Quaestio 7
Quaestio 7
An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
SEptimo quaeritur circa hac duodecimam distinctionem. An ex inaduertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis. Pro solutione quae c stionis praemitto quod aliquis nterdum legit aduertens ad lectionem: vel ad deum, vel ad petita, vel ad verba & sensum verborum quae dicit. & hoc est habere attentionem actualem, nonnunquam ad nihil illorum aciem meniis dirigit: sed ex habitu horas dicit, castra (vt aiunti imaginans in Hispania: ita vt nesciat in quo psal- mo sit. Ista in nobis experimur.
⁋ Hoc praemisso ad quaestionis titulum pono conclusiones responsiuas. quarum Prima est. requiritur actus voluntatis praeuius ad sensum dicendum in quarta conclusione ad hoc vt quis satisfaciat praecepto de dicendis horis. probatur. homo non satisfacit vlli praecepto nisi per opus humanum: sed ad quodlibet tale praere quiritur actus voluntatis & intellectus: quia sine actu intellectus non potest esse actus voluntatis naturaliter. De secundo autem loquens alium intelligo: per voluntatem. n. homo differt a bruto. ex imaginatione autem quae est nobis & brutis communis, non sufficit dicere horas: quare intentio habitualis ad legendum non sufficit.
⁋ Secunda conclusio. homo distractus satisfacit. probatur haec conclusio experimento. & experimentum ratione probo. contingit virum dicere psalmum totum (Te deum laudamus) nec ad verba / nec ad deum cogitando. Probatur. intellectus est finitae capacitatis actiuae: pariter & voluntas: sed stat intellectum ita esse intentum circa obiecta impertinentia alia a psalmo quem dicit & deo, vt tota intellectus capacitas actiua sit satiata & repleta: nec voluntas fertur in incognitum: ergo tunc nec voluntas nec intellectus potest habere actum circa hoc quod dicit: immo quis ita esset quod voluntas ferretur in incognitum: magna tamen intentio vnius potentiae circa vnum obiectum, alias potentias a suis actibus impedit.
⁋ Tertia conclusio, non requiritur quod homo semper aduertat, vel quod habeat at tentionem actualem tempore quo dicit horas. probatur. hoc non est in facultate viri: impossibile enim est quin visis tangamur. In effectu arguitur sic, nemo obligatur ad impossibile: sed est impossibile viro secudum legem communem viae semper aduerte re ad illa quae dicit, quod patet: quia occurrunt ei aliquae causae naturales ipsi non imputabiles: animum per aliquod tempus ab animaduersione impediem tes: vt pote notitiae obiectorum aliquorum: vel a magno habitu in memoria: vel quia obiecta ipsa inopinate intellectui offeruntur: & stat talem adhuc di cere horas ex conclusione praecedenti. Sed fortasse dicis. cum homo inuenit se distractum tenetur inchoare ab illo versiculo in quo primum se distractum inuenit. Contra hoc arguitur. sic non esset possibile imponere finem horis canonicis: cum non pos sit semper animaduertere ad dicendas horas etiam in magno tempore. Sed quia aliquis diceret esse possibile secundum legem communem actualiter animaduertere: & ita quicquid tempore distractionis dicit teneretur iterare, quatenus animaduertat: Secundo arguitur ad idem. noluit ecclesia nec dominus deus obligare ministrum ad opus heroicum & difficillimum creberrime habendum, sed horae canonicae sunt quotidianae: & foret difficillimum eas dicere sine distractione. Dixi creberrime, quia stat virum debere pati mortem in casu ex praecepto dei. tale tamen opus est difficillimum & heroicum. Potest haec conclusio probari per dicta in de baptismo, de illo qui lucratus fuisset equum nihil cogitam do nisi de deo, dicendo orationem dominicam. & hoc beato Bernardo attribuitur. ergo si deuotus ille vir & sanctus, hanc mentis euagationem in se expertus est: quid erit de nobis indeuotis?
