae diem vna hora, & amplius prae cedit: vnam autem horam quindecim gradus aequinoctialis valent. & cum sol est sub horizonte ad xviii. gradus secundum Ptolemaeum, est dies vulga ris. ergo diluculum diem praecedit vna hora & quinta alterius. secundum alios per. xxx. gradus: sicut recitat Ioannes de Sacrobusco tertio cap. de sphaera. qui duas horas valent.
⁋ Ex quo sequitur quod citius homines celebrare possunt sine dispen satione in aestate quam in hyeme: & citius apud regio nem Sinatum quam apud Parthos: citius apud Parthos quam Edinburgenses: citius apud Edinburgenses quam Hibernos: & prius apud Hibemos, quam Lusitanos: cum eis sol citius oriatur & dies illucescat.
⁋ Secundo sequitur quod aliquis hora quarta post meridiem celebrat licite Edinburgi. hoc patet. hora vn decima existenti Edinburgi est hora quarta post meridiem in oriente. sed hoc est illicitum, dum est quarta in horizonte: in quo celebratur. Nam bene sequitur, nunc est hora quarta post meridiem apud Gymnosophistas: ergo nunc est hora quarta.
⁋ Contra hoc arguitur. Aliqui habent. xxiiii. horas pro die artificiali: vt sunt habentes xzenith in circum io arctico: quando sol est in primo puncto cancri: quia totus tropicus cancri est super eorum horizon tem: nam pro horizonte habent lineam eclipticam. opposito autem modo est eis tempore noctumo sole existente in primo puncto Capricorni. Item habitantes sub polo arctico habent dimidium annum pro die artificiali: & dimidium annum pro nocte: cum eorum horizon sit aequator: qui zxodiacum in duas partes secat. oportet enim quod super eorum horizontem sit vna medietas zodiaci. Et quidiu sol mouetur per illam medietatem continuo est dies: & quando per aliam medietatem mouetur: continuo est nox. Quia autem aliqui christiani illic habitent: notum est iis qui eos accedunt. nam Islandia est vltra circulum arctis cum: quem Angli nobis Scotis omnino meridionales in magna nauium quantitate, pro prendendis piscibus quotannis reuisunt. His certis suppositis, Arguitur sic. Ex dictis sequitur quod isti possunt. celebrare quocumque tempore vnius medietatis anni: immo quocumque tepore sine peccato: & sine dispen satione: cum liceat celebrare in diluculo antequam sit dies artificialis per vnam horam: vel duas secundum alios. sol enim nunquam est istis sub horizonte vltra xxiiii. gradus. Nubes etiam illic non impediunt: quin aliquid lucis habeant. quod probo. quando astro: nomi dicunt quod possumus videre aliquid ante ortum solis ad. xviii. gradus vel. xxx. non intelligunt solum sub aequatore: sed in vltimo climate hoc ha bet verum & in postclimatibus: vt experimur in ab quibus locis septentrionalibus nostrae Scotiae Britam niae: vix enim habebis duas horas quibus nihil videtur & sicut nostri referunt vix horam. & hoc nominia insula rum apud nos important: scilicet slii & luyce: quae in nostro vulgari diluculum & lux, latine interpreian do vocantur.
⁋ Respondeo. leges istae maxime dam tur istis qui sunt in climatibus, vel qui recedendo habent decem & octo horas vel viginti pro longissimo die anni: vt apud Thylen. Caeteri autem christiant possunt vti aliis regulis, quibus no est insistendum. ist enim non possunt seruare hac constitutionem pontificiam in. c. Nocte sancta. superius recitatam, nec ad illam vllo modo obligantur: alioquin toto dimidio anni quo est eis nox & hyems, celebrare non possent. Alii autem inter tropicum Capricorni & circulum antarcticum possunt seruare eadem quae nos existentes inter tropicum Cancri & circulum arcticum: quia similes hyemes, aestates, & tempora nobiscum habent opposito modo. hoc est nostra aestas est eis hyems: & econvel so: & ver nostrum est eis autumnale tempus & contra. An vero illic aliqui morentur, vide. xvii. distin. ii. sententia rum. leges autem dantur de his quae plurimum contingunt itur. de legi. & senatuscom. l. Nam ad ea. vbi iuriscosu tus dicit. nam ad ea potius debet adaptari ius, quae & frequenter & facile quam ad ea quae perraro eueniunt: quia quae semel aut bis eueniunt (vt ait Theophrastus: contennunt legissatores.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. sequitur ex ea quod quis septies in die posset cele brare licite. consequens est inauditum: ergo antecedenno est audiendum. consequentiam probo. sit sacerdos qui ce lebrauit mane: iam deferatur funus ad templum: secun do celebrabit. dicta illa missa episcopus forte acce det, iam debet celebrare: quia occurrit alia rationabi lis causa. postea occurrant nuptiae. eodem modo pono quatuor pauperes pagos, vt contingit crebro in ali quibus locis vbi distant parochiani quinque aut sex mi liaribus ab ecclesia: sequitur ergo quod presbyter visitabit pagos istorum parochianorum: & quater cele brabit. Insuper sequitur: quod esset in facultate alicuius damin venire ad diuina vel non. & per consequens posset esst causa meae celebrationis: & quod sumam corpus domini: & mi hi conferatur gratia virtute operis operati.