⁋ Quarta conclusio. virtualis attentio ad orationem esse satisfactoriam sufficit: quamuis homo postea distrahatur inuitus: hoc est non voluntarie. probatur haec conclusio, non sufficit habitualis intentio legendi, quia sic quis posset partem horarum dicere sine actu intellectus vel voluntatis praeuio, scilicet ex imaginatio ne more Ciceronis fricantis barbam. & patet ex prima conclusione, nec requiritur attentio actualis ex praecedenti: & aliqua attentio sufficit: & non sunt plures quam istae. ergo conclusio veta. Virtualem autem attentionem voco quando homo actualiter a principio intendit dicere: & non habet postea oppositum. declaro exemplariter. Sortes solus cogitat de dicendis horis: & vult eas dicere: aggreditur eas: illam volitionem non amplius habens, quod magis est quando duo sunt dicturi horas: vnus dicit alteri: dicamus horas, vel dicamus sine addito (vt quando sunt assueti pariter dicere) intelligens horas. interdum enim sic vnus ingreditur conclaue meum assue tus mecum legere: & primo verbo post salutationem, libro in manu aperto mox dicit: Aue maria gratia plena: respondeo illi: & consequenter ad Domine labia: nullum actum voluntatis etiam habendo: habeo tamen actum intellectus: dico quod hoc sufficit opinione mea: quia per suum actum voluntatis supplet meum: sicut in enunciatione vnius lectionis. si autem haberem actum voluntatis, nulla es set difficultas. sed non auderem virum reprobare sic dicentem cum actu voluntatis alterius. nam velle in voluntate consocii vtrique nostrum assuetorum simul dicere sufficit. Vltima pars conclusionis patet: quia cum est inuitus distractus tunc non peccat: & satisfacit precepto de dicendis horis: quia facit illud ad quod tenetur.
⁋ Ex hac conclusione sequitur quinta conclusio: si quis sciens se in principio cantici Te deum laudamus: mundando tunicam cubiculum vel vitrum, dicens reliquos psalmos laudum, & reperiens se in vltima lectione psalmi Laudate dominum de caelis: cui tunc primu venit in mentem sua lectio: nescius an legerit psalmos intermedios nec ne: est tamen ei multum probabile quod sic: dico quod iam satisfecit praecepto de dicendis illis psalmis: & per consequens eos non tenetur repetere siue eos dixerit siue non: quia est ei ignorantia inuincibilis: optime enim nouit illos memoriter dicere: & iudicare potest quod suus habitus poterat se impellere ad tot psalmos dicendos se non animaduertente. hoc autem potest scire legendo cum socio cum quo dicit tot psalmos etiam distractus, a socio non reprehensus nec perceptus: ergo non tenetur psalmos ex inaduertentia dictos vel non dictos iterare: immo imprudenter ageret illic conscientiam faciendo quod hos psalmos non dixerit: & scrupulos inutiles in se generabit quos euellere facile non poterit. Quod patet. quia si in casu hoc teneatur iterare psalmos inaduerienter dictos: ad huc inter dicendum reperiet se distractum: & iterum per te cogetur iterare: & sic sine statum: & ita homi semper habebit conscientiam murmurantem quod non dixerit horas. Ex illo sequitur quod magnitudo temporis distractionis non arguit peccatum: & paruitas temporis non imminuit. Probatur: quia stat virum magno tempore distractum inuitum distrahi: puta quia non aduertit: & in breui tempore potest ipse vel alius aduertere.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur ecclesia non obligat nisi ad actum exteriorem: actus enim occulti non sunt de eius foro. ergo sufficit dicere horas has ex iure ecclesiae positiuo institutas sine actu voluntatis praeuio.
⁋ Respondetur negando vtramque propositionem in argumento assumptam: quia sicut teneor confiteri peccata mea occulta in pascha ex praecepto ecclesiae: sic in dicendis horis. item teneor colere diem dominicum: & tamen per mortale occultum violo sabbatum. Non valet ratio domini Gerson dicentis quod non potest ecclesia praecipere vel prohibere actum cuius transgressorem non potest punire: sed pro occulto actu non potest punire. quia dico quod non est defectus ex parte iurisdictionis ecclesiasticae, sed probationis: & hoc non impedit. probatio enim est cla tissima de actu exteriori occulto quem nemo alius potest probare in foro ecclesiastico: & tamen cuilibet sapienti notum est aliquem talem esse peccatum.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. si homo distractus satisfaceret: hoc esset a solo habitu. sed solus habitus non sufficit ad producendum actum, quod probo. quia si homo diceret omnes suas horas ex habitu, semper diceret horas tam in somno quam in vigilia: potissimum si non ponat actum oppositum in voluntate, quod est falsissimum. patet: habitus est agens pure naturale: ergo si ipse solus praesens sufficiat actum producere, semper pro ducetur actus, contra experientiam.
⁋ Responde, tur. argumentum quaerit aliquid cui est difficile respondere sine replicatione in oppositum: videlicet per quid homo distractus moueatur. Verbi gratia. in ter ambulandum homo proponit ire ad sacellum quando suum cubiculum egreditur: & tamen descendendo ex inaduertentia vadit ad scholas in quibus est assuetus legere. Similiter homo surgit in nocte: & ordinate procedens capit ensem: apit ostium, & huiusmodi actus ordinate facit in somno. sic enim recitat Aristoteles in de somno et vigilia& illud crebro expertum est. Simile est in casu nostro. homo nanque distractus leuat calicem, & eum reponit: profert verba: tacet: & iterato profert. a quo tamen principio & causa effectiua huiuscemodi actus prodeant, non est facile dictu.
⁋ Pauca dicam de his quae in somno contingunt: et postea de his quae in vigilia euenire solent. In primis contingit quod vir non perfecte dormiat: sed audiat vel videat debiliter & ad interrogata vtcunque respondeat: & sic adhuc actus eius non sunt humani, & ei imputabiles. quod autem ita contingat, quisque in se experitur: qui primo in somno perfecto habet somnium pulchrum vel foedum: postea vtcunque expergefactus & non perfecte, habet consensum in malum ex parte obiecti, in quod malum num quam consentiret perfecte vigilans. hoc enim homo in se experitur vt opinor: postea excitatur perfecte in illo igitur medio dubium est viro, an experge factus fuerit, & an peccauerit. Et id iterum declaro exemplariter. cum excitator mane in collegio studentem somnolentum debiliter excitat: semi dormiens respondet surgam: alio tamen abeunte non excitatur, sed dormit: nec reminiscitur quod ex citatus fuerit. Vides itaque quod semidormiens audit & respondet: & per consequens non habet sensus exteriores clausos. per tales enim sensationes potest imperfecte dormiens se dirigere ad operandum: potissimum si habeat habitum magnum ad hoc operandum: sed longe imperfectius operatur quam perfecte vigilans. Praeterea Ioannes Buridanus recitat in lib. de sonno & vigilia: se vidisse ancillam quae surrexit & iuit ad ignem: & incendit stramina: ita vt fere fuerit combusta. Item dicit se audiuisse a quodam qui sibi iuramento asseruit: quod socius suus dormiens erat assuetus ire ad capiendum baculum vel ensem ita determinate ac si vigilasset: & cum nocte caperet gladium, alter aufugit: quem dormiens insequutus in gradibus cecidit. Ex his duobus ab loane recitatis patet quod multum imperfecte operantur: nam illa ancilla fere se combussit: & alter in gradibus cecidit ex celeri cursu post socium, a quo perfecte vigilans cauisset.
⁋ Secundo dico quod potest esse tam vehemens habitus & memoria habitualis ita fortis etiam in perfecte dormiente ex apprehensione nocturna in sensu vel intellectu, vt homo in somno clamet arguendo & respondendo: sed quia illae causae non omnes ponuntur propter impedimenta aliarum causarum vel habituum impeditorum: homo non semper exit in suum actum: sed interdum sic: interdum vero non. & licet sint causae merae natura les: tamen non omnes illae ponuntur: vel si ponantur non ponuntur eo ordine quo sufficiunt ad positionem talis effectus.