⁋ Ad primum, non satis lucidum est quid sit faciendu in illo casu. videtur oui sistendum sit in secunda celebratione, & non procedendi vlterius propter consuetudinem: & sic erit status in secin da. sicut theologorum sacra facultas Parisiensis dat baccalaureandis ratione cursus annum regentiae: & tamen non daret duos annos pro omnibus cursibus Ioannis Buridani. Ad aliud conceditur quod superueniens est causa occasionalis gratiae quare mereor. & hoc pa tet de dante sex paruos albos ministro. Vbitatur praerimo: quando quis lteneatur celebrare: & quando non. Respondetur n die parasceues presbyter non debet ce lebrare: quia tunc apostoli latuerunt propter metum iudaeorum. & quia missa instituta est ob memoriam pas sionis dominicae: cuius illo die est specialis memoria quaelibet autem alia dies est conveniens celebrationi. Celebrare igitur missam est praeceptum affirmatiuum pres bytero. & distinguendum est de presbytero: quia vel be neficium habet: & tunc est magis deuinctus celebrare: sicut enim seruiens altari de altari viuere debet: sio viuens de altari seruire debet eidem: & tenetur celebran re pro loco & tempore. Si vero non habeat beneficium, hoc potest esse multifariam: fortasse enim est paralyti cus / caecus / vel laborat alio morbo, ob que non pot commode celebrare: vt morbo comitiali laborans. vel effectus est irregularis occidendo hominem: vel in alio casu in quo no consueuit dispensari: vel non pot adire dispensantem: aut rationabiliter praesumit quod secum no dispensabitur. vel est ei manus abscissa: tuc est excusatus. alioquin scandalum est aliorum & irrisio assumere sacerdotium, & nuqui celebrare: si diu viuat si enim statim post sacerdotium moriatur, non obstat. potest tamen contingere ob praedicationem quadragesimae:. vel lectionem vel pro alio officio obeundo: quod homo. diu abstineat a celebratione rationabiliter, non tamen auderem sacerdotem excusare a peccato: si non celebret in praecipuis festis: nisi habeat legitimum impedimen tum: vt in festo natalis domini, pentecoste, pascha, festo corporis Christi, omnium sanctorum, & assumptionis diuae virginis. & illud potest roborari per maximum pontificem de celebra. missa. c. Do lentes. S. Sunt. Sunt (inquit pontifex) qui missarum solennia vix celebrant quater in anno. & hoc est ab eo reprehensum.
⁋ Dubitatur secundo: quis possit ce lebrare: & eucharistiam laicis ministrare. Respondetur solus sacerdos consecrat. de summa trinita. & fide ca tholica. cap. i. siue degradatus, excommunicatus, vel quocumque genere vitii irretitus. Canones vero qui videntur sonare quod non consecrant: intelligantur, non ad suam salutem. hoc est peccant. vt. xxiiii. quaestio. i c. Audiuimus. & hoc si intendant facere quod ecclesia intendit cum materia debita. hoc enim semper eccle sia tenuit. In hoc autem erat haeresis magistri sententiarum, & Vicleffi. Insuper quando degradatus ecclesiae reconciliatur & excommunicatus absoluitur, conficit & consecrat: & tamen non reordinatur. Et sicut solis sacerdotibus datur potestas consecrandi corporis dominici: ita datur eis potestas corpus Christi ministrandi aliis. Infimi enim secundum Diony- sium debent reduci ad extremum per medium. modo presbyteri mediant inter deum & laicos.
On this page