⁋ Prosequndo hanc materiam adhuc loqui opus de aliis duobus exemplis. Primo de illo qui proponit adire sacellum in egressu cubiculi, sed inaduertenter adit scholas. hoc enim potest esse ex habitu magno & apprehensione actuali scholae: quae tunc sic fortuito ei venit in mentem: vel cathedrae in qua legere solet: quae duae causae sufficiunt membra cor poris mouere vt transeat ad scholam si non ponatur impedimentum in voluntate: sicut de appetitu sensitiuo dici potest. Et sic imaginor quod habituatus iurare iuratur sine peccato: quia in tali est motus primo primus: & naturaliter productus: solus enim habitus non sufficit qualitercunque positus: quia sic semper habituatus iuraret: quod est falsum. Illae enim causae sunt naturales: & semper ipsis positis in tali dispositione, sequitur talis actus.
⁋ De mouente autem se ad aliquem locum & non cogitando de loco per quem transit: nec habendo volitionem incedendi: quomodo ille incessus causetur: potest dici quod voluntas imprimit quandam qualitatem in membris motiuis per quam homo mouetur per aliquam distantiam: sed non quantunlibet magnam: nisi tenouetur actus. sicut impetus impressus in mobile, ipsum mouet secundum exigentiam impetus. sursum / deorsum / vel gyratiue. & tandem remittitur impetus & euanescit / & mobile sistit. Cum enim voluntas mouendo corpus separatum a se: imprimere possit impetum in ipsum: & angelus vel anima separata / corpus mouens, motum localem in mobile causet per quem mouetui quare non poterit voluntas in membra motiua producere qualitatem motiuam membrorum per ali quod tempus & spatium? Sic dici potest quod volin tas volens aliquos psalmos dicere imprimit quandam qualitatem in linguam & labia: & alias partes requisitas ad loquendum: per quam partes illae loquelam continuant: & potissimum adiutae ab habitu: quia sine habitu homo nequit hoc facere. Sed aliquid est discriminis in impetu: vnus enim im: petus ex natura rei mouet sursum, & ad vnam differentiam positionis solum: alius autem alterius speciei ab eo, pellit deorsum solum: & alius gyratiue vt in ludo trochi puerilis ad vnam differentiam positionis. hic autem impetus coadiuuat proportionabiliter ad habitum vel habitus contrarios. Hoc tamen non debet virum mouere vt hunc modum relinquat: quia simile putatur de aliquo agente nunc mouente ad vnum cum vno instrumento: nunc si ne illo vel cum alio ad oppositum.
⁋ Vlterius secundo dicere potes: quod soli habitus ad contraria geniti ex actibus ad contraria quando ponitur principium introductiuum sufficiunt actus producere sine vlteriore causa. sicut. n. corpus sphaericum in plano semel motum se continuat per tempus: sic cum homo posuit se ad recitandam vnam lectionem: postea assuetus statim post hoc dicere in secreto pater noster: & iterum post plicitr noster non dicere in aperto aliam orationem. isti. n. habitus sunt omnes in potentiis: & si ponatur principium & ingressus ad haec: habitus sufficit actus cosequenter per tempus continuare: qui hoc non fecissent si non fuisset positum principium: sicut requiritur seta in calcifice ad introducendum filum in foramen acus: quod alioquin ingressum non fuisset. Et ex illo saluatur quod licet habitus naturaliter moueatur: requiritur tamen aliquid co. adiuuans dispositiuum: vel concurrens. & sic habituatus iurare iurabit cum aliqua dispositione praeuia: vtpote si quaeratur, an velit tenere promissum: vel an velit tibi aliquid dare. aperto enim ei illo ingressu, mox ex habitu fertur in iuramentum: qui sine ila dispositione praeuia non fuisset in huiusmodi iusiurandum latus. Non placet dicere quod erit actus in voluntate tales operationes continuo imperans: sed non erit perceptus: perceptio. n actus est actus reflexus: & crebro erit actus talis in voluntate sine perceptione. Sed non credo quod in talibus operationibus ponitur actus remissus actualiter & imperceptus. De actu autem in appetitu sensitiuo est difficultas: quam ingredi nunc nolo: an sensualitas possit hominem ratione vtentem mouere. Ex his respondere potes ad formam argumenti secundum imaginationes datas. Vlterius patet certum esse quod homo aliquam operationem faciat distractus: licet causa talis operationis crebro sit occulta.
⁋ Contra tertiam conclusionem argumentari potes per argu mentum praecedens. homo tenetur dicere horas: & non potest dicere sine actuali actu voluntatis, quod patet: quia habitus solus non sufficit, cum sit agens naturale: si. n. solus habitus sufficeret producere actum exteriorem dicendi, semper illum actum produceret. Ad hoc argumentum taniam respondimus: sed ipsum fecimus ad ostendendum quod potest variis conclusionibus applicari.
⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Oratio in distracto inuito licet virtualis intentio prae cesserit, non est meritoria: ergo non est solutiua debiti. antecedens patet. quia nemo meretur sine actu voluntatis elicito: num quam enim actus imperatus non elicitus similis elicito est meritorius: immo additio eius non reddit habentem actum elicitum in maio re merito: igitur.
⁋ Respondetur concedendo antecedens & negando consequentiam: quia ad hoc vt oratio sit soutiua debiti, sufficit quod ab intentione actuali pro cesserit: & quod homo non distrahatur ex industria: licet praeter intentionem suam: & cum percipit se distractum redeat ad considerationem actualem de deo: vel de illo quod dicit: vel quod petit: & tunc soluit debitum ad quod obligatur de dicendis horis, nec tenetur repetere sic inconsiderate dictum vt superius dictum est. secus est si ex industria se dis trahat vel apprehendat se distractum / & non redeat ad considerationem: quia dictum in tali distractione tene tur repetere: iste enim contradicit praecepto ecclesia: stico de dicendis horis.
⁋ Ex illo patet quod vbi homo vult satisfacere praecepto de dicendis horis: debet cum inuenit se distractum considerare de pertinente ad suam orationem: puta de deo: de hoc quod petit: de verbis quae profert vt illiteratus: vel re signi ficata per verba vel huiusmodi.
⁋ Secundo patet quod aliquis mundando tunicam bene dicit horas: quoniam tale officium non est incompossibile attentioni actuali dicendarum horarum. quemadmodum nouitius habens a superiore praeceptum de mundando coenobio, simul mundat, & intuetur ingredientem. & patet de faciente iter vel equitante.
⁋ Tertio dico quod profunda speculatio mentis circa impertinens orationi facile distrahit hominem a dicendis horis: quia non patitur attentionem circa rem ad quam tenetur. & semper est sermo de horis praeceptiue dicendis & non ex consilio proferendis.
⁋ lam habuimus quo nam pacto distractus potest dicere horas: & quod distractio inuito incidens ad quam homo non aduertit pro tempore magno vel paruo, non obligat ipsum ad sic probabiliter dictum tempore distractionis, siue ex libro legendo siue memoriter dicendo, ad repetitionem. & per consequens vnus modus horas dicendi est solutiuus debiti in quo homo non meretur: & non peccat nouo peccato omittendo: licet pro magna parte temporis sit distractus: & in dis tractione non mereatur. Distractio tamen voluntaria non est solutiua debiti quo ad illud quod illo tempore dicitur: sed tale etiam probabiliter dictum est repetem dum. potest enim homo aduertere inter legendum ad hoc quod petit: quando est oratio impetratoria: ad verba quae dicit & ad eorum sensum: & sio debet doctus quisque facere. digerendo enim & ruminando sensus scripturae sanctae potest homo aciem mentis in deum dirigere: & in his omnibus est animaduersio. Quando autem quis inter legendum cogitat profunde quomodo super lineam datam contingit triangulum aequilaterum collocare: vel quo modo causatur iris: vel halo: is est distractus: quia circa impertinentia vel pertinentia repugnantia ( de verbis enim non refert) est occupatus: relictis considerationibus quas deuotus habere debet inter legendum: debet inquam ad sensum praefatum de dis tractione voluntatia. Hic potes argumentari de illo qui vltro distractus dixit magnam partem horarum, & postea illas repetit animaduertendo: quod is non omittit: cum horas sufficienter dicat. Sed bonus actus negligentiam sequens non facit quin negligentia fuerit: licet possit abolere inesse negligentiae.
On this page